Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 10

1

QUAEST. X. Filius autem Dei quomodo sit de Patre uatus, Spiritus vero sanctus ab utroque procedens, de­ « larasti. Ideoque quaero quid distal inter nativitatem Filii, et processionem Spiritus sancti.

2

RESP. Filius autem solius est Patris, hon Spiritus sanctus; amborum spiritus, id est, Patris et Filii. Quod si Spiritus sanctus filius esse diceretur: nullus autem lilius est nisi duorum, patris et matris, quod absit ut inter Deum Patrem et Filium tale aliquid su­ spicemur: quia nec filius hominis simul ex patre pro­ cedit, et ex matre; quia cum procedit ex patre, non tunc procedit ex matre, et cum procedit ex matre in hac luce, non tunc procedit ex patrc. Spiritus vero sanctus non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul de utroque procedit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10