Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 15

1

QUAEST. XV. Marcus evangelista narrat Dominam hora tertia crucifixum (Marc. xv, 25), Joannes au­ tem sexta (Joan. XIX, 14-18); cui potius credendum est ex his duobus?

2

RESP. Et ille verum dixit, et ille similiter. Nam hora tertia clamaverunt Pilato Judaei: Crucifige, cru­ cifige eum (Luc. XXIII, 21). Milites autem ima sexta crucifixerunt eum. Igitur quod illi lingua, hoc isti manibus effecerunt. Ne autem viderentur Juda i non crucifixisse Dominum, ideo evangelista posuit hora tertia crucifixum Dominum, qnia non tantum illi cru­ cifixerunt qui ministerium impleverunt, sed et illi qui clamaverunt. In eis cnim completum est quod ait Psalmographus: Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta (Psal. LVI, 5). Vides qualem gladium habuerunt, unde hora ter­ tia Dominum occiderunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15