Table of Contents
Dialogus Quaestionum LXV
Quaestio 16
QUAEST. XVI. Cum Deus omnia bona creaverit, ni hilque sit quod non ab illo conditum sit, unde malunt?
RESP. Malum natura non est; sed privatio boni hoc nomen accepit. Denique bonum potest esse sine ma lo, sed malum non potest esse sine bono, nec po test esse malum ubi non fuerit bonum. Ac per noc dicimus et angelum bonum et angelum malum, et hominem bonum et hominem malum: sed bonum quod angelus, malum quod vitiosus; bonum quod homo, malum quod vitiosus. Ideoque quando dici mus bonum, naturani laudamus; quando dicimus IlIa lum, non naturam, scd vitium, quod est bona na ture contrarium, reprehendimus.
On this page