Text List

Sectio 1

Sectio I

Quae nam potuerit esse vel fuit causa physica incarnationis?

SECTIO I Quae nam potuerit esse vel fuit causa physica incarnationis?

Dicendum primo. Tota Sanctissima Trinitas est causa principalis physica et efficiens Incarnationis seu Unionis Hypostaticae. Est communis.

Probatur. Quia iuxta axioma Theologicum, omnes operationes ad extra communes sit toti sanctissima Trinitati, cuius ut una est voluntas ita operatio. Atqui productio unionis hypostaticae est operatio ad extra, cum ne terminetur ad aliquid id entififactum Deo. Ergo, etc.

Dicendum secundo. Solus Deus fuit et esse potuit causa principalis physica Unionis hypostaticae.

Probatur. Quia haec unio terminatur ad personam Divinam, nulla autem creatura potest habere virtutem intrinsecam et connaturalem ut faciat Deum subsistere in aliena natura vel naturam alienam in Deo, hoc enim esset subiectum habere Deum virtuti suae naturali, independenter a libera eius determinatione. Firmatur 1: ex illo Lucae 1 "Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi.". Tum ex Mattei 1 "Quod enim in ea natum ex ex spiri tu Sancto est". Ubi solus Deus assignatur causa scilicet principalis tam admirabilis operis.

Dicendum tertio. Probabilius est quod pura creatura per absolutam Dei potentiam potuerit esse causa instrumentalis physicae efficiens unionem hypostaticam. Ita Suarez.

Probatur. Tum quia nulla potest assignari implicantia. Tum quia constat substantiam creatam non solum habere potentiam obedientialem passivam, sed etiam activam, cuius efficacia ut loquitur Suarez, non mensuratur ex naturali perfectione creaturae, sed ex infinita virtute omnipotentiae Divinae, supposita non repugnantia ex parte actionis vel effectus.

Obiicitur primo. Ut creaturae possit attribui virtus causandi instrumentaliter per potentiam obedientialem Unionem hypostaticam, debet habere virtutem inchoatam ad illam. Atqui nullum est huius inchoatae virtutis fundamentum. Ergo, etc. Respondeo concedo maiorem, nego minorem. fundamentum sufficiens ex parte creaturae est ad de facto viuentia possint in ordine naturali producere unionem substantialem, non solum integralem sed etiam essentialem inter materiam et formam, ut patet ex nutritione. Quidni ergo absoluta Divina virtute elevari possit creatura etiam ad producendam unionem supernaturalem per modum instrumenti sicut de facto in pronabili multorum sententia ad transsubstantionem Eucharisticam elevantur Verba Consecrationis.

Obiicitur secundo. Nulla pura creatura potest habere virtutem supra personam Divinam ut dictum in probatione conclusionis praecedentis. Ergo nec potest instrumentaliter physice concurrere ad unionem hypostaticam. Respondeo nego Consequentiam, quia influxus solum instrumentalis non dicit virtutem naturalem super personam Divinam. Unde.

Adverte differentiam inter causam principalem et instrumentalem. Causa principalis agit per virtutem sibi connaturalem, quae ex se determinata est ad certos effectus. Unde si creatura posset ex naturalis virtutis, producere unionem hypostaticam, posset ex naturali efficacia et determinatione virtutis suae ponere in Deo intrinsece naturam alienam, adeoque ut ita dicam subiicere Deum sustinendae per propriam subsistentiam naturae alienae: quod utique arguit superioritatem in creatura, et repugnat Divinae Excellentiae. Iam vero instrumentum Divinum agit solum per potentiam obedientialem, et influxus seu actio eius definitur iuxta voluntatem Dei libere elevantis et utentis tali instrumento. Unde in tali casu natam creatura adhibita poneret naturam humanam in persona Divina, quam ipsa persona Divina per instrumentum creatum traheret naturam humanam ad se, ut subsistat in se, sicut ferrum ignitum ex camino educit non forceps fabri, sed faber utens forcipe. Unde.

Collige non improbabiliter asseri a quibusdam quod Christi humanitas in sua nutritione defacto effective instrumentaliter attigerit unionem hypostaticam partium novae accedentis materiae ad subsistentiam Divinam.

Dicendum quarto. Probabile est quod Deipara Virgo, ut causa instrumentalis physica defacto concurrerit ad ipsam unionem hypostaticam producendam. Ita Suarez, Granadus, Hurtadus, Vega, Derodes, et caeteri contra Vasques Molinam, Perez, Gonet, et alios complures.

Probatur primo. Tum quia id non repugnat ut probatum. Tum quia magis honorificum est Beatissimae Virgini.

Probatur secundo. Quia Deus creaturis suis ut solet ut instrumentis quando id oportunum est, pertinetque hoc ad suavem Deui providentiam maioremque omnipotentiae Divinae ac dignificationis manifestationem, praesertim dum specialis connexio reperitur cum tali instrumento. Atqui ut Beatissima Virgo assumeretur ut instrumentum ad unionis hypostaticae productionem, opportunissimum fuit tum propter connexionem specialissimam cum humanitate assumenda, tum propter emirentem sanctitatem qua conformabatur causa principali et quandam convenientiam fundabat ut assumeretur in instrumentum. Ergo, et cetera.

Probatur tertio authoritate Sanctorum Patrum. Sanctus Ambrosius Epistola 82 per hominem inquit et mulierem caro eiecta est de paradisa per virginem iuncta est Deo. Sanctus Epiphanius oratione de Deipara: ipsa vero inquit aeli terraeque mediatrix sanctam unionem effecit: Sanctus Chrisostomus dicit Mariam iunxisse hominem Deo et tria sata Evangelica fermentaesse inunum scilicet Verbum, corpus, et Animam in hominem Deum. Ex his patet adversariorum argumentum esse nullum: existimant enim unicum aut principale fundamentum propter quod Deiparae virginis tribuitur ratio causae instrumentalis physicae respectu unionis hypostaticae esse hoc, ut ita ostendatur quomodo sit vere ac proprie Mater Dei, unde obiiciunt: ille solum concursus tribui debet Dei para virgini, qui requiritur et sufficit ut vere sit aedicatur Mater Dei. Atqui vere ac proprie dici potest Mater Dei etiam sine influxu illo instrumentali, siquidem aliae matres vere proprie sit matres, etiamsi non producant subsistentiam prolis suae, vel unionem subsistentiae cum natura. Ergo, et cetera.

Respondeo nos non niti hoc fundamento, sed aliis adductis. Et libenter concedimus Deiparam absque tali influxu in unionem hypostaticam proprie dici posse ac debere matrem Dei, eo ipso quod ea persona quam vere genuit fuit vere Deus. Proinde concedo minorem nego maiorem: non tantum enim saluare sed etiam ornare maternitatem Deispare debent qualicet studiosi eius cultores.

Quaeri hic insuper solet, utrum ex parte naturae humanae in ordine ad unionem hypostaticam processerit aliqua physica dispositio, seu an unionis hypostaticae fuerit aliqua causa dispositiva? Ad quod.

Dicendum quinto. Nulla dispositio physica sive naturalis sive supernaturalis ex parte naturae humanae processit quae connaturaliter exigeret unionem hypostaticam cum natura eadem, vel necessario supponeretur tanquam quid elevans naturam ut assumi posset.

Probatur primum quia communicatio Verbi per unionem est opus ita supernaturale et sublime, ut nisi fides nos doceret, nec possibilitatem eius asserere possemus. Ergo cum ex fide vel patrum consensu ne appareat fundamentumtalis dispositionis, quae connaturaliter exigeret productionem illius unionis, merito ut impossibilis reicitur.

Probatur secundum. Nulla est necessitas vel utilitas alicuius dispositionis physicae elevantis naturam humanam, non enim requiri potest ut ipsa medicante uniatur natura, haec enim immediate unita est Verbo. Neque ut natura humana possit recipere unionem hypostaticam, si enim adhoc elevari deberet per qualitatem distinctam supernaturalem, deberet etiam elevari ad recipiendam hanc ipsam qualitatem per aliam aliam qualitatem, et sic in infinitum. Tenendam ergo potius naturam humanam, ex se aptam fuisse ut obedientialiter reciperet unionem hypostaticam ac immediate terminaret. Dices plerumque dicitur unionem hypostaticam per gratiam factam. Ergo haec debuit se habere ut physica aliqua dispositio naturae humanae. Respondeo antecedens intelligendum de gratuita Dei voluntate, non vero de procedente gratuito aliquo dono dispositivo in ordine ad unionem hypostaticam.

Dicendum sexto. Probabilius est quod in natura humana Christi, neque talis ulla processerit physica dispositio, quam ex congruitate seu decentia per liberam Dei ordinationem debuerit sequi unio hypostatica. Ita Suarez cum Thom.

Probatur quia tam dispositiones tenentes se ex parte corporis ut perfecta organisatio, optima complexio, pulchritudo, et cetera, quam tenentes se ex parte animae, ut naturales et supernaturales gratiae ac habitus, tum tanquam finem ordinabantur, et non est contra. Non enim ideo a priori assumpta est humanitas Christi quia fuit tam grata ratione donorum supernaturalium, sed ideo tam grata et ornata fuit, quia est assumpta. Ergo, et cetera.

Haec de dispositionibus physicis. An vero et qualis processerit dispositio moralis, seu potius canta meritoria Incarnationis iam decidendum.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 1