Sectio 2
Sectio 2
Proponitur ordo decretorum divinorum circa mysterium incarnationis
SECTIO II An Causa Efficiens moralis seu meritoria Incarnationis fuerit Beatissima Virgo et Sancti Patres?
Quaestio procedit de Incarnatione tam secundum Substantiam suam, quam secundum circumstantias certas considerata, id qui an illam meruerint personae praedicta, vel mereri potuerint de condigno, vel saltem de congruo.
PARAGRAPHVS I Vtrum homines iusti qui praecesserunt meruerint vel mereri potuerint de condigno aut de congruo Incarnationem?
Dicendum primo. Nullus hominum de facto meruit, sed nec potuit Incarnationem quo ad substantiam suam, mereri proprie de condigno. Est communis.
Probatur prima pars quia meritis iustorum de facto respondebat augmentum gratiae et gloriae tanquam praemium condignum. Ergo non poterant se extendere ad aliud infinities maius praemium ut est Incarnatio. Confirmabitur ex probatione secundae partis.
Probatur secunda pars. Opera bona iustorum licet supernaturalia, non habent sufficientem proportionem moralem cum unione hypostatica, sed solum cum gloria cuius semen est gratia. Ergo, etc. Probatur Antecedens quia bonum quod per unionem hypostaticam acquirit natura humana est ipse Deus, vere realiter physice unum constituens cum illa suppositum, ex quo capite supra omnem modum gratia unionis transcendit gratiam visionis beatificae, quia nimirum per illam realiter in se et immediate obtinetur Deus, per hanc vero tantum intentionaliter et in inadaequata sui imagine. Proinde licet possibilis esset gratia infinita creata dignificativa operum alicuius purae creaturae, non evaderent illa proprie et perfecte condigna ad promerendam substantiam Incarnationis: haec enim importat bonum simpliciter infinitum a quo non tantum in genere entis, sed etiam in genere moris prudentum iuditio semper infinite distabit, sicut gratia infinita, ita opus per illam dignificatum. Firmatur. Si purus homo posset de condigno mereri substantiam Incarnationis, sequeretur eum posse de condigno satisfacere pro peccatis humanum, quando quidem mereretur ipsum Christum per omnis gratiae fontem et principium satisfactionis non tantum aequalis sed etiam superabundantis.
Dices. Si homini amplissimus gratiis instructo superadderetur Divina promissio de praestanda Incarnatione sub conditione operis alicuius praestantis vel plurium ponendorum, saltem tunc posset mereri de congruo Incarnationem, si non in propria sua natura saltem in aliena faciendam. Atqui SS. Patres antiqui habuerunt huiusmodi promissionem Divinam de Incarnatione ponenda propter opera sua bona ut patet ex Genesis 44 "benedicentur in semine tuo omnes gentes, quia obedisti voci meae" etc. Et Psalmo 131 dicitur ad Davidem: "iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam". Ergo non tantum potuerunt per absolutam potentiam mereri Incarnationem de condigno sed de facto meruerunt. Respondeo nego maiorem loquendo de condignitate perfecta, licet enim in tali casu esset vestigium quoddam meriti de condigno in quantum homini exhibenti opus requisitum esset ex tali promissione debitum praemium Incarnationis: attendendo tamen ad ipsum operis valorem, immensum distaret a tanto promissio, non solum in genere entis, sed etiam iuxta aestimationem prudentem, promissio enim Divina, licet omnino requiratur ad rationem meriti, non tamen per se auget valorem operis exhibendi, adeoque in ordine infinities inferiore maneret.
De merito congruo Incarnationis maior est difficultas. Negant complures id esse possibile secundum praesentia decreta. Aliqui Suarium secuti melius distinguunt: cum quibus.
Dicendum secundo. Nullus hominum de facto meruit aut mereri potuit etiam de congruo praedestinationem Incarnationis quo ad substantiam. Ita Suarius disp 10 sec 7ma.
Probatur quia praedestinatio Incarnationis est prior omni gratia ac pio motu antiquorum Patrum ac Beatissimae Virginis, et est radix seu principium illius. Ergo non potest esse ex meritis illorum, sed de facto antecedebat illa. Firmatur quia omne meritum Sanctorum antiquorum fundabatur in fide de Christo venturo. Ergo supponebat Christum venturum adeoque praedestinatum.
Dixi in conclusione: nullus de facto meruit vel mereri potuit. Nam de potentia absoluta potuisset id fieri, potuit enim Deus aliam instituere decretorum seriem, et Patribus illis donare gratiam independenter a meritis Christi, et ex tali gratia praevidere aliqua Patrum merita ante omne decretum Incarnationis, ac postea talibus amicorum suorum meritis vel precibus excitari ad decernendam Incarnationem, nulla enim in hoc repugnantia.
Dicendum tertio. Probabile est antiquos Patres de facto meruisse de congruo executionem seu exhibitionem Incarnationis quo ad substantiam eius. Ita Suarez cum Thomistis contra Vasquez, Perez, et caeteros.
Probatur primo ratione iam insinuata, quia scilicet Sancti Patres piis et instantibus precibus ferventibusque desideriis sollicitarunt Deum ut mitteret filium suam in mundum, ut patet ex illo Isaiae 54. "Rorate caeli desuper et nubes pluant iustum". Item capite capite 64. "Utinam vi rumperes caelos et descenderes". Et Psalmo 34. "Salutare tuum da nobis". Item Psalmo 105. "Visita nos Domine salutari tuo". Et Genesis 49. "Expectabo salutare tuum Domine", etc. Quibus verbis non tam petitur acceleratio Incarnationis quam executio simpliciter et quo ad substantiam: norunt enim Sancti illi genium Dei qui sua munera precibus vult praeveniri quo exhibitionem.
Porro quod huiusmodi desideria et preces habuerint rationem meriti de congruo respectu Incarnationis patet; tum quia congruum erat ut eos Deus exaudiret qui ei obediebant. Tum quia orationes de necessariis ad salutem merentum de congruo orantibus ea quae petunt. Tum quia per Sancta illa desideria de disponebant illi Patres ad recipiendum Christum.
Probatur secundo. Quia gratia per CHristum accepta a Sanctis Patribus non est minus perfecta, nec minus efficacia sunt opera ab illa praecedentia, quam si collata fuissent sine meritis Christi praevisis. Atqui tunc potuissent illi Patres mereri de congruo Incarnationem. Ergo et nunc.
Obiicitur primo. Sancti Patres fuerunt fide Divina certi de futura Incarnatione. Ergo non potuerunt expostulare executionem iudicii finalis, quia credimus illam suo tempore extituram. Respondeo concedo Antecedens nego Consequentiam, nam saepe Deus praedestinat aliquid fieri, quod vult per hominum orationes impetrari ut recte docet Divinus Gregorius Primo Dialogorum capite 8. Ex exemplum habetur in ipso Christo qui orabat pro salute electorum, licet sciret eos omnino saluandos ex vi Divinae praedestinationis. Sic ergo et sancti Patres licet certo crederent Christum venturum, merito tamen intelligebant Deum etiam velle ut ipsi aliquid facerent ac se disponerent ad tantum beneficium obtinendum, atque ut suis orationibus et desideriis illud obtinerent. Ad instantiam de inditio extremo. Respondeo etiam illius executionem nos patere posse, sicut ex instituto Christo quotidie petimus: adveniat Regnum tuum, quod tamen nec citius nec tardius veniet, quam ab aeterno est definitum. Ordinarie autem radicitus illud non petimus quia illud timemus.
Obiicitur secundo. Christus venit ut antiqui Patres iustificarentur, et actus meritorios elicerent. Ergo non venit quia actus meritorios elicitari erant. Sicut arguere solent Sancti Doctores: quia nos electi sumus ut essemus Sancti. Ergo non sumus electi quia futuri eramus Sancti. Respondeo concedo Antecedens nego Consequentiam utrumque bene subsistit, ut nimirum Christus iuxta ordinem intentionis venit ut iustificarentur Patres, ita iuxta ordinem executionis venit quia opera iustitiae posituri erant Patres illi. Instantia de electione hominum nil facit praecedit enim de solo ordine intentionis seu electionis ad gloriam. Si autem spectetur etiam ordo executionis, sic pro nobis potius est instantia illa, nam de facto nulli ad ulto Deus confert praedestinatum gratis gloriam nisi praesuppositis meritis eiusdem: nulla enim est repugnantia, quin quo ad ordinem executionis respiciatur aliquod motivum, quod in prima intentione non erat, ut patet ex dictas disputationis praecedentis.
Obiicitur tertio. Sicut se habet ordo naturae ad ordinem gratiae ita se habet ordo gratiae ad ordinem hypostaticum. Sed nil est in toto ordine naturae quod possit etiam de congruo mereri ordinem gratiae seu gratiam supernaturalem aut aliquid ad ordinem illum pertinens. Ergo nil etiam est in ordine gratiae, quod etiam de congruo possit mereri aliquid pertinens ad ordinem hypostaticam. Ergo nec antiqui Patres licet Sancti meruerunt. Respondeo nego maiorem absolute sumptam, quamvis enim nil sit in toto ordine gratiae quod adaequet unionem hypostaticam, et consequenter eam mereatur de condigno, tamen in hoc differt ab ordine naturae, quod ordo naturae ne includat secundum se amicitiam cum Deo, quam importat ordo gratiae. Unde cum ad meritum de congruo ne requiratur stricta aequalitas cum praemio etiam moralis, sed sufficiat quod fundetur in amicitia, sequitur quod quamvis in ordine naturae ne possit esse meritum congruum respectu gratiae possit tamen esse in ordine gratiae respectu unionis hypostaticae, et multo magis respectu circumstantiarum eius.
Urgetur. Opera ordinis gratiae magis distant ab unione hypostatica, quam opera mere naturalia ab ipsa gratia. Ergo si per opera naturalia homo non potest mereri unionem hypostaticam etiam de congruo. Consequentia patet Antecedens probatur, quia ordo hypostaticus involuit personam Verbi Divini quae est dignitatis et perfectionis simpliciter infinitae, ac proinde in infinitum excedit ordinem gratiae. Ordo autem gratiae cum solum sit finitus, finito tantum modo distat ab ordine naturae. Respondeo distinguo Antecedens magis distant in ratione entis seu in genere physico concedo, in genere moris nego. Gratia enim reddit amicum Dei. Cum autem inter amicos debeat esse communicatio bonorum propriorum, inde fit ut ille qui habet gratiam, eo ipse sit notabiliter proportionatus ad participandum bona propria Dei, adeoque ad optinendam ipsam Incarnationem non quidem tanquam praemium ex iustitia debitum, et omnino commensuratum (ad hoc enim uti etiam ad meritum de condigno longe maior requiritur proportio) sed tanquam speciale beneficium. Ille vero qui solum est in statu purae naturae, et elicit opera mere naturalia, cum ne sit amicus Dei, imo de facto sit eius inimicus, nullum habet fundamentum in se et proportionem ad participandum ea quae sunt ordinis, cum ipsa etiam gratia sit specialis participatio naturae Divinae.
Obiicitur quarto. Principium meriti non potest cadere sub meritum etiam de congruo. Sed Incarnatio fuit principium meriti SS. PP. Ergo non potuit cadere sub electorum meritum etiam de congruo. Maior patet ex communi sensu Theologorum minor probatur quia omne meritum repertum in antiquis Patribus fuit ex gratia collata per Christum, sed gratia collata ex meritis Christi supponit Incarnationem tanquam sui principium. Ergo et merita Sanctorum Patrum supponebant Incarnationem, tanquam primum sui principium.
Non leviter authorum ingenia vexat haec difficultas, quae etiam inferius recurret, cuius nodos est in eo: an possit aliquando principium meriti cadere sub meritum? Videtur enim inde infallibiliter sequi mutua prioritas quae in physica negari solet inter causam et effectum. Quod enim est principium meriti, utique est prius natura quam ipsum meritum. Et rursus si ipsum meriti principium est praemium eiusdem meriti, meritum erit prius natura quam principium meriti, quia meritum est causa praemii. Ad eluctandum ex hac difficultate in varias difficiles que vias abierunt Theologi. Commodeor videtur Suarii paragrapho dicendum cum quo.
Respondeo ad obiectionem. distinguo maiorem, principium meriti quod supponitur actu existens prius quam fundet meritum, non cadit sub meritum transeat. Et tale est principium in nobis prima gratia seu prima vocatis quia debet immediate illuminare intellectum et voluntatem movere, adeoque intelligi debet actu praeexistere ante effectum. Principium meriti quod non causat ut actu existens sed solum ut praevisum in decreto seu praedestinatione Divina, non cadit sub meritum nego maiorem. Similiter distinguo minorem: Incarnatio est principium meriti Sanctorum Patrum, et in ordine ad hoc meritum praesupponitur actu existens nego; Praesupponitur solum praevisa in anteriore decreto Dei concedo minorem, et nego Consequentiam. Bene potuerunt Patres illi mereri exhibitionem seu actualem Incarnationis existentiam, siquidem haec non supponebatur ante illorum meritum, sed solum supponebantur merita Christi praevisa in decretis Divinis pertinentibus ad ordinem intentionis. Porro in decreto antecedente Dei praevideri dicuntur merita Christi, quia decretum illud infallibilem habet connexionem cum meritis ipsius, in quantum Deus antecedenter per mediam scientiam praevidit Christum varios actus meritorios positurum, si fuerit efficaciter decretus. Dato, ergo tali decreto, legitime sequitur futuritio absoluta meritorum Christi, ac proinde in decreto tali absolute videri possunt.
Petes: Quomodo potuerunt praevideri merita Christi quin praevideretur simul actualis existentia Christi, cum merita non possunt praecedere nisi a causa existente? Respondeo sicut pro illo signo rationis quo Deus ex meritis Christi decrevit gratias Sanctis Patribus, non vidit Christum actu existentem, ita non vidit eius merita actu existentia, sed solum vidit Christum et merita eius absolute futura, quae ut talia utique distinguuntur ab actuali existentia Christi et consequenter potuerunt esse principium meriti Sanctorum Patrum, actualis autem existentia Christi esse praemium eorumdem meritorum. Nec repugnat quo minus idem secundum statum diversum, sit prius et posterius aliquo tertio: sicut idem finis in intentione est prior mediis, posterior in executione. Firmatur responsio: negari non potest, quin bona opera Patrum antiquorum et Beatissimae Virginis, verba gratia: consensus illius, quem praebuit Angelo muntianti mysterium Incarnationis, fuerint medium ad executionem Incarnationis ipsius, et tamen illam et consensus datus fuit Virgini propter praevisa merita Christi. Idem ergo actus fuit medium ad executionem sui principii:
Urgetur Ex dictis sequitur in eodem genere causae efficientis moralis fuisse sibi invicem causas Incarnationem et opera bona sanctorum Patrum. Respondeo nego sequaelam, quia meritum de congruo cum nullum invehat iustitiale seu strictum debitum in ordine ad praemium conferendum, non est proprie causa efficiens moralis eius, sed potius dispositio solum et impetratio. Meritum vero de condigno quale erat Christi respectu gratiae Patribus conferendae induit debitum strictum et iustitiale. Unde si Sancti Patres de condigno meruissent Incarnationem fuisset inter praemium et meritum mutua causalitas in eodem genere causae efficientis moralis, non vero nunc dum solum de congruo meruerunt. Hinc ut vides meritum de condigno et meritum de congruo analogice solum participant rationem causae meritoriae.
Urgetur Si Patres antiqui meruissent de congruo Incarnationem meruissent etiam de congruo sibi primam gratiam, sed hoc passum non admittitur. Ergo etc. Sequela probatur quia, quia meretur causam meretur etiam effectum ex ea sequentem sed prima gratia Sanctorum illorum -- fuit effectus Incarnationis ergo si de congruo meruerunt Incarnationem, meruerunt sibi etiam primam gratiam. Respondeo nego sequelam. Probationem eius distinguo qui meretur causam meretur etiam effectum naturaliter et necessario ex illa fluentem transeat, ------- effectum libere sequentem nego. Ad conciliandam Patribus illis gratiam sive habitualem sive auxiliatricem, licet ex se in actu primo summe condigna essent merita Christi, largitio tamen eiusdem gratiae quo ad actum secundum subiacebat liberae voluntati ac dispositioni Dei ac Christi: Deinde Sancti Patres potuerunt quidem de congruo mereri Incarnationem quia iam praesupponebantur habere gratiam; non tamen potuerunt mereri primam gratiam etiam de congruo, quia ante illam non erant amici Dei, tale enim meritum fundatur in legibus amicitiae et necessario supponit gratiam in merente.
Obiicitur quinto. Si Sancti Patres meruissent incarnationem meruisset etiam de congruo totius generis humani redemptionem. Hoc non. Ergo etc. Respondeo distinguo sequelam: meruissent totius generis humani redemptionem causaliter sumptam, id est Christum ac merita seu operationem eius concedo, meruissent redemptionem sumptam pro omnibus absolute effectibus suis nego. nam inter hos, prima etiam est gratia ipsorum sanctorum patrum, quam sibi mereri non potuerunt iuxta dicta. Porro quosdam effectus Incarnationis ac redemptionis nostrae meruissent.
Quod attinet ad ipsa merita Christi libenter concedit Suarez quod patres illi eo meruerint eum in radice merendo scilicet Incarnationem tum in se ipsis, quia non solum petere poterant et petebant ut veniret Christus, sed etiam ut sanaret et salvaret naturam humanam, quod non nisi suis meritis et satisfactionibus effecturus erat. Non est autem necesse ut in particulari meruerint quod Christus tot ac tanta opera meritoria exerceret, aut quod per has vel illas passiones nos redimeret, quia non omnia haec erant illis revelata, nec singula in particulari petere auderent sine speciali Dei instinctu. Satis ergo est quod in communi merita et satisfactiones Christi postularint. Probabile tamen est illustriores ex illis Patribus qui notitiam de modo redemptionis futurae magis expressam habuerunt, etiam de congruo meruisse passionem et mortem Christi quo ad executionem, advertentes enim ita Deum ordinasse, desiderabant illam et petebant, non ut malum Christi, sed ut medium ex praesenti decreto necessarium et quidni desiderare ac petere possent id pro quo nos gratias agimus.
Obiicitur sexto. Incarnatio est summa Dei gratia. Atqui si eam me nussent quomodo cunque Patres antiqui non esset respectu illorum gratia simpliciter qua non esset omnino gratis data sed ex operibus mentoriis saltem de congruo. Sic enim contra Pelagium asserentem primum gratiae auxilium dari ex bono usu liberi arbitrii tanquam ex congruitate et bona dispositione, argumentatur S. Augustinus et conubio quia eo ipso iam non esset gratia. Ergo, etc. Respondeo nego sub sumptum, ad probationem eius dico, quod quamvis execution Incarnationis fiat propter merita quaedam congrua, adhuc tamen simpliciter debet dici summa gratia, tum ratione praedestinationis suae independenter ab omni hominum merito, factae, tum quia illa ipsa merita fundantur in Incarnatione. ---- et immediatius in gratia obtentaque per praevisa merita Christi. Tunc autem solum pugnat meritum cum gratia, quando non fundatur in gratia: quale meritum asserebat Pelagius in pure naturali libero arbitrio respectu primae gratiae conferendae.
Obiicitur septimo. Ex hac conclusione sequitur quod Christus magnum beneficium accepit ab antiquis Sanctis Patribus, sciunt Paulus a Stepho, qui ei de congruo vocationem meruit. Respondeo nego illatum. Preces enim illae et merita non tam fuerunt beneficium quam obsequium Christo debitum, sic enim disponebant se illi ad decenter suscipiendum iam alios efficaciter decretum et infallibiliter venturum. Adde quod merita illa potius fuerant beneficio ab ipso Christo perfecta, quia procedebant ex gratiis collatis ex meritis CHristi.
On this page