Sectio 5
Sectio 5
De termino totali incarnationis qui est Christus
Declarandum hic primo an in Christo sit duae integrae naturae. Secundo an duae vel una Persona? Tertio an haec persona sit quid compositum an quid creatum?
Dicendum primo in Christo post Incarnationem manserunt revera et manent dua realissime distinctae, integrae et inconfusae naturae, Divina et humana. Est definitum in Concilio generali Chalcedonensi contra Euchtichetum, Dioscorum, et Acephalos qui docebant in Christo esse unam naturam conflatam seu resultatem ex Divina et humana.
Probatur primo. Quia secundum principia fidei Christus fuit et est verus Deus et verus homo. Ergo debet habere naturam humanam veram, et non minus distinctam ab aliis naturis, quam est distincta nostra. Secundo probatur. Scriptura tribuit Christo proprietates utriusque naturae, verba gratia Divinae dum dicitur imago et figura substantiae Paternae ad Hebreos 1. "Item unum cum Patre" Ioannis 10. Et rursus tribuuntur illi partes naturae humanae ut caro anima sanguis, etc. Tertio Christus se dicit nunc aequalem Patri nunc minorem, scilicet secundum diversas naturas.
Obiicitur. Ioannis 1 dicitur Verbum caro factum est. Ergo est mutatum in carnem. Sicut ex illo Ioannis 2do aqua vinum facta est, recte colligitur aquam converterni in vinum. Respondeo nego consequentiam in instantia allata de aqua quamvis similis sit locutio non tamen similis est significatio cuius sensum colligere oportet, tum ex ipsis rebus, tum ex adiunctis et antecedentibus ac consequentibus. Constat autem aquam vere mutari intrinsece ac substantialiter converti posse in aliam completum substantiam. Iam vero Deum intrinsece omnino immutabilem et inconvertibilem esse, tum ratio manifesta, tum principia fidei docent. Verbum igitur dicitur caro factum, non quia mutatum est in carnem, sed quia in unitatem personae assumpsit carnem, sicut homo dicitur fieri sanus, fieri Rex, non quia mutatur vel convertitur in sanctitatem, sed quia illam acquirit de novo.
Dicendum secundo. In Christo, seu Christus est unica solum Persona. Est definitum in Concilio Ephesino contra Nestorium asserentem in Christo esse duas personas realiter distinctas humanam et Divinam accidentaliter coniunctas, quam coniunctionem, volebat in eo consistere quod Divina verbi persona per singularem quendam affectum, et per eximia dona gratiae habitet in persona humana Christi, ideoque Christus vocatur templum Dei, filius Dei, et etiam Deus. Scilicet non per essentiam vel substantiam, sed per singularem quandam participationem. Fundamentum tam huius Nestoriani, quam praecedentis Eutichani errori est, quod a distinxerint inter naturam et personam. Eutiches enim existimans naturam Divinam et personam esse idem, cum Christus unica solum sit persona, intulit unicam solus in eo esse divinitatem quandam naturam. E contra Nestorius sic argumentabatur: natura et persona sit idem in Christo sunt duae naturae. Ergo et duae personae. Non adverterunt in inepti syllogistae similem argumentationem formari posse iura ipsum Deum, verba gratia natura et Persona sunt idem, sed in Deo univa est natura. Ergo et unica persona. Vel e contra: in Deo sunt tres personae. Ergo et tres naturae. Quo quid falsius.
Probatur conclusio ratione. Quia duae substantiae integrae accidentaliter solum unitae, non denominant se substantialiter, sed solum denominative: sic homo dicitur vestitus non vestris. At denominatio Dei respectu Christi est substantialis, non enim Deus dicitur solum humanatus sed homo; et vicissim homo dicitur Deus et non solum Deifer, ut volebat Nestorius. Ergo, etc.
Probatur tertio. Sequeretur etiam Patrem et Spiritum Sanctum esse incarnatum, quia accidentalis illa unio secundum Nestorium in eo consistit, quod persona filii habitet in Christo per eximia quaedam dona gratiae. Atqui haec dona communicat non solum filius sed tota Trinitas. Ergo tota erit immediate unita humanitati Christi unione sufficiente ad Incarnationem, quod Nestorius admittit. In Christo ergo unica est persona ratione unius personalitatis quae subsistit utraque eius natura. Ex his.
Collige primo quod Christus et absolute dicendus a unus masculine, et non plures. Qui terminus numeralis masculine platus de Christo numerat personas. Ergo cum in Christo una tantum sit persona, simpliciter est dicendus unus secundum communem modum loquendi Theologorum et Conciliorum.
Collige secundo non posse dici in Christo este alium et alium, licet in Divinis posse dici filium esse alium a Patre, quia scilicet ibi datur pluralitas personarum.
Petes an Christus non tantum masculine unus, sed etiam neutraliter unum et non plura dici simpliciter debeat? Respondeo affirmative. Ita communiter Theologi. Ratio est quia per nomen murale etiam neutraliter dictum significantur multa in Christo sine unione. Persona autem Christi est per veram unionem quid unum. Ergo simpliciter dici debet unum et non duo vel plura. Sicut homo licet conset pluribus diversisque partibus, absolute tamen dicitur unum et non plura propter unionem earundem met partium. Unde nec admittenda est sine addito illa propositio de Christo: Christus est aliud et aliud. Licet eam admiserit Vasquez. Quodsi aliquando illa usi sunt Sancti Patres, fecerunt hoc cum implicita vel explicita restrictione asserentes Christum esse aliud secundum naturam Divinam aliud secundum naturam humanam. Adverte tamen cum addito, recte dici posse de Christo: Christus est plura unita, Christus est duae naturae unitae in una subsistentia. Christus est aliud secundum divinitatem aliud secundum humanitatem.
Dices. In sanctissima Trinitate Pater, Filius, et Spiritus Sanctus, non obstante pluralitate personarum, sunt propter unitatem naturae. Ergo et in Christo erunt neutraliter duo propter dualitatem naturarum. Respondeo nego consequentiam, quia ut aliqua neutraliter dicantur duo, debent esse simpliciter divisa. Iam vero duae in Christo naturae non dividuntur simpliciter sed arctissime coniunguntur in una persona; altera quidem per identitatem cum divina personalitate, altera per unionem realem cum eadem.
Dices. Christus non est tantum homo, quia sic esset purus homo. Ergo est aliquid aliud quam homo. Ergo in Christo est aliud et aliud simpliciter. Ergo Christus est duo neutraliter. Respondeo cum Suarez distinguo consequens unum est aliquod aliud divisum nego, unitum seu factum unum concedo. Sensus propositionis illius: Christus non est tantum homo. Est iste: suppositum constans natura humana et divina, est suppositum constans natura humana et aliquo alio scilicet natura divina.
Dicendum tertio. Christus vere et proprie dici potest persona composita, idque simpliciter et sine addito. Prior pars conclusionis est communis. Quoad secundam dissentiunt non nulli recentiores. Defendit tamen eam Suarez, Vazquez, Lugo, etc. Probatur primo utraque pars conclusionis modo loquendi Sanctorum Patrum et conciliorum. Sanctus Damascenus, in Domino Iesu Christo (inquit) "duas naturas cognoscimus unam autem hypostasim ex utraque compositam". Similiter loquitur Synodus Quinta Constantinopolitana actione 8 et 6.
Probatur secundo. Dici sequitur ad esse. Ergo ubi est vera compositio seu ubi in aliquo toto vera est extremorum unio vere et simpliciter dici potest, ibi esse verum compositum. Atqui in Christo est vera hypostaseos divinae cum natura humana unio. Ergo vere et simpliciter dici potest persona composita.
Dicendum quarto. Hoc totum quod est Christus non est creatum in eo sensu, qua si ex nihilo sit factum, cum sit ex persona increata Verbi. Est tamen creatum in hoc sensu, quod in tempore per veram et realem actionem sit productum cum antea non esset. Quod autem communi modo loquendi, potius dicitur creatum quam increatum. Ratio quia totum non denominatur a componentibus extremis Et secundum se sumptis, sed ex unitate et unione eorum (sicut homo dicitur genitus vel creatus ab unione genita vel creata) quae est quid creatum.
Adverte tam quod si hoc totum exprimatur nomine Verbi aut filii Dei, Tunc dicendum est esse increatum, quia haec nomina vi sua non significant personam ut est terminus resultans per unionem, sed potius ut est terminus per existens unioni adeoque personam increatam significat. Si vero hoc totum significetur nomine Christi aut aliquo simili, tunc dici potest esse aliquid creatum seu productum in tempore. Ita Sancti Patres.
On this page