Praeambulum
De sanctitate Christi
Sanctitas ut sic definitur: quod sit perfectio morum in actu et habitu excludens peccatum et facultates omnes disponentes ad id quod est rectum seu conforme regulae omnis honesti. vel brevius: Est conformitas tam habitualis quam actualis cum recta ratione. Aliter definitur a posteriore: quod sit perfectio reddens subiectum suum amabile Deo et dignum aeterna haereditate. Sanctus Dyonisius dicit esse impeccabilitatem et puritatem omnino immaculatam. Sanctas alia est sustantialis ut in Deo. Alia accidentalis ut in hominibus. Queritur ergo hic an humanitas Christi fuerit sancta formaliter per solam infusam gratiam habitualem quae est sanctitas accidentalis? vel etiam per increatam et qualem?
On this page