Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 7
CTUALIS providentiae Dei partes duae sunt: actio & permissio. August. Enchirid ad Laurent. cap. 95. Non sit aliquid, nisi Oel. X mnipotens fieri velit, vel sinendo ut fiit (non fieret autem, si non sineret, nec utique nolens sinit, sed volens) velipse faciendo. Unde providentia ipsa duplex statuitur: efficiens & permittens.
Nihil igitur fit, nisi quod Deus velit, quodque vel ipse agit, vel fieri permittit: Nihilque aliter, quam Deus voluit, evenit. Hoc asserimus merito, ne divinae illi omnipotentiae probrum inferatur, & irritam ejus aliquam voluntatem, aut inane decretum esse consequatur.
Distributio autem haec non ita intelligenda, ac si permissio divina mullomodo esset actus; est enim revera actus voluntatis transiens ad ea quae extra Deum sunt: sed opponitur actioni divinae illi quae non tantum actus voluntatis est, sed etiam actus Dei externus quo opus externum producit. Sed de utraque agendum deinceps distincte,
ACTIG DEI quae pars est actualis providentiae Dei, est tantum bonorum, qua Deus inde a creatione prima rerum omnium efficit vel per se, vel per alios, in quibus etiam mala poenae, quae vocant, numetantur, quia (ut supra dictum) boni moralis rationem habent, Psal. 74 v. 8. Sed Deus judex, hunc deprimit & illum extollit. Intelligitur nomine semitarum seu viarum Dei, Psal. 25. v. 10. Omnes semitae seu viae Dei sunt benignitas & fides, id est, quicquid facit Deus, est plenum benigniiate & veritate erga observantes federis sui.
Eaque vel mediata est, vel immediata. Mediata, est quum ministerio causarum secundarum tanquam instrumentorum Deus utitur ad opera certa perficienda, non necessitate aliqua adductus, sed libera voluntate, Ezech. 1. 4. & seqq. & cap. to. vers. 9.
Instrumenta vero quibus Deus utitur, sunt vel bona vel mala. Utrisque, non solum bonis, sed etiam malis instrumentis Deus semper bene utitur. Deus utitur malis vel ad exercendum & explorandum fidem, patientiam & constantiam electorum, ut patet ex Jobi exemplo: vel ad castigandum electos, sicut usus est Absalomo ad castigandum Davidem: vel ad puniendum malos, ut mali per malos plectantur, Jes. 10. v.16. & cap. 21. 2. Per Assyrios punivit Deus Israelitas; Per Chaldaeos & Babylonios punivit Deus Judaeos.
Licet vero malis instrumentis utatur: tamen nullius omnino peccati est autor vel particeps: hoc vel inde apparet, quod mala instrumenta, quorum opera usus erat, deinceps severissime punit, Jesa 14. v. 5, 6, 29. Sic Propheta Chabbacuc docet, per Chaldaeos impios & crudeles puniturum Deum Judaeos, sed postea Chaldaeos poenas etiam daturos scelerum suorum.
Etsi etiam mali nihil agant neque agere possint, quod a Deo decretum non sit: tamen excusari vel excusationem praetexere non possunt. & merito puniuntur: quia ipsi non respiciunt decretum & gloriam Dei, neque cum finem quem Deus sibi propositum habet; sed suum propmum malum propositum, ut illud effectum reddant, id est, ut faciat quae malitia ipsis innata dictat, repleti ira, invidia, odio, studio vindictae; & nullum alium finem sibi proponunt, quam ut suo desiderio, avaritiae, ambitioni satisfaciant, ut statum suum conservent vel augeant, ut honos evertat, ut se ulciscantur. Exemplum illustre est, Jes. 10. 5.6. & seq Jesa. 14. 5. & 5. 7, 5. Impii enim semper finem malum propositum sibi habent. Gen. 50. 20.
Etsi vero DEUS malos movet ut per eos bene agat: ipsi tamen contratio motu se movent ad agendum male, & ut velint quod malum est, & perficiant, sicut legitur, Ps. 10 5. 25. Mutavit cor eorum (nempe AEgyptiorum) ut odio haberent populum suum (nimirum Israeliticum; ut machinarentur contra servos suos.
Interim DEUS etiam mala quae impii faciunt, ad bonum finem dirigit, nempe ad suam gloriam & salutem electorum. Grassari, rapere, saevitiam suam explere, mens Nebucadnetzaris est: grassantemJudaeoram nequitiam, flagro isto plectere ac coercere, mens Deo.
Scivit enim DEUS magis ad suam omnipotentissimam bonitate per nalis benefacere, quam mala esse non sinere
GA va (cecant Satan & impii eorum est; quod peccado hoc I vel illud agunt, ex virtute DEI est: id est, quod moventur & agunt mali, ex virtute DEI est: sed quod male, id est, malis affectibus, malis consiliis, malo modo, malo fine moventur & agunt, id ipsorum est: discernenda est enim malitia ab ipsa actione, cui malitia adjuncta est. Opus & consilium Dei distingui debet ab opere & consilio peccantis creaturae. Peccant homines multa male faciendo, quae Deus benefacit puniendo, siquidem sceleris supplicium in scelere est Quod malum est, faciunt mali; Deus autem id quod bonum: & consilium aliud malis, aliud Deo.
Omnis actio, quatenus actio est, a DEO est: nam in ipso vivimus, movemur & sumus, Act. 17. 28. & is omnia efficit ex consilio voluntatis suae, Eph. 1. 11. Malitia vero actionis ex hominis voluntate nascitur, nec DEUM attingit, qui malis & vitiosis instrumentis sic uti potest ut interim nulla ipse mali contagione inficiatur. Motus & actiones sunt Dei, qui expers omnis naevi: exorbitationes & claudicationes, aberrationes a lege Dei sunt hominum, qui natura suapte vitiosi peccant ultro.
Anselmus de casu diaboli c. 71. Cur hoc pro absurdo habemus, ut Deus faciat singulas actiones per malum creaturarum uoluntatem, cum sciamus illum facere singulas substantias, quae prodacuntur per inhonestam actionem? ut cum filius procreatur per adulterium. Adulterium malum esse nemo dubitat, at puer ille est creatura Dei. Quicquid ergo est in actione peccati in instrumentis haeret, a quibus etsi fiunt quae DEUS voluit, nor tamen semper eodom modo fiunt, qui ei placeat: & alium finem sibi proposuerunt, quam eum que DEUS spectavit.
Extraordinaria contra. Rursus vel animata sunt vel inanimata. Instrumenta animata vel rationalia sunt vel rationis expertia. Rationalia, ut Angeli boni & mali 2. Reg 6. v. 17. Job. 2. v. 7. Psal. 34. v. 8 Ezech. cap. 1. v. 4. & sequent. visiono quatuor animalium docetur, Deum gloriae & Dominum Jesum Christum Spiritu aeterno suo caelum & terram & omnia in eis gubernate ministerio Angelorum suorum. Sic Ezech. 10. v. 9.
Et homines Genes. 45. 4. Sic hostes Ecclesiae suae Deus per ipsosmet hostes delevit, dum obvertit gladium unius in alterum, Judic. 7. v. 22. 2. Chron. 20 v. 22, 23. Pet Philistaeos, qui impressionem in fines Israeliticos fecerant, retraxit Saulem a persequendo Davide, atque ita Davidem ex praesentissimo periculo liberavit, 1. Sam. 23. v. 25. & seqq. 2. Sam. 16. 10. Jerem 25. 9. Ezech. 21. 21. & 30. 4. Joh. 19. II. Actor. 2. 13 & 4. 27. qui dicuntur fabri Zachar. 1. 20. id est, administri artificesque judiciorum Dei, quos Deus undiquaque congregat ad deturbanda cornua, hoc est, ad dejiciendos hostes Ecclesiam Dei persequi & ferire non cessantes. Per Eliam confudit regem Achabum potentem, 1. Reg. 17. 1. & 18. 1. Per Gamalielem disturbavit. consilium Sacerdotum Jerosolymitanorum de interfectione Apostolorum, act. 5. v. 34. & seqe Porro quum Deus per instrumenta rationalia agit, attenta cosideratione discerni debet opus Dei proprium ab opere instrumentorum.
Nam opus Dei semper sit sapientissime, semper est bonum, justu ac sanctum: cum actione vero instrumentorum concurrit saepe malitia, injustitia, mala cupiditas, fraus, dolus, mendacium, imprudentia & alia vitia, non a Deo, sed ab instrumentis provenientia, quae tamen consilium & opus Dei irritum non faciunt, nec impediunt, nec vitiant Vis enim operum omnium, ad quae efficienda causae plures conveniunt, ita se habet, ut principalis causa non cedat inferiori vim & autoritatem suam. Exempla. Deus probavit constantiam Jobi in vera pietate erga Deum: Usus est ad eam tem Satana & Chaldaeis, e quibus ille malitia sua, hi injustitia sua & rapina opus Dei vitiare minime potuerunt Deus castigavit Davidem: usus est ad opus illud Semejo, qui improbitate sua opus Dei minime vitiavit. Similiter Deus imprudentibus tum servis suis, tum etiam exteris in consiliorum suorum exsequutione sapientissime utitur, ut illi aut nihil aut aliud cogitantes volentesque, tamen voluntatem Dei exsequuti sint, imo eriam in ea ipsa actione imprudentes saepe impegerint, ut tota laus penes Deum ut autorem sui operis, permaneret. Exempla. Deus decreverat, Jacobo filio Isaaci benedictionem ad primogenitum alioquin pertinentem largiti. Itaque in collatione benedictionis illius causa principalis fuit Deus, qui sibi Isaacum ut instrumentum ad benedictionem illam Jacobo conferendam, non necessitate, sed bonitate & gratia adjunxit, sic ut Deus personam Isaaci & vocationem patriam hoc ministerio honoraverit. Jam Deus in opere illo egit sapientissime, optime & justissime. Isaacus vero, circumventus fraude uxoris & filii Jacobi mendacio, quam benedictionem Esavo conferre constituerat per imprudentiam in Jacobum transtulit. Hic fraus Rebeccae, mendacium Jacobi & imprudentia Isaaci nequaquam irritum fecit aut vitiavit opus nei. veus benedixit Israelitis etiam per Bileamum externum & infidelem, qui maluisset eis maledicere.
Deus transtulit regnum decem tribuum a domo Davidis in Jarobeamum: fecit idem Ahias Propheta: fecerunt & Israelitae. Deus & Ahias Propheta sancte egerunt: Israelitae peccarunt, sed tamen peccato suo opus Dei minime potuerunt vitiare.
Adhibentur a Deo instrumenta etiam rationis expertia: ut bestise, 2. Pet. 2. v. 16. subjugis asina muta, humana voce loquuta, prohibuit. Prophetae dementiam. Corvi afferebant Prophetae Eliae quotidie panem & carnem mane ac vesperi, 1. Reg. 174, 5, 6. Ezech. 14. v. 15 2. Reg. 2. 24. Egrissae duae ursae e sylva illius, disciderunt ex eis quadraginta duos pueros. Exo. 8. v. 2. Quod situ renues dimittere, ecce ego verberaturus sum totam oram tuam ranis.
Instrumenta inanimata, sunt sulphur, ignis, Gen. 19. v. 24. Iehova demisit super Sodomam & super Hamoram pluviam sulphuris & ignis: grando, Exo 9. v. 22. Extende manum tuam versus caelum, ut sit grando intota terra Aegyptiorum, super homines, & super jumenta, & super omnes herbas agri, quae sunt in terra Aegyptiorum: manna, Exo. 16. v. 14. carnes, Exod. 16. v. 13. E caelis pugnarunt sidera ipsa contra Sisetam, torrens Rischon evertit hostes populi Dei, Jud. 5. v. 20, 21, potus & cibus, 1. Reg. 17. 4. item, siceitas, fames, morbus, pestis, sicut anno Christi 1562. reformati in oppido Galliae Pamiers praesidio pestis in oppido grassantis conservati sunt ab hoste interno & externos Nam cives Papani fere omnes peste sunt extincti & milites Paiani non sunt ausi oppidum oppugnare & ingredi metu pestis: Ita pestis servivit Deo ad pios conservandos adversus violentiam persequutorum. Similiter serviunt Deo gladius, bellum, mors, Jesa. 13. 4, 17. vincula captivorum, venti, tempestates marinae, Psalm. 107. 14, 25. Aquarum diluvia seu inundationes, Gen. 7. Omnia enim ista sunt ministri Dei. Omnes etiam minimae & vilissimae res serviunt Deo ad res magnas & mirandas efficiendas: ut stimulus bovis ad interficiendos sexcentos Philistaeos per Schamgarem Judicem populi, Israelitici, Jud. 3. v. 31. Maxilla asini ad interficiendos mille Philistae os per Simsonem. Jud. 15. v. 15. Lapillus funda contortus ad interficiendum Goliathum per puerum Davidem, 1. Sam. 17. 49.
Sic fuit de actione Dei mediata: sequitur de immediata Actio Dei immediata, est qua Deus absque mediis seu instrumentis: quaecunque vult efficit, Gen. 20. v. 3. Matth. 4. v. 4. Deut. 8. v. 3. Sic Genes. 2. v. 1. quum nondum pluisset Jehova super terram nec quisqu esset qui coleret terram: tamen omnia virebant & florebant in campo, & frumenta erant in campis
Nec tamen inde sequitur, non esse colendam terram, quum Deus possit omnia ex terra sine mediis producere, id est, etiamsi non pluat, etiamsi non colatur terra: quia Deus media deinceps ordinavit, per quae vult agere. His jam utendum est: alioquin Deum tentaremus.
Quin hominem Deus laborare voluit etiam in statu integritati ut nempe tueretur hortum Eden, Gen. 2. v. 15.
Sic fuit de actione Dei sequitur de permissione. Permissio diuvina, est actus voluntatis divinae, quo Deus in cujus potestate est alienas actiones inhibere si vellet, eas non inhibet, sed uxta aeternum justumque suum decretum sinit a creatura rationalis fieri συγχαρισις, item ωρονοια κι σγχαρησιν,
Eaque vel boni est, vel mali culpae seu peccat: Permittere, dicitur ambigue, vel enim significat concedere aliquid sive bonum illud sit, sive malum: vel significat non velle impedire quum possit. Priore sensu Deus non permittit peccatum, quia illud Lege sus prohibet: Posteriore autem significato permittit.
Permissio boni, est concessio gratiae per quam facere aut consequi possumus, quae desideramus & optamus in actionibus & rebus bonis aut mediis seu indifferentibus. Hebr. 6. vers 3. Atque id faciemus, siquidem permiserit Deus. 1. Corinth. 16 vers 7. Nolo enim vos nuno in transcursu videre: sed spero temporis aliquantum mansurum me apud vos, si Dominus permiserit. Haec permissio conjuncta est cum approbatione eorum quae permittit, quia quae Deus sic permittit, approbat & efficit,
Permissio mali culpae seu peccati, est privatio gratiae & auxilii diviniquo posito, peccatum impediretur. Ista permissio non est conjuncta cum approbatione eorum quae permittit; quia quae sic permittit, nequaquem approbat, nequaquam efficit, ac proinde impune fieri non sinit Privat autem Deus auxilio suo dum gratiam non peccandi venon prorogat, ut Adamo & Evae non prorogavit in Paradiso, alios quin non peccassent; vel eam non largitur peccantibus & eorum vountatem ad obtemperandum divinae voluntati non flectit & non impedit peccatum, etsi posset, Jesa 2. vers. 6 Jerem 16. vers 13. coletis ibi deos alienos interdiu & noctu, quamdiu non dedero vobis gratiam, Act. 14. v. 16. Rom. 1. v. 24, 28. Psal. 81. 13
Permissio peccati est duplex: vel simplex & absoluta, ut quum Adamum permisit labi: vel ex hypothesi, quum Deus permissionum suam attemperat conditioni & naturae hominum, quorum opera uti decrevit ad conservationem justitiae suae & stabilimentum ordinis publici; quemadmodum superior causa non aliter agit per inferiorem, quam secundum modum ipsius: ut quum Deus Israelitis permitteret vendere & in servitutem dedere liberos, Exod. 21. v. 2. Sic divortium quod Moles Israelitis permiserat propter duritiem cordis ipsorum erat peccatum, Matth. 19. v. 3. & seque
Igitur mala culpae, id est, peccata Deus non facit, sed fieri secundum suum decretum permittit, Act. 4. v. 27. non quatenus peccata sed quatenus actiones sunt & vel medium patefactioni gloriae Dei serviens vel reatus, id est, obligatio ad poenam, vel poena.
Permissio haec non est separanda a voluntate Dei. Quando enim permittit quippiam Deus, aut volens utique permittit, aut nolens. Deum aliquid permittere nolentem, id est, invito & prorsus nullo modo volente Deo aliquid fieri, nemo pius dixerit, neque in animum suum induxerit. Hoc enim esset Dei omnipotentiam in ficiari ore blasphemo Ergo volente Deo & non impediente sit quic. quid sit Deum namque id voluisse credendum est, quod non fieret, nisi vellet aliquo modo
Permittit ergo Deus malum culpae non per impotentiam quasi impedire illud non posset, qualis impotentia in Deo esse nequit, sed er sanctam dispositionem suam, sed certo consilio: neque invitus permittit, sed ita, ut non fiat, nisi volente ipso, & aliter non fiat quam permittit, ut illud interim dirigat ad bonum finem. Quicquid Deus pormittit, volens permittit, simulque decretum & factum ejus in tercedit. Sivit gentes incedere viis suis, Act. 14. v.16. sed ita ut tradiderit eos cupiditatibus cordium ipsorum & in mentem judicii omnis expertem, Rom. 1 vers. 24, 28. Titum Hierosolyma expugnantem sua impulit ambitio: Interim Deus corruptissimos civium mores, & ipsius Christi Filii sui necem ultus est. Judas Iscariotes avaritia impulsus Christo mortem adscivit: Deus vero per hanmortem genus humanum servavit.
Causa idcirco efficiens permissionis divinae non est ignorantia a liqua Dei aut negligentia, nam adversatur sapientiae Dei: non est impotentia aliqua Dei: nam homines quidem multa permittunt, quis non possunt vi sua inhibere illa; ast in Deum impotentia non cadit. quia vel momento omnium creaturarum actiones inhibere posset, si velet: sed voluntas Dei liberrima ac justissima est illius efficiens causa. Deus suum auxilium, quo posito peccatum impeditur, dat quibusdam, & non dat quibusdam Si enim daret auxilium efficax omnibus nulli peccarent. Hominibus quantumvis potentissimis, veluti Regibus & Principibus, extorqueri potest invitis rei ali¬ cujus permissio, sic ut illa sit involuntaria: at permissio divina es¬
prorsus voluntatia. Nec sapientissimus quicquam agit imprudem ter: nec omnipotens mundi gubernator incuria aut invitus. Qua propter errant graviter, qui permissionem divinam consilio & voluncati ejus opponunt.
Deus permittit malum culpae, sed non nisi propter majus bonum universi. Si enim non esset peccatum, haud esset locus patientiae maryrum & hostiae Christi in cruce oblatae, quae infinite excedit omnemalum culpae universi mund.
Permisit labi primum hominem duas ob causas: prima est, ut cognosceret homo suam infirmitatem & impotentiam persistendiin bono, si sibi relinqueretur & ei vel ad momentum gratia Dei non prorogaretur: secunda, ut hac ratione Deus declararet tum misericordiam & potentiam suam in electis hominibus reparancis & salvandis, tum justitia & potentia in reprobis puniendis perdendsque,
Permittit etiamnum sanctos labi in peccatum, ut propter peccatum castigatos ad veram sui agnitionem & humilitatem adducat. Psal. 19. Bonum est mihi Domine quod humiliaveris me, ut discerem justificationes tuas
Permittit etiam reprobos ruere in peccatum, ut in illis puniendi propter peccatum demonstret gloriam suae justitiae. Rom. 9. v. 17. Exod. 9. v. 16.
Sic igitur aeterno, immutabili, sapientissimo & justissimo consilionequaquam effecit aut approbavit, sed permisit ut praecipuae creature laberentur in peccatum
Porro sicut monstra, licet alienam suae speciei deformitatem habeant, faciunt tamen ad Universitatis elegantiam, quatenus alia ex eorum collatione pulchriora apparent, Augustin. lib. 16. de Civitate Dei, cap. 6. Ita mala culpae (ut inter alia asserit idem Augustinus lib. 3. de libero arbitrio, capite 9.) quantumlibet in se turpia sint & deformia, atque secundum se praecise spectata dedecoris notam Mundo inurant; conferunt tamen ad Mundi ornamentum, quatenus ex eorum comparatione virtutum splendor magis enitet, & bona eminentius commendantur ac magis placent: tum praesertim quia Deus, quae ipsius bonitas est & potentia, e malis bona elicit, lum mala recte ordinat & peccati dedecus emendat poena peccatis Quare multa impedirentur bona, si nullum malum culpae a Deo ermitteretur. Neque enim justitia vindicans & patientia sufferens laudaretur, si iniquitas non esset. Augustinus Enchirid ad Lauren tium cap. 11. Item libro primo de ordine, cap. 7. Lactantius libro de ira Dei, cap. 13.
Caeterum diabolus & impii, imo omnes creaturae ita sunt in DE, potestate, ut sine ejus arbitrio non modo nihil agere sed ne movero se quidem possint. Gen. 20. v. 6. Sic pseudopropheta Bileam non potuit maledicere Israelitico populo Num. 22. Job. 1. v. 12. & 2. 6. Prov. 21. 1. Act. 17. 25, 28.
Unde duo colligimus confectaria. Primum pertinet ad nostram consolationem, nimirum nobis nihil mali a diabolo vel ab improbis hominibus posse accidere sine voluntate & permissione Dei
Alterum pertinet ad institutionem nostram, nempe quicquid nobis adversi eveniat, esse animum a nostris hostihus & malis, quibus affligimur, avertendum, & erigendum ad DEUM, patienter perferenda omnia, Job. 1. agnoscenda DEI justa judicia & adoranda. Psa. 119. Bonum est mihi Domine quod humiliasti me, &c. apud Deum deponendam injuriam, &c.
On this page