Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
PROVIDENTIA Dei duplex est: Generalis, vel specialis Generalis providentia DEI, est quam totus mundus regitur uAniversali quadam motione in eo, secundum suam tamen quodque naturam & ingenium. Gen. 7. v. 1, 2, 3. Postea dixit Iehova Noacho, ingredere tu & universa familia tua in arcam hanc: te enim perspexi justum coram me in aetate hac. Ex omnibs pecudibus mundis accipito septenas tibi, marem & feminam ejus: ex iis vero bestiis, quae non sunt mund. binas, marem & fominam ejus. Similiter exvolucribus caeli septenas, mare & feminam ejus; ad conservandum in vita semen eorum in superficie toti us terrae. Heb. 1. v. 3. Quicqua effulgentia gloriae, & character personae illius, sustineatque omnia verbo illo suo potente, purgatione peccatorum nostrorum per seipsum facta, sedit ad dexteram maiestatis illius in locis ex celsissimis. Act. 17. 25, 26, 27, 28. Nec manib. hominum colitur, alicuiusque rei egens, quum ipse det omnibs vitam & halitum &omnia. Fecitque ex uno sanguine totam gente hominum, ut habitaret super universa superficie terrae, definitis statis teporibus, & positis terminis habitationis eorum, &c.
Providentia generalis inprimis conspicitur, tum in conservatione. rerum vel destructione, tum in gubernatione omnium, Job. 12. v. 14. & seqq Psal. 44. 3. Conservatio rerum, est qua Deus creaturas conservat, non propter dignitatem ullam earum, sed ex amore erga illas, propter se & Ecclesiam suam. Ps 36. v. 8 9. Quam pretiosa est benignitas tua Iehova; quum filii hominum ad umbram alarum tuarum sese recipiunt. Uberrime explentur pinguedine domus tuae, & de terrente deliciarum tuarum bibedum das eis. Ps. 104. toto. & 105. 106. Ps. 147. 10, 11. Non potentia equi delectatur, non crura praestantis viri accipit. Sed acceptos habet Iehova imentes sui, qui exspectationem suam habent in benignitate ipsius Matth. 6. 29, 30. Conservario rerum vel universalis est, vel singularis Stansarvatia universalis, est qua universis creaturis, etiam maliadest, ita ut eas conservet, tantisper donec vult, Psal. 65. 3. O qui exaudi, orationem, ad te usque omnis caro ventura est. Psalm. 104. toto, & 13n. 25. Qui dat escam omni carni. & 147. 9. Dat jumentis cibum suum, pullis corvorum qui crocitant. Jobi 39. 1, 2, 3. Matth. 6. 26, 30.
Ta conspicitur tum in successione rerum mutabilium: tum in mutatione ex mala conditione in bonam vel ex bona in meliorem: ium in statis
In sucressione, qua vel individuis morientibus seu intereuntibus a lia individua succedunt, ut hominibus homines. jumentis jumenta, fruges frugibus; vel tempestas tempestati succedit, ut ver hie mi, veri aestas, aestati autumnus, autumno hiems. Sic hodie creat Deus singulos homines, Psal. 65. v. 6. Jesa. 49. 5. Jerem. 1. v. 5. Quum flumina in mare delata sunt, mare per alias vias terraeque venas, ea rursus in suos alveos remittit, ne terra humore vacua exarescat, Ecclesiastes cap. 1. v. 4, 5, 6, 7. Proinde providentia divina est creationis quaedam perpetuatio. Conservatio enim haec per successionem, eest quaedam creationis continuatio, Job. 10. v. 8, 9, 10, 11. & cap. 31. v. 15. 1. Tim. 4. v. 3.
Deinde conspicitur conservatio universalis rerum omnium i1 mutatione ex mala conditione in bonam, quam loca deserta & siticulosa auget aquis & ex agris sterilibus efficit uberrimos, & habitationis commodissimos, qui antea inhabitabiles erant, Ps. 107. v. 35. & 104. 8 qua auget liberis eos qui illis carebant & ex sterilibus facit matres Psalm. 68 v. 7. & 113. 9. qua tenues extollit ad honores. Psal 113. ver. 7, 8. qua educit captivos ex carcere, Psalm. 68 versic. septimo. Educit vindos compedibus: producit e carcere ad regnandum, ut ait Ecclesiastes cap. 4 v. 10. Exemplo est Josephus Patriarcha in AEgyptoMardochaeus &c.
Tandem animadvertitur conservatio universalis in statu rerum. exempli aauta, earum quae harum mutationum sunt expertes, ut continuationis motus caelestis, Solis & aliarum stellarum, perennitatis fluminum, stabilitatis montium, Psal. 65. v. 7. & terrae, Ecclesiastae 1. v4.
Conservatio singularis, est qua Deus figillatim singularissimae cujusque rei curam suscipit ad minimum esque passerem eas sustinendo & fovendo, imo ad pilos etiam capitis qui omnes numerati sugt. Mati 6. 30. & 10. 29, 30. Psal. 113. v. 6, 7. 8, 9. & Psal. 56. 9. lacrymas suo rum Deus numerat. Jerem. 36. v. 26. Psal. 146. 7. 8, 9. & Psal. 147. a. movet & sanat morhos, Exod. 23. v. 25. Jesa 19. v. 22 ei sunt exitus contra ipsam murtem, expedit salutem & vitam cujusque fidelium, quum jam a morte absorbendi videntur, Psal. 68. 21. alit suos fideles. tempore famis, ut Eliam 1. Reg. 17.
structione. Destructio rerum, est qua DEUS quae vult destruit, ut exempla justissimorum suorum judiciorum praebeat conspicienda, Psal. 104. v. 29. Abicond. te faciem tuam conturbantur; recipientesspiritum eorum exspirant, & in pulverem suum reuertuntur. Psal. 1os & 106 Gen. 6. 7. ut di leam omne cornus vivens quod feci, e superficie terrae. Et cap. 19. 24. Num. 16, 31. Psal. 76. v. 5, 6, 7, 11, 13.
Destructio rerum conspicitur, tum in imminutione individuorum: tum in mutatione ex bena conditione in malam, vel ex mala in deteriorem: tum in abolitione rerum.
In imminutione ind viduorum, ut cum diluvio universali tot myria. les hominum & aliorum animalium terrestrium & volucrium perdidit, paucissimis servatis in arca Noe?: cum peste totum mundum per vagante aliisque modis homines & jumenta magno numero perdit.
In mutatione ex bona conditione in malam, quum agros irriguos & fertiles mutat in siceos & steriles, propter malitiam habitantium in illis, Psal. 107. v. 33. quum imminuit proventus illorum, Psal. 107. 38. quum subtrahit pacem & alia beneficia suo populo aut reipublicae, alicui, Jerem. 16. 5. 9. quum regnum aliquod transfert de familia una in aliam, de Gente una in aliam: quum tempubl. aliquam vel externis bellis exagitat, vel cit ilibus discordiis & seditionibus intestinis dividit, Psal. co. 3. 4, 5.
In abolitione, quam populus exstirpat penitus quam civitates solae prorsus aequat, sic ut non amplius habitentur: quam consumit improbos, Psal. 73. 18. 19 disponit dominatores in nihilum, judices terrae sicut rem inanem efficit, Jesa. 38. 23. Petcussit omnia primogenita inAEgypto; qua domos superborum demolitur. Prov. 15. v. 25. dissipat populos qui bellis delectantur, Psal. 68. 31. perdidit hostiles exercitus, Ps 46. 9. ita destruit ut non aedificetur, Job. 12. 14. frangit caput inimicorum suorum, Psal 66. 22.
Destructionis rerum fines sunt: I. Ut agnoscant homines, Deum esse Jehovam, Psal. a6. 11. Ezeth. 30. & 31.
rerum. GUBERNATIO omnium, est qua Deus omnino omnia pro bonam, libera ac justa sua voluntate moderatur, etiam tum quum injuste agunt causae secundae, omnia juste ordinans, sic ut mhil nisi juxta ejus aeternum consilium, nec alio loco vel tempore vel modo vel event fiat, quam Deo ipsi placuit. Psal. 33. 13, 14, 15. Ecclesiastae 3. 1. & sequentibus item cap 8. v. 6. Partes eius duae sunt, motio & cohibitio Job. 12. 15. & seqe. Motio, est quam res omnes movet prout vult, non tantum quo ad principium motus, sed etiam quo ad continuationem usque ad finem.
Partes ejus sunt duae :effectio motus, & directio ejusdem. Effectio motus, est qua DEUS omnes res animatas sive inanimatas ad hanc vel illam actionem flectit & convertit. Act. 17. 28. Jer. 10. v. 23. Innumeras quidem cogitationes homo versat animo: sed ne hiscere quidem potest aut movere linguam sine dispositione Dei, ut docetur Prov. 16. 1. Exemplum est in Bileamo Numer. 23. 4. & seqq. & 20. 24. & 22. 2. Psal. 75. 7. Exo. 19. 13. Psal. 104. & 1o5.
ADEO igitur est motus arcanus voluntatum humanarum, cum DEUS illas flectit quo vult. Prov. 21. 1. Job. 12. 20. 24. Sic flexera Deus arcana vi providentiae suae voluntatem viduae, ut cibum praeberet Eliae. A Deo est motus creaturarum aliarum omnium, nulla excepta.
Directio motus, est per quam ita DEUS omnes omnium rerum motus moderatur ut nihil efficere possint, nisi quod ipse ab aeterno apud se decrevit, nec alio modo, quam quo decrevit, ut illud interim dirigat ad bonum finem. Rom. 9. 17. & 11. 11, 1. Cor. 11. 19. Phil 1. 12. & seq. 2. Thess, 2. 11, 12. Apoc. 17. v. 17. Sic Deus modenatus est hastamSaulis Davidem transfigere volentis, ut illa Davidem non tangeret, sed in parietem infigeretur.
Deus non spectat ociose quid suturum sit, aut quid fiat, sed omnia disponit in gloriam suam & electorum bonum.
Omnes proinde actiones etiam malorum, quas ipsi peccando efficiunt, quanquam arcana, tamen bonam & justa DEI voluntate fiunt ic reguntur. Omnes, inquam, actiones etiam malorum, quatenus sunt actiones sive motus ad objecta, vel quatenus sunt vel poenae vel castigationes, vel explorationes, vel martyria, vel ex secutiones voluntatis divinae, omnes innuam, efficaciter vult & regit DTUS, Genes. 4, 5. 6, 7. 8. Exod. 7 3. & 10. 1. Deuteron. 2. 30. Josu. 11. 19, 20. ud. 3. 112. 1. Sam 12. v. 14. 2 Sam. 12. 11, 12. 1. Sam. 16. v. 10, 11. 2. Samucl. 24. 1. 1 Reg. 22 19, 20, 21, 22, 23. Job. 1. 12,: 1. & 2. 3, 6. & 19.6. Ps. 107. 40. Esa 19, 2, 3. Joh. 13. v. 27. quod facis fac cito. Act. 2. 23. & 4c 27. & 7. 43. Rom. 1. 24. 28. Apoc. 17. 17.
Haec de motione Cohibitio, est altera gubernationis divinae pars, cum impedit actionem rerum creatarum & quasi constringit, pro arbitrio suo. Ita cohibuit Deus Abimelechum Regem Gerari ne accederet ad Saram Abrahami uxorem, Gen. 20. 6. Quum percuteretur omne primogenetum in AEgypto, non sivit interfectorem ipsum ingredi domos Israelitatum ad percutiendum, Exod 12. v. 23. Cohibuit Herodem necum Magis mitteret Bethlehemum sicarios qui Christum recensna. um unam cum matre interficerent, sed solos Magos dimisit, Matth. 2.
Sic cohibet nubes, ne stillent pluviam, & terram ne proferat gramen & fruges, Deut 28. 13. Job. 26. 8. & c. 38. 22, 23. sedat vetos & tepestates, Ps. 65 8. & 1o07. 22, 30. prohibet & cohibet homines ne agant quae agere constituerunt, Gen. 31. v. 24. 25. & 35. 5. non permittit ut pii ab impiis, pauci a multis opprimantur, Ps. 105. v. 12, 13, 14. 15. non permittit ut pii damno afficiantur, Gen. 31. 7. 1. Sam. 25. v. 26, 34. coercet non secus ac froeno daemonas omnesque improbos, ne fupere possiuspro libitu & desiderio, Apoc. 20. 1, 2. Irritum facit consilium Gentium, infringit cogitationes populorum, Ps. 33. 10. Coercetim manes fluctus maris arenam, Jerem. 5. v. 22 Paulus & comites eus prohibiti fuerunt a Spiritu Sancto loqui sermonem Dei in Asia, Actor. 16. v. 6.
Nihil mali potest caveri nisi DEO impediente: sicut nihil boni potest esse aut fieri nisi Deo faciente,
Gubernatio omnium vel generalis est, vel specialis. Generalis, qua generaliter universae res & eventus omnes reguntur Hac Deus ab orbe condito dispensat & regit totum universum sapietissime, caelos, terras, maria, ignem, aestates. hiemes, anni tepora alia homines, bestias, & omnia etsi maxime discordia, inter se temperat concordia ad conservationem universi destinata.
Hac Deus juxta arcanum consilium suum gubernat tot regna. Principatus & respublicas in Mundo: ita ut omnibs fatendum sit, neque industria neque voluntate hominum, sed puovidentia divina regna & respublicas gubernati, conservari vel destrui, mutari, item & augeri vel minui, turbari vel pacari. 1. Reg 11. v. 14, 23, 26. & cap. 12. v. 15, 24. Jesa. 47. 7.
Speciasis, qua speciatim tum singulae creaturae, tum singuli eventus subernantur. Ps. 75. 7. 8 Nihil magis naturale est, quam ver hiemi, veri aestatem, aestati autumuum, autumno hiemem vicissim succederes & tamen in hac serie, cata perspicitur ac tam inaequalis diversitas, ut facile apparcat singulos annos, menses & dies nova DEI providentia temperatis
Usus providentiae DEI est duplex. Primo, facit ad gloriam Dei: nam opera providentiae divinae commendant piis, & a sugillationibus impiorum vindicant DII sapientiam, potentiam, justitiam. Exod. 9. 16. Rom. 9. v. 17. Psal. 107. toto fert
Secundo facit ad institutionem nostram, ut in adversis patientes in secundis grati simus, in futurum vero optimam in DEO fidissime Patre spem repositam habeamus, certo scientes nihil esse quod nos ab ejus amore abstracturum sit, quandoquidem omnes creaturae ita sunt in ejus potestate, ut sine ejus arbitrio, non modo nihil agere, secd ne moveri quidem possint, Psal. 107. fere toto. Rom. 5. 3. Jacoh. 1. v. 8. Job 1. 21. Deut. 8. 10, 1. Thess. 3. v. 18. Rom. 8. 38, 39.
Providentiae Dei repugnant commentum Ethnicum de fortuna, & quae Gentiles de casu dicunt. Interim non negamus, ecripturam et iam dicere, quaedam casu accidere: sed non alio sensu in dicit, quam nihil de iis quae acciderunt cogitante homine illo cui acciderunt, sed Deo sic providente, veluti Ruth. 2. v. 3. Generali providentia Dei exposita: sequitur de speciali.
On this page