Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 30
TIBERTAS DEI, est proprietas ejus essentialis, per quam omnia quae vult, liberrime posse, & quae facit liberrime facere & a nemine cogi posse, sed omnino sui juris, nemini obstrictus, nemini obligatus, nemini debitor, nullique oneri sive culpae, sive poena. obnoxius esse intelligitur?
Qui vere beatus est & dici debet, hunc suarum actionum dominus: esse oportet. Quod si quis liber non est & suarum operationum deminis. s felix & beatus vere esse non potest.
Axiomata. I. Solus DEUS proprie & vere liber est, imo liberrimus. II. Libertas Dei triplex est, a coactione, a servitute, ab onere miseris
Libertas Dei a coactione, est qua Deus absque ulla necessitate ab aeterno decrevit universum ordinem creationis, conservationis & gubernationis rerum omnium, eumque sine ulla coactione aut alligatione ad causas secundas exsequitur, sic ut a rectitudine sua non discedat
Libertas Dei a servitute, est qua DEUS nulli est obligatus, nulli debitor, neque gubernationi aut ductui aut imperio alterius subjectus aut alligatus, a nullo alio principio a quo gubernetur pendens. Falso Concitium Constantiense impingit Joh. Vicleso, quod docuerit, DEUM debere obedire Diabolo: Calumnias Constantienses Bellarminus sequitur.
Libertas Dei ab onere miseriae, est qua solus DEUS natura talis est; ut nulla miseria sive culpae sive poenae in eum possit cadere. III. In libertate PEI quaedam sunt communia, hoc est, quo- rum imago est in creaturis rationalibus: quaedam vero omnibus. modis sunt propria Dei. Nam duo sunt communia Deo & rationalibus creaturis; unum quod consilio agant: alterum quod sine coactione volunt ea quae cogitatunt, quum voluntas sua natura idones exsistat ad volendum oppositum aut diversum ejus quod vult, aut ad differendum suam actionem, sua sponte ac vi sibi insita in partem alteram inclinante. De Deo enim dicitur Psalm. 104. vers. vigesimo. quarto. Omnia in sapientia fecisti. Et Psalm. 115. 3. Deus noster in ipsis coelis est, quicquid placet facit. Et de hominibus Genes. 3. vers. sextoQuum ergo videret mulier bonum esse fructum arboris illius in cibum & gratissimam esse illam oculis, ac desiderabilem esse arboris fructum adhabendam intelligentiam, accepit de fructu ejus & comedit; etiamque ledit viro suo qui comedit, Matth. 23. 37. Quoties uolui congregare liberos tuos, quemadmodum gallica congregat pullos suos sub alas, & noluistis ? 2. Sam. 24. 12, 13. ait Deus ad Davidem: Tria ego propono tibi, delige unum ex his quod faciam tibi, &c. Propria vero libertati in Deo sunt. I. Ratione intellectus, quod Deus ex seipso perfectissime omnia ab aeterno in aeternum intelligit atque intuetur, absque ulla ignoram rantia aut errore judicii: creaturae vero neque ex sese, neque perfecte, neque omnia, neque eadem quovis tempore sciunt, sed tantum ne tum de Deo, ejusque voluntate & operibus intelligunt, quantum & quando ipsis Deus revelare vult; ideoque multatum rerum ignorantia, & nisi luce divina regantur mentes, etiam error in eas cadit Matth. 24. 36. De die autem illa & hora nemo scit, ne Angeli quidem coelorum, sed Pater meus solus. Jesa. 40. 13. Quis erudivit spiritum senovae? & quis a consiliis ei ut docuerit eum?
II. Ratione uoluntatis, quod Deus a nulla alia causa regitur, aut flectitur, aut pendet, quam a seipso; ideoque solus Deus est, ἀυlεζκ ος: Angeli vero & homines subsunt decreto Dei quo flectuntur B ad hoc vel illud. De Deo dicit Nebucadnetzar Magnus in programmate suo per totum regnum suum publicato, Daniel. 4. 35. quod omnes habitatores terrae ut nihili reputentur, & quod Deus pro uoluntate sua faciat in exercitu coeli & habitatoribus terrae: neque est qui prohibeat manum ejus, aut dicat ei quid facis:
III. Ratione tum intellectus tum uoluntatis conjunctim, quo- Deus immutabiliter sit liber natura sua: creatura non item, Malach. 3. 6. Ego Iehova non mutor
IV. Si Deus non esset omnibus modis liber, non esset Deus, l e. nec prima causa suorum operum, nec felicissimus
V. Etiamsi Deus natura, hoc est, summa & absoluta necessitat bonus est, & Filium genuit & Spiritum Sanctum spiravit ab aeterno: tamen non coacta, sed liberrima voluntate exsistit, vivit, est beatus & bonus, Filium & Spiritum Sanctum habet, & omnia sua consilia atque opera bona & justa esse vult, quantumvis impossibile sit, eum his contraria verle. Itaque absoluta necessitas haec volendi in Deo, non tollit summam libertatem in eo. Hoc diligentissime observandum adversus eos, qui criminantur nos omnem libertatem adimere homini, quum dicimus eum necessario lapsum, necessario peccare, necessario id velle & facere, quod Deus decrevit. Nam si absoluta necessitas volendi in Deo, non tollit summam libertatem in eo: multo minus necessitas ex hypothesi decreti & gubernationis divinae tollis libertatem eam quae creaturis competit, hoc est, judicium & electionem spontaneam.
VSVS libertatis in Deo. Aιδασκαλιe. I. Deus solus est vere liber: Ergo ipsi soli omnia serviunt: Ergo liberrime omnibus creaturis dominatur:
II. Deus solus est vere liber: Ergo ipse solus est agens liberrimum, cujus sapientia, voluntas, potentia & libertas a nullo alio pendet.
III. Deus est liberrimus: Ergo habet potestatem de suo agendi quod vult, dare quid & cui vut & quando vult; creare alios ad decus, alios ad dedecus, Jerem. 18. 6. Ecre ut argilla in manu figuli, ita; vos estis in manu mea, o domus Israelis. Matth. 20. v. 15. Annon licet. mihi quod volo facere in meis rebus? ad Roman. 9. versicul. decimooctavo. Cujus vult miseretur, quem autem vult, indurat. Et vers. vigesimo primo. Annon habet potestatem figulus in lutum, ut ex eanem massa faciat aliud quidem vas ad decus, aliud vero ad dedecus?
EλSγῳι. I. Deus est liberrimus: Ergo non est mens alligata. mundo, quae aliter agere non possit quam secundae causae agant: ergo non regitur, multo minus pendet e causis secundis. Hoc diligente teneamus, ut gloria Dei adversus Stoicas blasphemias asseratur. Proinde impiam Stoicorum sententiam de fato rejicimus, qua Deo libertas sua adimitur.
II. Deus est liberrimus: Ergo rationes reddere suorum facto rum tenetur nemini, 2. Sam. 16. 10 ait David: S: Iehova edixit Semei, maledic Davidi, ecquis dicat, quare sic facis? Jesa. 45. vers. nonoVae litiganti cum fictore suo, testae cum aliis testis terreist an dicturum es lutum fictori suo, quid facturus esses?
Eπανώρθυσες. I. Deus est liberrimum agens: Ergo graviter peccant qui moleste ferunt & indignantur, quod Deus aliter eventur omnes gubernet & dirigat, quam ipsis placeat.
II. Deus est liber omnibus modis: Ergo eum referre debebamus, ut imago archetypum; sed culpae & poenae obnoxii facti sumus.
II. Deus est liberrimus: Ergo invocandus cum fiduciat Πaρακλισες. I. Deus est liberrimus: Ergo eum nulla res impediet, quo minus nobis in rebus adversis auxilium praestare possit.
On this page