Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 29
PPOTENTIA DEI dicitur ἐμανυμως & multis modis. Primo acci¬ pitur pro essentiali proprietate Dei, quae communis & eadem est Patris, Filii & Spiritus Sancti. Secundo accipitur pro aeterno Filio Dei, Domino nostro Jesu Christo ut 1. Cor. 1. v 24. ipsis autem vocatis, tum ludaeis, tum Graecis, praedicamus Christum Dei potentiam aDei sapientiam. Tertio dicitur sic Evangelium Christi, Rom. 1. v. 16. Non me pudet Evangelii Christi, potentia siquidem est Dei ad salutem cuivis credenti. Quarto sic καζαχρηστιϰώς a Samaritanis vocabatur Simon ille Magus, Act. 8. v. 9, 10. Vir autem quidam nomine Simon antea in urbe illa exercuerat artem magicam, & gentem Samariae obstupe. fecerat, dicens se esse quempiam magnum. Cui attendebant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes, Iste est potentia illa Dei magna. In praesentia primo significato capitur & sic describitur:
POTENTIA DEi, est essentialis Dei proprietas, qua potest & efficit, omnia in omnibus & singulis. Est enim principium agendi in aliud: & Deo propriissime convenit: quia secundum quod aliquid est actu secundum id est principium activum alicujus; Deus autem est purissimus Actus
Potentia essentialis distinguenda est a personali, nempe a potentiae gignendi, potentia nascendi, potentia spirandi & procedendi per spirationem,
Axiomata. I. Potentia Dei est infinita primo natura sua & per se, quia est; ipsamet essentia divina: deinde respectu objectorum in quae extenditur & agere potest quae infinita sunt: tertio respectu effectuum quos potest efficere qui inidem infiniti: denique respectu actionis quam agit aut agere potest, quae actio nunquam est ita intensa & valida, quin semper possit fieri intensior & validior. Unde merito appellatur non solum potentia, robur, vis, efficacia, fortitudo; sed etiam omnipotentia. Dei, Gen. 17. v. 1, 2. & 43. 14. 2. Cor. 6. 18.
II. Potentia Dei est causa rerum, una cum voluntate, nec minus acipsa voluntas, sine qua Deus non agit quicquam, Philip. 3. 21.
III. Non est qualitas secundae speciei, quam quis est aptus & habilis ad aliquid: non est habitus qui est potentia proxime determinata ad agendum: non est potentia passiva, quae propria est materiatorum propter materiam; quia nihil in Deo materiale, nihil habituale, nihil potentiale, sed nihil nisi actuale, ac proinde & potentia ejus est semper & tantum activa. Unde appellat eam Paulus δυναμιν ενεργυμδυλνν, Eph. 3. v. 20.
IV. Non differt reipsa ab essentia Dei, sed est ipsamet essentia Dei: & ab ea nostri tantum respectu sola ratione distinguuntur.
V. Nullo consilio, nullo robore & conatu rerum creatarum omnium impediri potest: unde Danieli cap 7. v. 9. visum est solium Dei ut scintillae ignis, rotae ut ignis ardens.
VI. Una tantum est omnipotentia reipsa; quia una tantum est divina essentia: sed tamen propter diversos respectus est vel absoluta; vel actualis: utraque tamen activa
Absoluta omnipotentia Dei, est qua quicquid esse potest, hoc etiam facere Deus perfecte potest. Dicitur absoluta, quia non est limitata universali lege naturae, quasi praeter & supra illam non posset Deus quicquam facere. Vocatur etiam omnipotentia Dei extraordinariae quia per illam potest Deus agere praeter consuetum ordinem natura producendo se solo tam effecta secundorum agentium, quam alia, ad quae res creatae pertingere non possunt. Haec simpliciter essentialis est: Hac absolute & simpliciter potest omnia, quae absolute & sim pliciter sunt possibilia, hoc est, quae non implicant contradictionem & naturae voluntatique Dei non repugnant, etiamsi ea nunquam futura sint: sicut posset Deus ex lapidibus excitare filios Abrahamo, Marci 3. v. 9. De eadem agitur Luc. 1. v. 37. Matth. 19. 27. Hac Deus potest pauciora quidem quam intelligit, inter quae & mala sunt, sed ta men multo plura quam fecit vel etiam facere vult: Plura, inqua, quam facit, si velit facere Deus potest, nunquam tamen facere volet. SicuDeus potest velle infinita: ita agere quoque potest infinita, quae absoute possibilia sunt, nec tamen unquam ad certum rerum ordinem determinabuntur. Deus est infinitus; Ergo & potentia ejus est infinita.
Esse divinum, in quo divinae potentiaa ratio fundatur, est infinitum minimeque limitatum ad aliquod genus entis, sed in se continens perfectionem totius esse. Unde quicquid potest habere rationem entis, comprehenditur sub possibilibus respectu omnipotentiae divinae absolutae. Nihil autem rationi Entis opponitur nisi non ens, sed quod involvit esse & non esse simul: ex quo sequitur ea omnia ac sola, in¬
uibus est contradictio, absolutam Dei potentiam effugere. Itaque fieri a Deo non potest ut sex non sint bis tria, quia alioqui essent & non essent sex: nec item, ut homo non sit animal ratione praeditum, quia esset simul & non esset homo: nec ut creatura conservetur sine Deo, quia esset dependens, cum sit creatura; & non esset dependens ex hypothesi: nec mentiri Deus potest, quia cum sit ipsa veritas, esset Deus ic non esset. His observatis ut par est, facile potest solv QUAESTIO, An impossibilia natura Deus possit? Primo enim distingui debent impossibilia naturae ab impossibilibus natura. Impossibilia. naturae, sunt quae usitatum cursum & ordinem naturae superant; ex empli causa, ut Sol stet, ut ignis non urat, ut ferrum e fundo aqua sursum enatet: ea potest Deus, ut Scriptura Sacra testatur. Impossi bilia natura, sunt quae rei definitioni repugnant, & enti, ut ens est quae nec fuerunt unquam, & ne inposterum sint, Dei ordinatione? ac decreto impeditur: quae implicant in se esse & non esse simul: quae mendacia, quae falsa sunt: qualia sunt ἀπλώς & μαν αυτό & ολως simpliciter & per se & prorsus absoluteque impossibilia, ut rem esse & non esse, contradictoria simul esse vera, facta posse infecta fieri, hominem non esse animal, Diametrum esse commensurabilem, Triangulum non habere tres angulos aequales duobus rectis, Lineas a centro ad circumferentiam ductas non esse aequales, &c. Talia impossibilia Deus non potest. Sicut non potest velle nec contraria, ut bonum & malum; nec contradictoria, ut esse, non esse: Ita nec agere potest aut contraria, quae in natura maxime simplici ac immutabili subsistere nequeunt, aut contradictoria, quae in Essentia Dei falsitatis omnis experte, ac in veritate absolutissima & perfectissima locum non habent
Haec tamen non posse, non est impotentiae, sed potentiae. Ille enim maxime potens est qui constantem & immutabilem potestatem habet, & ab ipso quod unum est, nullo modo digreditur. Opposita autem posse est infirmitatis. Omnino potentis est in optime permanero.
Proinde rejiciendum commentum illorum, qui fingunt, omnipotentia Dei fieri posse simpliciter omnia, etiam impossibilia natura & contradictionem implicantia: ut qui contendunt, Deum posse facere ut corpus humanum sit ubique: ut panis trans substantietur in cerpus Christi: ut accidentia subsistant sine subiectis
Exsecranda est & eorum blasphemia, qui statuunt talem absolutam omnipotentiam Dei, quae sine otdine, sine ratione justitiaque omnia faciat: ut si quis dicat, Deum posse facere, ut virgo quae corrupta est, non sit corrupta: Deum potuisse sibi in unionem hypostaticam assumere cucurbitam. Haec talia sunt profana & impia, quaenequa uam omnipotentiae Dei sunt tribuenda. Huc referendae sententiae Tertulliani de omnipotentia Dei: Scribit enim libro de carne Christi, c. tertio: Deo nihil impossibile, nisi quod non vult. Sed plenius libro adversus Praxean, capite decimo: Plane nihil Deo difficile. Sed si tam abrupte in praesumtionibus nostris hac sententia utamur, quidvis de Deo consingere poterimus, quasi fecerit, quia facere potuerit. Non autem quia omnia potest facere, ideo credendum est illum fecisse, etiam quod non fecerit. Sed an fecerit, requirendum. Potuit, si voluisset, ita salvus sim. Deus pennis hominem ad volandum instruxisse, quod & milvis praestitit: non tamen quia potuit, statim & fecit. Potuit & Praxcan, & omnes pariter haereticos statim extinxisse; non tamem quia potuit extinxit.
Oportebat enim & milvos esse & haereticos: oportebat & Patrem crucisi: gi. Hac ratione erit aliquid & difficile Deo, id scllicet quodcunque non fece¬ Fit non quia non potuerit, sed quia noluerit. Dei enim posse, velle est: & non posse, nolle: quod autem voluit; potuit & ostendit. Praeclara est & Theodoreti sententia quae exstat Dialog. 3. Dominus Deus nihil vult. eorum, quae non sibi suapte natura insunt: potest autem quaecunque vult, vult autem quae sunt naturae suae apta & convenientia.
Actualis omnipotentia Dei, est qua quaecunque vult, & decrevit, non folum potest facere, sed etiam reips a facit sine difficultate & solo nu¬
, nec ullo pacto ab ulla causa aut impeditur aut impediri potes. Haec dicitur etiam omnipocentia Dei ordinata, quia per eam faciquae ipse ordinavit & decrevit facere: quia respicit ordinem decret divini. Dicitur etiam ordinaria, quia respicit legem particularem naturae, ordinemque particularem rebus inditum: item efficax, operans
Hac omnia creavit ac etiamnum aut conservat ac moderatur, aut destruit: hac operatur & efficit omnia in omnibus pro benevolo affectu voluntatis suae VI. Multa nequeunt a Deo fieri secundum potentiam ordinatiam, quae secundum absolutam possunt. Nam virtus divina nequa quam secundarum causarum ordini subjecta est, sed ei potius talis ordo subditur, ut qui a Deo procedat, non necessitate naturae, sed arbi trio voluntatis,
VII. Divina potentia non est coarctanda ad angustias nostri intellectus. Multa Deus potest facere, quae hominis ratio nequit comprehendere, cujusmodi est incarnatio Sermonis illius aeterni & alia fidei mysteria.
IIX. Multa neque ordinata neque absoluta potentia Dei fiere possunt: ut: Deus non potest facere quae contradictionem implicant, Thom. Aquin. part. 1. quaest. 22 art. 3. Deus non potest beatificare lapidem, S cotus lib. 1. Dist. 4.
IX. Omnipotentia Dei non est a sapientia, voluntate & justitiaejus separanda: non enim potest illa Deus facere, quae sapientiae, voluntati & justitiae ejus repugnant: ut: non potest factum reddere infectum: non potest peccatum impunitum dimittere. Itaque potentia Dei dicet infinita sit, nunquam tamen agit, nisi prout a sapientia & voluntate Dei modificata est.
Obiectiones contra omnipotentiam Dei. I. Deus non potuit caelare Abrahamum quod erat facturus Er go Deus non est omnipotens. Antecedens probatur ex Gen. 18. v. 17. Num caelare possum Abrahamum, quae gesturus sum
RESP. Primo versio est impropria. Nam textus Hebraeus ita la tine vertendus: Occultabone ego ab Abrahamo, quod sum facturus Verbum igitur posse, non est in textu Hebraeo. Secundo etiamsi esset. intelligeretur hoc humanitus dictum, seu per αυθρωποπαθειαν: non quod Deus non potuerit occultate ab Abrahamo, se perditurum Sodomam & Gomorrham, sed quod ita bonus sit, ut etiam velit servis suis patefacere ea quae facturus est.
II. Genes. 19. vers. 22. dicit Deus ad Lothum: Non potero face re quicquam, usque dum perveneris illuc: Ergo Deus non est omnipotens.
RESP. cum Augustino ex cap. 22. contra 2. Gaudentii epistolam? Non posse se dixit quod sine dubio poterat per potentiam, sed non potera. per justitiam, quia poterat quidem, sed non volebat, & illa voluntas justa erat. Haec ex Augustino. Sensus est: non potero facere quicquam; quia consilium meum est immutabile de vobis ex incendio cripien dis, ac proinde ante incendium in tuto collocandis
III. Deus non potest mentiri, seipsum abnegare, peccare, falli, mori, & alia multa non potest: Ergo non est omnipotens.
RESP. Primo peccatur τuρα τό ἐπόμδνον. Nam si Deus non possit, mentiri, seipsum abnegare, peccare, falli, mori; non sequitur DEUM. non esse omnipotentem, sed potius contrarium, nimirum esse omnipotentem: Sicut Augustinus argumentatur quinto tomo, libro quinto de Civitate Dei, cap. decimo: Potestas Dei non minuitur, cum dicitus mori fallique non posse. Sic enim hoc non potest, ut potius si posset, minoris esset utique potestatis. Recte quippe omnipotens dicitur: qui tamen mori S falli non potest. Dicitur enim omnipotens faciendo quod vult, non patiendo quod non vult. Quod si ei accideret, nequaquam esset omnipotens. Unde propterea quaedam non potest, quia omnipotens est. Similiter lib. 1. de Symbolo fidei ad Catechumenos cap. 1. Deus omnipotens est, & cum sit omnipotens, mori non potest, falli non potest, mentiri non potest, & quod ait Apostolus, seipsum negare non potest. Quam multa non potest. & tamen omnipotens est! Et ideo omnipotens est, quia ista non potest nam si mori posset, non esset omnipotens: si mentiri, si falli, si fallere, sit inique agere, non esset omnipetens: quia si hoc in eo esset, non fuisset dignus, qui esset omnipotens. Prorsus omnipotens Pater noster peccare non potest. Facit quicquid vult, ipsa est omnipotentia. Secundo confunditur potentia activa cum passiva. Nam mentiri, seipsum abnegare, mori, sunt passivae potentiae: at nos Deo tribuimus tantum activam,
IV. Deus non potest facta reddere infectaErgo non est omnipotens. RESP. Ertor committitur τuρα τό ἐπόμνον. Nam, ut respondeiam cum Augustinolib. 26. contra Faustum cap. 5. Qui dicit: Si omnipotens est Deus, faciat ut quae facta sunt, facta non fuerint; non videt. hoc se dicere, Si omnipotens est Deus, faciat ut ea quae vera sunt, eo ipso quod vera sunt, falsa sint. Haec ex Augustino. Quae apertam contradictionem in sese continent, fieri non possunt, ne sit sibi Deus contratius, id est, inconstans, mendax, & evertat ipse quae esse voluit
V. Deus non potest mutari Ergo non est omnipotens Respondet Augustinus contra Arrianos cap. 14. Hoc quia non potest, non deficienter non potest, sed potenter: tamque laudabile est omnipocentem non posse mutari, quam laudabile quod omnipotens non potest: tuori. VI. Si Deus nonpotest efficire ut unum corpus sit simul multis vel omnibus in locis, tum non est omnipotens. RESP. Fallit consequens de elencho ταρα τυ ἐπομδνον, quia quod illud dicitur Deus non posse, id non ex impotentia ulla, quae st in Deo, evenit: sed ex summo decreto Sapientiae illius, quae talem legem corporibus fixit & statuit, ut loco continerentur; Ergo aliter etiam esse hoc non vult, ne sit sibi ipse contrarius
Ergo non est omnipotens RESP. Negatur consequentia. Etsi enim nec ordinata nec absoluta potentia Deus lapidem potest beatificare: eo quod natura id sit mpossibile: est tamen omnipotens, quod quaecunque vult & ordinavit, facit?
Manet igitur fixum atque firmum; Deum esse omnipotentem. Verum solus Deus est omnipotens: unde sequitur, nullam remcreatam omnipotentem esse¬
I. Quia nulla res creata est Deus II. Quia nulla res creata est infinita; III. Quia nulla res creata est capax infinitae virtutis. Quicquid enim recipitur, recipitur per modum seu secundum modum recipientis, non autem recept
IV. Quia nulla est creata substantia, quae in suis actionibus imgediri, & sua etiam agendi virtute privari non possit.
dicitur, nimirum; Cui communicata est omnipotentia, est omnipotens: Humanitati Christi communicata est omnipotentia. Ergo humanitas Christi est omnipotens Assumtio probatur ex dicto Christi, Matth. 28. 18 Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra
RESP. Primo ambigua est utraque praemissa, propter homonymiam. Major enim bifariam intelligi potest: vel de persona oμοεσις cum Patre, cui omnipotentia est communicata per aeternam regenerationem vel processionem, ut de persona aeterna Filii Dei & Spiritus Sancti, & hactenus vera est major. Unde etiam consequitur, Filium, item Spiritum Sanctum esse Deum, quum Deum esse & omnipotentem esse idem sint. Vel potest intelligi de natura ἐτερυσίῳ a Pare, ut intelligitur ab Antagonistis, quod ostendit subsumtio de humanitate Christi. Quod si de natura ἐτερμσίῳ capiatur, homonymia erit in voce communicata: Nam communicatio haec sumitur vel de unione personali naturae alicujus creatae cum persona divina, vel de reali (ut loquuntur) transfusione omnipotentiae ex Deitate in naturam creatam. Utrovis modo accipiatur falsa est propositio major: Nam per & propter unionem personalem cum persona divina, nulla natur ra creata sit omnipotens: & omnipotentia Dei est ipsa Deitas, quae in nullam creaturam transfundi potest.
Minor etiam seu assumtio est ambigua propter eandem homonyniam vocis communicata. Nam ista communicatio, ut antea vel d unione personati intelligitur, v Ide participatione omnipotentiae perealem transfusionem. Si priore sigiesitanieni communicatio intelli gatur, obscura erit assumtio, propter insolentia. phrasca¬i um dicendum potius humanitatem esse unitam personae S amaabnquam prius exsistenti, quam omnipotentiam, hoc est Deitatem sen persura φλόγα esse communicatam, hoc est, unitam humanitati Plonenim. negamus esse κοινανίαν, hoc est, ἐνωτν θποσακκb duarum natura rum in Christo: ac sequuti Sanctos Patres damnamus sceleratum Sarosutenum, qui s(quemadmodum refert Theodorus Rhoetensis adversus haereses) impie dixit, Dominum nudum fuisse hominem, in quo Deus verbum, sicut in singulis Prophetis, habitarit: ac proinde duas naturas διηρημδρως εχεσασ, μι ἀκρινωνητας ωρος εαυασ παθθπασεν εινασ εν τῳ χρισοῦ, ως ἀλλαδνιος αυτο γ χρισοῦ, κι ἀλλα γ εν αυτῳ κοθρικοιιος Gεο λόγς. id est, separatas, & citra ullam prorsus inter se communionem (id est, unionem personalem, nam hoc sensu & Samosatenus dixit, naturas esse ἀκοινωνῆτος, hoc est, inunibiles, ut Patres verba Samosateni intellexerunt) in Christo esse, quasi aliud sit Christus, alius Deus Verbum in ipso inhabitans. Sin posteriore significatione communicatio capiatur, hoc est, de participatione virtutis infinitae per realem effusionem ex Deitate; falsissima erit assumtio, & Samosateni hypothesi conveniens.
Atqui adversarii posteriore significato capiunt, & probare nitum tur ex dicto Christi quod exstat cap. 28. Matthaei: Sed dictum illud impertinenter ab illis allegatur. Nam primo adversarii dicunt a divina Christi natura communicari omnipotentiam humanitati, at Chri stus ait, sibi datam esse omnem potestatem in coelo & in terra, nimirum a Patre suo, nt explicatur Matth. 11. v. 27. Omnia mihi tradita. sunt a Patre meo. Et Joh. 13. 3. Sciens Iesus Patrem omnia dedisse sibi in manus. Secundo adversarii dicunt, humanitati Christi esse illam daetam: at Christus ait, sibi, hoc est, personae θεανορώπῳ esse datam: non enim ait, meae humanitati, sed MIHI data est omnis pot. stas, de persona loquens, non de natura. Tertio adversarii dicunt, omnipotentiam esse datam: at Christus dicit, omnem potestatem esse datam Atqui aliud est omnipotentia, aliud omnis potistas. Omnipotentia enim, quae Graecis est πανλοκραορια est ipsamet Deitas, seu ipsamet divina essentia. At omnis illa potestas, quae in textu Graeco dicitur πάσα ἔζοτια, est omnis autoritas, omne jus & imperium in coelo & in terra, quod ut Mediator θευνορωπος habet, Haec ἔξέσία seu potestas, non est omnipotentia illa aeterna, qua praeditus fuit ante creatum mundum, sed est imperium & dominium Mediatoris proprium, quod exercet ut DOMINUS & Rex Ecclesiae ac judet mundi secundum utramque haturam; datam illi in tempore a Patre Haec potestas, inquam, est autoritas imperandi, judicandi, damnandi, absolvendi, omnia denique, quae ad gloriam Patris & Ecclesiae salutem pertinent, agendi ac proinde etiam mittendi ad Gentes Apostoos, & erigendi regnum inter eas. Nec est aequalis haec potestas ipsi essentiali Deitatis omnipotentiae: quia est finem habitura, cum Christus tradet regnum Deo & Patri¬
Replicant adversarii contra datam solutionem: Quicquid Christo datum est in tempore, datum est soli humanitati ejus, non Deitati cui nihil dari potest.
Haec omnis potestas in coelo & in terra data est CHRISTO in tempre. Ergo data est soli humanitati ejus, non Deitati, &c. RESP. Primo falsa est major universaliter sumta. Nam nonne data est Deitati Christi ipsa humanitas: sicut CHRISTUS ingrediens mundum, dicit, Sacrificium, & oblationem noluisti, corpus autem adaptasti mihi, Hebr. 10. 5. Nonne in tempore datum est Christiofficium Mediatoris, secundum utramque naturam? Nonne Deitat Christi in tempore demum coepit adorati, ut & Pater? Quid fiet de illo Psalmi 29. Date Iehovae, filii fortium, date Iehovae, gloriam & laudem? Secundo facit assumtio adversus ipsosmet adversarios. Nam si haec omnis potestas in coelo & in terra data est in tempore: non est ergo aeterna illa omnipotentia, quae nulli dari potest, nisi per aeternam. generationem vel spirationem. Si data est Christo, ergo a patre: non ergo a divina natura Christi, humanae: Proinde consequitur falsam esse conclusionem: & contra firmiter tenendum, omnem potestatem in coelo & in terra datam utrique naturae Christi: Divinae quidem μα¬ ρίκονομιαν, qua illa dignata est voluntarie hanc potestatem regnandi. in Ecclesia suscipere, salvo jure naturalis aeternae potestatis: Humano vero simpliciter; quia ita placuit Patri illam exaltare, quae antea nostra causa humilis fuerat:
Instant adversarii, Joh. 5. 27. dici; Et potestatem ei dedit etiam judicium exercendi, quatenus filius hominis est:
Ergo soli humanitati illa potestas data est: RESP. Peccatur allegatione impertinentis testimonii: Nam primo in eo non dicitur, Christo datam esse potestatem judicium ex ercendi, tantum quatenus Filius hominis est: Verum sensus est summum jus etiam gubernandi & administrandi omnia cum vitae & necis potestate datum esse Christo, quatenus Filius hominis est, q de non modo quatenus Deus unus est cum Patre, sed etiam quatenus filius hominis est. Non enim on est hoc loco conjunctio causalis sed μόριον διαϰριτικον, hoc est, particula distinctiva, ac proinde nulla est aic argumentatio, sed tantum declaratio. Nam si esset conjunctio causalis, sequeretur omnibus hominibus potestatem illam judicium exercendi esse datam: quia argumentatio sic esset instituenda
Omnibus filiis hominum data est potestas judicium exercendi. Christus est Filius hominis: Christo igitur data est potestas judicium exercendi. Hoc absurdum, si on sumatur pro Conjunctione αρπολογικῆ, sequi vidit etiam Chrysostomus.
Secundo in dicto allegato non dicitur, a divina Christi natura da tam esse hanc potestatem humanae naturae Christi, sed a Patre datam personae Christi θεανορώπς. Ergo aut alienum est a proposito testimonium, aut Patri unita est ὑποσατιϰώς humana natura
Nunc USUM omnipotentiae DEI ostendemus. Quum DEUS sit omnipotens, colligimus inde sequentes didascalias
I. Eum alium a creaturis omnibus esse II. Penes eum satis amplam esse nobis benefaciendi facultatem. Dat defesso virtutem & defecto viribus robur copiose suppeditat, Jesa. 40. 29.
III. Eum posse corroborare electos, sic ut ipsi omnia possint. perferre, Philipp. 4. 13. Omnia valeo per eum qui me corroborat, nempo Christum.
IV. Eum facili negotio conterere inimicos suos, Ps. 24. & V. Eum Judaeos ad tempus nunc ex olea excisos, suo tempore inserturum, Rom. 11. 23. Sed & illi, si non permanserint in infidelitate, inserentur: potens enim est Deus rursum eos inserere.
VI. Eum majores effectus producere posse quam ulla creatur ra: quia causa quaeque quo potentior est, eo majores effectus pariti? eoque magis si est infinita.
VII. Eum habere potestatem faciendi ex eadem massa aliud quidem vas ad decus, aliud ad dedecus, Rom. 9. 21.
Eλεγχι. Cum DEUS sit omnipotens, I. non est creatae naturae legibus adstrictus: Ac proinde graviter erratunt Philosophi, statuentes primam causam necessitate naturae cogi ad agendum.
ille velut scopulos, flumina stare facit. II. Nulla res creata Deo est comparanda, quae ipsum impediat quo minus quae vult & promisit, praestare possit, Jesa. 40. 15, 16, 17. En, gentes tanquam gutto e situla, & iamquam flos pulvisculi in lancibus reputantur; en, insulas ut rem minatissimam dispositurus esset Etiam Libanus non sufficeret ad comburendum, & animalia ejus non sufficerent holocausto. Omnes gentes velut nihil sunt coram eo, minus nihilo & inanitate reputantur ei.
III. Deus non defatigatur, Jesa. 40. 28. Annon novisti? nonne audivisti Deum aeternum Iehovam, creatorem extremitatum terrae non defetisci, neque defatigari? nulla est pervestigatio prudentiae ejus
πανορθισος.. Quum DEUS sit omnipotens: non est peccatis irritandus, Matth. 10. 28. rudes a peritioribus non sunt damnandi. tanquam extra spem salutis positi, quia potest eos DEUS stabilire, Roman. 14. 4.
Πανδειαs. Cum DEUS sit omnipotens, in ipso fiducia collocanda: ipse invocandus: ipse laude omni extollendus; quod David faciPsalm. 89. 10, 11, 12, 13, 14. Tu dominaris in superbiam maris, quum attollunt se fluctus ejus, tu reprimis eos: Tu contrivisti tamquam confossum. EEgyptium, brachio roboris tui disperfisti inimicos tuos. Tui sun, coeli, etiam tua est terra, orbem habitabilem & ea quae ipsum implent, tifundasti. Aquilo & Auster quos iu creasti, Thabor & Chermon de nomine tuo cantant: Tibi brachium est cum potentia; robusta est manus tua, elata dextera tua. Et Psal. 150. v. 2. Laudate eum de omnimoda poentia ejus, laudate eum secundum amplitudinem maximam ejus. Et Paulus Ephes. 3. 20, 21. Ei qui summa cum exuperantia potest omnia facere supra ea quae petimus, aut cogitamus pro illa vi agente in nobis, Etsit gloria in Ecclesia per CHRISTVMIESVM, in omnes atates seculi seculorum, Amen.
Hαραϰλήσεις. Quum Deus sit omnipotens, ipse nos adversus omnes hostes nostros tuebitur, sic ut in ejus protectione secure quiescere liceat: illius auxilii spes & fiducia nunquam abjicionda, in magnis periculis & rebus humanitus desperatis, Roman. 4. 18. ipse ea quae ex fide petimus implebit & praestabit, Matth. 6. 13 ipse nobis infirmis & debilibus suppeditabit vires, Jesa. 40. 28, 29. ipsi facillimum est nos sustentare & conservare & quaecunque promisit nullo negotio & omnibus rebus ipsi ministrantibus exsequi, sicut Jesa. 40. 12. ait: Quis mensus est pugillo suo aquas, & coelos spithama expindit, aut complexus est trientali pulverem terrae? & ponderavit stateram montes. & colles lancibus? Ipse non sinet nos ob Christi Evangelium patientes pudefieri, ut qui possit depositum nostrum in illum diem custodire, 2. Tim. 1. 12. Ipse corpora nostra ex pulvere terrae excitabit, 1 Corinth. 6. 14.
On this page