Text List

Caput 32

Caput 32

CAPUT XXXII. In quo secunda distinctio propriorum attribu¬ torum Dei traditur.

Hucusque prima distinctio attributorum DEI propriorum.

ECUNDO propria attributa DEI vel absolata sunt vel relaQoo¬

Absoluta attributa Dei, sunt quae Deo ab aeterno competunt etiam absque creaturarum respectu, qualia sunt quae secundum essentiam Deo conveniunt: cujusmodi sunt nomina lehova, Tah, El, Elohim. & pleraque supra enumerata.

Relativa attributa Dei, sunt quae lo tempore Deo competunt cum telatione quadam ad creaturas, reali quidem in creaturis, sed rationis duntaxat in Deo; qualia sunt omnia quae non secundum essentiam Deo competunt, sed certum aliquod in creaturis ipsis opus Dei & ineas beneicivis, significant; ac proinde distinguuntur in Deo, non essentiae sed eifectuum ratione: ut cum Deus dicitur Creator, Gubernator mundi, Dominus coeli & terrae; Deus noster, Redemtor noster, Liberator noster, custos uniuscujusque. custos Israelis, Psal. 121. 3. 4. Rex, Ps. 5. v. 3. Vindex Israeiis, Sanctus Israelis, Sanctificator, Iudex totius mundi. Sic relativa attributa Dei sunt, cum dicitur quod sit adorandus religiose, ac proinde adoratur, quod sit laudandus & celebrandus, benedictus, elatus supra omnes Gentes, Psal. 113. 4. quod sic laudatus, Psal. 18. 4. Laudatum invocabo Iehovam: quod nemo ei par sit, Ps. 113. 5. quo- sit superior Lege & Dominus Legis, quod sit mirificus. Ps. 86. 9. ac summatim tota illa majestas Dei, quae ei respectu creaturarum & supra eas adscribitur, est attributum ejus relativum

Etsi autem talia tribuantur Deo cum relatione tantum rationis, si Deum spectes: nam mutatio non sit ulla in Deo, sed tantum in creaturis: tamen realiter, id est, vere Deo comperunt: nam vere est creator, vere redemtor, &c. Hoc potest ex similibus exemplis intelligi Quum columna dicitur alicui dextra aut sinistra, & Sol est tibi supra zenith aut non; nulla sit in columna aut in Sole mutatio, sed tantum in hom, ne ad columnam sese convertente, in te peregrinante ultra AEquatorem: & tamen reipsa dicitur columna dextra aut sinistra, & Screipsa dicitur esse supra zenith, aut non. Idem de Deo fatendum est. etsi nulla in eo mutatio contingat

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 32