Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 33
TIGURAT A attributa Dei, sunt quae per figuram aliquam, seu Ttropum Rhetoricum de Deo praedicantur.
Eaque vel singula distincte adhibentur: vel plura conjunctim. Singula distincte sunt vel metonymica, vel Ironica, vel metaphorica. vel Synes dochicat
Mitenymica attributa Dei, sunt quae tropo metonymiae de Deo. dicuntur: veluti cum Deus dicitur firmitas nostra, id est, qui dat nobis Ā¬ firmitatem, sicut David Psal. 18. v. 2. ait; ex intimis visceribus diligam te Iehova firmitas mea. Simili modo loquendi Deus est virtus seufortitudo nostra Psal. 22. 20, quia nobis vires & fortitudinem largitur? Est salus nostra, id est, autor salutis nostrae, Psal. 27. 1. Iehova lux mea & salus mea est, a quo timerem? Itemiest robur vitae nostrae, id est, largitur nobis robur & conservat vitam nostram diutissime, Psal. 27. 1. Iehova robur vitae meae est, a quo expavescerem? Est auxilium nostris id est, dator auxilii quo conservamur, Psal. 27. 9. Auxilium meum fuisti, ne deseras me, neque derelinquas me, Deus salutis meae. Hoc invitamur ad spem in Deo collocandam Psal. 33. v. 20. Et Psal. 46. 2. Deus nobis est receptus & robur, auxilium in angustuis praesentissimum. Psal. 70. v. 6. Auxilium meum & liberator meus es; Iehova ne tardes.
Sic dicitur Deus carmen nostrum, Exod. 15. v. 2. quia est subjectum & argumentum carminis nostri, est is, de quo religiose, sancteque canimus & canere debemus. Psalm. 118. 14. Robur meum & carmen Iah.
Similiter Deus est laus nostra, id est, is quem laudamus & laudare debemus, is de quo certa fiducia gloriamur & gloriari debemus: sic ut Jetemias ait capit. 17. 14. Sana me Iehova & sanabor, serva me & servabor, quia laus mea es. Est vita nostra & longitudo dierum nostro. rum, id est, is qui dat & conservat vitam nostram, & prorogat eam quam longissime, Deuter. 30. 19, 20. Vitam electurus es, ut vivas tucum semine tuo, Diligendo Iehovam Deum tuum, auscultando voci ejus, & adhaerendo ei: nam ipse est vita tua & longitudo dierum tuorum. Est gloria nostra, Psal. 3. v. 4. id est is de quo gloriamur, & qui veram ploriam nobis tribuit adversus ignominiam qua impii nos afficiunt Est honos noster Psal. 166. 20. quia eo nudati omnem ignominiam apud inimicos subeamus oportet Est fiducia omnium excremitatum terrae & maris longinquarum. Psal. 65. 5. id est, is in quo confidunt omnes extremitates terrae & maris longinquae. Jerem. 17. v. 17. Bene dictus vir ille, qui fiduciam habet in lehova, & cujus confidentia est lehova. Est spes nostra, 1. Tim. 1. v. 1. id est, is in quo spem ponimus. Jerem: 14. 8. O spes Israelis, servator ejus tempore angustiae. Est exspictatio fidelium, quia is est cujus auxilium exspectant fideles. Jer. 17. 13. O ex. pectatio Israelis Iehova, omnes delinquentes te crubescant. Est robur Ie novae, 1. Chron. 16. 11. & Psal. 78. 61. Est arca federis, nam illa erat tymbolum praesentiae DEI robustissimi, 2. Chron. 6. 41.
On this page