Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 5
Icausas finales spectes, bona opera sunt necessaria & a nobis faJcienda tum DEI, tum nostri, tum proximi causaDEI causa, sunt facienda: I. Ut gloria ejus solius illustretur 1. Cor. 10. v. 31. Sive igitur editis, sive bibitis, sive quid facitis, omnia ad gleriam Dei faciter
II. Ut ei debita obedientia a nobis praestetur, cum voluntas & mandatum ejus sit, ut bona opera faciamus. Psalm. 119. vers. 4. Iut praecepisti mandata tua, observari valde 1. Pet 1. vers. 13, 14, 15 & 16. Quapropter succincti lumbis mentis vestrae, sobrit ad finem usque sperate in eam quae vobis defertur gratiam, quum revelabitur Iesus Christus. Vi filii obedientes, qui vos non configuretis pristinis, quae in ignorantia vestra viguerunt, cupiditatibus. Sed sicut is qui vos vocavit sanctus est, psi quoque sancti in omni conversatione reddamini. Propterea quod scriptum est, sancti estote, nam ego sanctus sum
III. Ut ei grati simus pro redemtione ex morte aeterna & pro aliis beneficiis ab ipso acceptis & accipiendis, qualia sunt electio ad vitam aeternam, creatio ad imaginem Dei, justificatio, &c.
Nostri causa sunt facienda bona opera: I. Ut iis testemur fidem nostram vivam, & ex illis de ea certi simus Jac. 2. v. 17. Ita quoque fides, si opera non habeat, mortua est per se. Et versic. 26. Nam sicut corpus absque spiritu (id est, absque respiratione) mortuum est, ita & fides illa quae est absque operibus mortua est. Nam spiritus hoc locointelligitur quem homo vivus ex ore spirat, qui non causa, sed τεκμήριον vitae est: ita bona opera sunt τεκμήρια, id est, certa signa vivae fidei. Etsi igitur bona opera nostra nos apud Deum justificare non possunt: tamen fidem nostram justificant, id est, testificantur coram Ecclesia¬
II. Ut ex iis simus certi nos esse justificatos coram DEO: nam bona opera sequuntur justificatos, non praecedunt justificandos, ac roinde sunt necessaria in justificatis & salvandis, non ut causae justificationis & salutis, sed ut τεκμήρια & signa justificatorum & salvandorum. Jac. 2. vers. 21. Abrahamus pater ille noster nonne ex operibus justificatus, quum obtulisset Isaacum filium suum super altaret Et vers. 24, 25. Videtis igitur ex operibus iustificari hominem, & non ex fide tantum? Similiter autem etiam Rahab illa meretrix annon ex operibus iustificata est, quum accepisset nuncios illos, & alia viaemisisset.
III. Ut ex iis certi simus nos esse regeneratos per Spiritum Sanctum3 Joh. v. 11 Qui agit bene, ex Deo iest
IV. Ut ex iis certi simus, nos esse electos ad salutem aeternam, ac proinde germana verae Catholicae Ecclesiae DEI membi a. Act. 10. v. 35. Sd in quavis Gente acceptum ei esse quem vis qui eum timeat & operam dat iustitiae. 2. Pet. 1. v. 10. Quapropter, fratres, potius studete voc ationem & electionem vestram firmam efficere: haec enim si feceritis: niquam impingetis. Ps. 15. toto. Joh. 15 v. 8. ait Dominus: Vt multum fructum afferatis, & eritis mei discitulo
V. Ut sint nobis via ad beatitudinem veram & ad regnum caeleste, Psal 1. v. 1, 2. Psal. 112. v. 1. Ps. 119. v. 1, 2, 3. Matt. 5. v. 3. & aliquot se quentibus. Joh. 13 v. 17. & 14. v. 23. Unde Betnardus dicit Tractatu de Gratia & libero arbitrio sub finem: Bona opera sunt via regni, non causa regnandi.
VI. Ut illis fides nostra non tantum plene perfecteque comprobetur & ostendatur, sed etiam exerceatur, alatur & corroboretur. Jac. 2. v. 22. Vides fidem administram fuisse operum Abrahami & ex operibus fidem perfectam fuisse, id est, plane perfecteque comprobatam & ostensam, corroboratamque
VII. Ut illis ornemus vocationem nostram & obihuremus oracalumniantium nos tanquam sceleratos. Matthae 1 5. vers. 9. Beati qui sunt pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. 1. Pet. 2. v. 15. Quoniam itastvoluntas Dei, ut bene agendo os obstruatis desipientium hominum ignorantia.
IIX. Ut vitemus poenas tum temporales, veluti justum vituperium, infamiam, supplicium corporale: tum aeternas, 2. Cor. 8. v. 20, 21 Vitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac ubertate quae administratur: a nobis. Vt qui procuremus honesta non solum in conspectu Domini, sed etiam in conspectu hominum.
IX. Ut praemia bene operantibus gratuito promissa consequamur: sicut dicit Moses Deuteron. 6. 2. Vt timeas Iehovam Deum tuum observando omnia statuta eiu: & praecepta eius quae ego praecipio tibi, tu & filius tuus & nepos tuus omnibus diebus viae tuae, & ut prolongent dies tuos. Huc pertinet parabola de operatiis in vinea, Matt 20. item c. 25. Matthaei: Et quod dicitur Joh. 12. v. 26. Si quis mihi ministrat, me sequatur, & ubi ego fuero, illic & minister meus erit: & siquis mihi ministraverit, honorabit eum Pater. Sic dicitur Heb. 11. 6. Qui accedit ad Deum, hunc credere oportet esse Deum, & praemia largiri iis qui ipsum requirunt Moses intuebatur in praemii retributionem. Heb. 11. v. 26. Majores ducens divitias probrum Christi, quam Aegyptiorum thesauros. Intuebatur enim in praemii retributionem
Proximi causa opera bona a nobis sunt facienda: I. Ut simus uti les proximo, hoc est, ut exemplis officiisque nostris aedificemus fide es & lucrifaciamus infideles. Matth. 5. ver. 16. Ita splendeat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, glorificentque Patrem illum vestrum qui est in caelis. 1. Petr. 2. 12. Vt pro eo quod obloquuntur vobis ut facinorosis, ex bonis operibus quae spectarint, glorificent Deum die visitationis. Et cap. 3. 1, 2. Similiter uxores sese subjiciant suis. viris: ut etiam si qui non assentiuntur Sermoni, per uxorum conversatis onem absque Sermone lucrificant, Ubi spectarint cum timore conjunctam, castam conversationem vestram. 1. Coriath. 10. 33. Sicut & ego per e mnia omnibus placeo, non quaerens meum ip sius utilitatem, sed multo rum, ut serventur.
II. Ut nulli simus noxii, hoc est, ne scandalum demus, alitervi proximo noceamus. Matt. 18. v. 6. & seqq. Quisquis autem offendiculo fuerit uni ex parvis istis qui in me credunt, praestiterit ei ut suspenda tur mola asinaria in collo ejus, ac demergatur in profundo maris. Vi mundo ab offendiculis: necesse est enim ut eveniant offendicula: verum. tamen vae homini illi per quem offendiculum evenit. Si vero manus tus vel pes tuus facit ut tu offendas, exscinde ea, & abjice abs te: bonum est. libi ad vitam ingredi claudum aut mancum potius, quam duas manus vel duos pedes habentem conjici in ignem illum aeternum. Et si oculus tuus facit, ut tu offendas, & erue eum, & abjice abs te: bonum est tibiluscum ingredi in vitam potius quam duos oculos habentem conjici in ignem aeternum. 1. Cor. 10. v. 32. Estote sine offendiculo & Iudaeis, & Graecis, & Ecclesia Dei. 2. Cor. 6. v. 3. Nullam ulla in re praebentes impingendi causam, ne vituperetur ministerium
On this page