Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
TTORMA bonorum operum est congruentia eorum cum voluntate Dei patefacta in Lege Dei seu Decalogo, qui propter ea etiam bonorum operum norma & regula ad quam exigi de bent, appellatur, & in Evangelio. Psalmo 1. vers. 2. & 19 vers. 8. & 119. vers. 1, 1. Beati integri via, qui ambulant in lege Iehovae: Benti custodi entes testimonia ejus, ex toto animo quaerentes eum: & passim in tote Psalmo. Ezechiel. 20. v. 18, 19. Matth. 5. Galat. 5. Congruentia illa in eo consistit, ut bona opera non tantum sint mandata Lege Dei fiantque ex fide ad gloriam Dei, sed etiam ut nihil in iis sit vitii & culpae & defectus, sed in eo bonitatis constituta gradu, quem Lex requitit: utque eo prorsus modo fiant, quem Deus praeser bit, & non alio. Cultus enim legitimi regula est voluntas non honorantis, sed honorandi; non servi, sed Domini: adeo ut opera etiam ab ipso Deo praecepta, si non eo quo praecipit modo siant, prorsus ei displiceant Jes. 1. v. 11. Jer. 7. v. 21. Ezecha o v. 19. Ego sum lehova Deus vester, instatutis meis ambulate; & jura mea observate, ac facite ipsa.
Proinde forma bonorum operum non est proprium naturalis rationis juditium. Num. 15 v. 39. Recordemini omnium mandatorum
t strum, oculos vestros.. Neque uoluntas uniuscuiusque propria: quia ἔθελ θρνσκειας, id est, pro pria voluntate excogitatos cultus Deus damnat, Coloss. 2. v. 23.
Neque traditiones Majorum aut Patrum: nam Jesa. 29. vers. 30. causa judiciorum Dei in homines indicatur esse superbia hominum, nen acquiescens praeceptis Dei, sed humana anteponens: Dixit enim Dominus, propterea quod appropinquans populus iste, ore suo & labiis suis honorant me, cor autem suum procul amovet a me: estque revereitia eorum erga me, quam praecepto hominum odocti sunt, Matt. 15. 9. Frustra me coiunt, docentes doctrinas quae sunt mandata hominum. Ezech. 20. vers. 18. In statutis patrum vestrorum ne ambuletis & jura idorum ne observetis. Huc facit quod Christus Mat thaei 5. aliquoties veterum traditionibus opponit veritatem suam divinam.
Neque exempla aliorum, maxime non proba sed mala: ao proinde nec consuitudo quantumvis antiqua: nam in Ecclesia Dei non exemplis lud legibus vivitur Unde Ps. 1. v. 1. beatus praedicatur qui non insistit. via ceceatorum. Tum si solus Christus audiendus est, non debemus attendere. quid aliquis ante nos faciedum putaverit, sed quid qui an¬
Neque hominum aliorum quantumvis maxime propinquorum, in timorum & charissimorum consilia & suasiones ad faciendi. cum Dei voluntate pugnans: quo pertinet illud Christi Mati29, 30. Quod si oculus tuus dexter facit ut tu offendas, eruc eun iice abs te. expedit enim tibi ut pereat unum ex membris tuis, ac nam tum corpus tuum coniiciatur in gehennam Et si dextra tua manus facit ut tu offendas, exscinde eam, & abiice abs te, expedet enim tebi ut pereat unum ex membris tuis, ac non totum corpus tuum coniiciatur in: ehennam. Deut. 13. v. 6, 7. 8, 9. Si clam incitet te frater tuus, filius matris tuae, aut filius tuus, aut filia tua, aut uxor charissima tibi, aut amicus tuus qui est sicut tu ipse, dicendo, eamus & colamus deos alienos, &c. Ne acquiescito illi, neque auscultato illi, neque parcito oculus tuus illi, neque clementia utitor, neque celato illum, &c.
On this page