Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 2
ECCLESIA vera, est coetus electorum ad vitam aeternam. quos Deus ex innumerabili illa multitudine omnium creaturarum rationalium e naturali statu ipsarum vocavit ad supernaturalam statum & gratiae gloriaeque communionem in Christo, 1. Cor. 1. v. 9. Fidelis est Deus, per quem vocati estis in communionem Filij ipsius Iesu Christi Domini nostri. 1. Petr. 5. v. 10. Deus omnis gratiae autor, qui vocavit vos ad aternam suam gloriam in Christo Iesu paulisper afflictos, is perficiat vos, stabiliat, roboret, fundet. 1. Johan. 1. v. 3. Vt & vos communionem habeatis nobiscum: & communio nostra sit cum Patre & cum Filio ejus Iesu Christo. 1. Thess. 2. v. 12. Obtestabamur. ut incederetis sicut dignum est Deo vocante vos ad suum regnum adgcloriam. Et cap. 4. v. 7. Non vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. 2. Thess. 2. v. 14. Quo vocavit vos per Evangelium nostrum, ad obtinendam gloriam Domini nostri Iesu Christi.
Materia ejus est multitudo creaturarum rationalium, Angelorum & hominum, Hebr. 2. v. 22, 23. Accessistis ad montem Sion, & ci¬ vitatem Dei vivi, Hierusalem coelestem, & myriadas Angelorum, Conventum universalem & concionem primogenitorum qui conscripti sunt in coelis, & judicem universorum Deum, &c. 1. Petr. 1 v. 12. Quibus revelatum est, eos non sibi, sed nobis ea administrare quae nuno annunciata sunt vobis per eos qui vobis praedicarunt Evangelium per emissum e coelo Spiritum Sanctum, in quae desiderant Angeli introspicere.
Forma ejus est vocatio gratiosa in filiorum Dei dignitatem, pequam vocationem Angeli & homines sunt Ecclesia. Quapropte non omnes electi ad vitam aeternam, sed tantum vocati, sunt Ecclesia: Unde & fideles Scriptura passim appellat vocatos sanctos, Rom. 1. v. 7. 1. Cor. 1. v. 2.
Effecta quod attinet, ea Deum agnoscit & colit, praedicat verbum ejus, annunciat virtutes futuri seculi, &c. Quod ad subjecta, est partim in coelo, partim in terra: habet communionem cum Deo Patre, Filio & Spiritu Sancto: estque Dei; quem caput, Dominum atque Monarcham agnoscit
Estque electa ad vitam aeternam in Christo, est sancta, &c. Ecclesia non sunt, qui vocati non sunt: velut homines electi ad vitam aeternam, etsi potentia seu δυναμει pertinent ad Ecclesiam, non sunt tamen actu Ecclesia ante vocationem. Ecclesia etiam Dei non sunt vel daemones, vel infideles, qui gratiosa & supernaturali vocatione curent
Est civitas Dei, domus Dei, 1. Tim. 3. v. 15. quam aedificavit, fun davit, stabilivit & ornavit absolutissime Christus Dominus, Prover9. v. 1. Matth. 16. v. 10. est sponsa Dei, exercitus Dei, &c. Dissimilis & diversa a regnis terrenis, & exercitibus mundanis, &c. Ab Ecclesia denominantur Ecclesiastica, quae nimirum ad Ecclesiam pertinent, vel ab ea & in ea peraguntur & fiunt. Item Ecclesiastes, hoc est, qui Ecclesiam instruit docendo Verbum Dei.
On this page