Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 1
IN homine Ec CLESIAE considerati debet, tum origo, tum acceptio. Si originem spectes, Ecclesia, eκnλήσίa vox est Graeca origine, communiter si nificans coetum evocatorum seu convoatorum ex aliorum multitudine, ab exμαλεῖν, quod est evocare ex aliis seu convocare. Johan. 10. ver. 16. nominatur τ viun, grex, Actor. 20. v. 28. ποιμνlον, grex. ut & 1. Petr. 5. v. 2. πομμνιον γ θεό, grex Dei, Graecis etiam συναγυγη interdum appellatur, hoc est, congregatio Hebraice modo θηp, Rahal, id est, coetus convocatus, modo naμis Hedah, hoc est, congregatio dicitur. Latinis etiam Concio vocatur, iconciendo, id est, convocando. Germanice interdum Rirchsa Graeco κυριακη, hoc est, Dominica, sic dicta quod sit DOMINI poculium seu populus: interdum Gemeiub Gottes / hoc est, commu nitas Dei seu coetus in commune congregatus in nomine Dei. Bo apud German. Nirch: modo gbor /ob sebranj quod colligatur verbo nimirum Dei.
Usitatissima autem est Latinis Theologis appellatio Ecclesia, quae proprie, ut dictum, idem valet, quod coetus evocatorum, isque vel profanus ad profanum finem convocatus, seu legitime seu per seditionem ut Actor. 19. v. 32. Erat a εκκλήσια, hoc est, concio confusa & plerique nesciebant cujus rei causa convenissent. Vel est coetus sanctus ad sanctum finem convocatus, ut quum de multitudine electorum Dei Angelorum & hominum in filiorum Dei dignitatem vocato. rum accipitur: & quum de coetu hominum usurpatur significat coetum omnium fidelium, pastorum & ovium conjunctim, Ephes. 5. v 23, 24, 25. & passim. Synecdochice vel solos pastores & presbyteros ac praepositos coetui, ut Matth. 18. v. 17. Dic Ecclesiae, quae Ecclesia repraesentativa appellatur; vel solas oves, ut Actor. 20. v. 28. vos Spiritus ille Sanctus constituit Episcopos ad pascendam Ecclesiam Dei. Metonymice vero significat locum seu aedificium in quo fideles conveniunt; Patres tamen quum proprie loqui volunt, distinguunt exxλήσίαν & exκλήσιμσηριον: illam vocant, vere fideles verbo Dei congregatos; hoc vero, nominant aedificium Ecclesiae coetibus habendis destinatum. Discrimen hoc explicat perspicue Isidorus Pelusiota Chrysostomi discipulus secundo epistolarum libro, epistolam 247. Discat Euse bius Pelusiotarum, &c. Lactantius item quarto libro divinarum In stitutionum, cap. 13. Ecclesia est verum templum Dei, quod non in parietibus est, sed in corde ac fide hominum, qui credunt in eum ac vocantur fideles. Rxζαχρισιϰώς sive abusive pro falsis Christianis usurpatur, quales sunt Papistae, & pro Conciliabul is Papanis, cujusmodi fuit Constantiense, Florentinum, Tridentinum. Duriore catachresi a Papistis Ecclesia dicitur solus clerus Papanus, & interdum solius Romanae Ecclesiae clerus: & magis intolerabili catachresi seu abusu a Papistis usurpatur interdum ad designandum Papam Romanum, quum unus homo quantumvis sanctissimus non possit esse Ecclesia: multo minus vero Antichristus potest Ecclesia dici. Est & illa usurpatio vocis Ecclesiae ἀκυρος, quum unius & alterius hominis affectui in discreto nomen Ecclesiae praetenditur. Locus insignis est, secundo tomopistolarum Hieronymi, epistolam ad Theophilum adversus errores. ohannis Jerosolymitani: Ex quo perspicuum est, inquit, dolorem proprium causam Ecclesiae non putandum: nec stomachum unius hominis, imo per illum aliorum generali Ecclesiae vocabulo nuncupandum
On this page