Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 60
TURAMENTUM divinum est asseveratio verbo Dei addita, non quod voluntas Dei sit mutabilis, aut verbum Dei dubium ον sed quod infirmitati nostrae de Deo ex hominum moribus judicanti consuli ita Deus velit, ut si cui non sufficiant verba nuda DEI satisfaciant juramenta, Psal. 110. 4. Iuravit Iehova, & non poenitebit. eum, tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedebi. Jesa. 14. 24. Iuravit Iehova exercituum dicendo: nisi quemadmodum proposui mihi ita fuerit; & quemadmodum consilium inivi, illud exstiterit.
Notatu dignum est Tauleri dictum: O beatos quorum causa Deus jurat? o miseros qui ne juranti quidem Deo credunt, 1
Alioqui omnia verba Dei tam certa sunt, ac si a Deo jurato facta fuissent. Ideo ut eleganter dixit Philo Omnia verba Dei sunt iuramenta, nimirum quoad certitudinem, neque per se ulla confirmatione indigent, ut quorum veritas effectu ipso, quasi nativae lucis splendore emisso seipsam comprobet ac tueatur. Quod autem Deus juramento utitur, facit id nostrae infirmitatis causa, ne ullam dubitandi materiam nobis relinquat. Unde intelligimus, quanta sit ejus erga nos indulgentia, quum imbecillitatem nostram adhibito hoc remedio sublevet, quum alioquin omnibus sufficere debeat, eum simpliciter loqui. Jurat Deus, ut si non credimus ipsi promittenti, credamus saltem pro nostra salute juranti. Quod igitur verbo suo juramentum addit, ad confirmationem & consolationem piorum facit.
Deus autem per seipsum jurat: quia nullus major ipso. Quod docet & explicat Paulus Apostolus Hebr. 6. v. 13, 14, 15, 16, 17, 18. Deus enim pollicitus Abrahamo, quum non posset per quemquam maiorem jurare, juravit per seipsum, Dicens, Certe benedicens benedicam tibi, & nultiplicans multiplicabo te. Atque ita patiente anima fretus, nactus est promissum. Nam homines quidem per eum jurant, qui sit maior: atque iisdem omnis controversiae terminus, est iusiurandum ad confirmatio nem adhibitum. Qua in re Deus volens ex abundanti haeredibus promissionis ostendere immutabilitatem consilij sui, sidciessit iureiurando: Vt per duas res immutabiles, in quibus fieri non potest, ut mentitus sit. Deus, validam consolationem habeamus nos qui cursum eon corripimus ut spem propositam retineamus.
Ita per seipsum jurat DEUS Ezech. capite trigesimo-tertio, ver siculo undecimo: Vivo ego, dicit Dominus, si delector morte improbi, sed delector cum reveriitur improbus a via sua, ut vivat. Quum DEUS jurat per vitam suam, per seipsum jutat: in DEO enim. vivere & esse, vita & essentia reipsa non differunt, sed idem sunt,
turamenti divini sermone tantum constantis exemplum est Jesa. 49. 18. Vivo ego, dicit Iehova, istis omnibus tanquam ornamento vesticris
uramenti quod Deus & symbolo humanitatis & sermone suo praestitit, mentio sit Deuteron. 32. vers. 40. Attollo ad coelos manum meam, & dico, vivo ego in seculum Jesa. 62. vers. 8. Iuravit Ithova per dexteram suam & brachium roboris sui, si dabo frumentum amplius cibo inimicis tuis, & si bibent alienigenae mislum tuum, in quo laboraveri
Formula juramenti qua Deus utitur fere constat ellipsi seu omissione & reticentia exsecrationis: veluti Jesa. 22. v. 14. Si remittetur vos bis haec iniquitas, donec moriamini, dicit Dominus Iehova exercituum. Ea reticentia & omissione Dominus religionem inferre voluit, ne nimium licentiosi essemus in juramentis, ad quae audacter & temere prorumpimus. Fraenum ergo sibi injicere debent homines, ne temere in exsecrationes prosiliant vel horrendis diris devoveant caput suum: sed proterviam suam hinc temperate discant
in Evangelio Iesu Christi saepe occurrit haec jurandi formula, qua Christus Dominus utitur; Amen dico vobis, & cum geminatione, n Amen amen dico vobis: ut quod dicit, esse verum sine dubitatione credatur. Poterat & debebat credi simplici ejus verbo: sed quodj uramentum addit, in eo se infirmitati humanae attemperat. Quum autem Christus jurat, Amen Amen dico vobis, per seipsum jurat: ipse e nim est Amen, testis ille fidelis & verax, ut legitur Apocal. 3. versic. 14. Ipse est veritas, in qua omnis veritas consistit & extra quam nulla esveritas: Christus ergo jurat per veritatem, quae ipse est. Exsecratio nem sui nullam addidit, ut exemplo suo doceret, qualiter se Christiani in juramentis gerere & quam religiose sibi cavere debeant, ne sibi ipsis dira imprecentur.
On this page