Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 59
ATIRACULIS sunt cognata signa temporum, hoc est, insi gnes eventus nobis a Deo ob oculos statuti, quibus ostendit adesse tempora de quibus per servos suos praedixit & nos praemonitos voluit, ut signorum illorum exhibitione nobis obsignes veritatem verbi sui, & inprimis praedictionum, promissionum & comminationum suarum.
Signa temporum sunt duplicia: quaedam declarant quomodo Deus rga homines affectus sit, quaedam quod ultimus Christi adventus immineat.
Utraque rursus vel favoris sunt, vel irae Signa favoris diuvini erant opera quae Christus edebat, ut & resurrectio ejus tertio die ex mortuis: testabantur enim, venisse jam tempora illa, de quibus tam multa sancti Prophetae praedixerunt, quibus ex intima misericordia sua Deus populum suum invisere voluit exhibito Christo Servatore mundi. Sic & nunc signa favoris divini sunt, idmiranda Ecclesiae vel singulorum piorum liberatio e praelentissimis periculis: oloriosa martyria sauctorum qui nullis promissis, nullis damnis, nullis tormentis ac ne mortis quidem terrore a fide Christi abduci potuerunt sed victoriam de persequutoribus spiritualem obtinuerunt: generalis multis in locis & inopinata reformatio Ecclesiae Dei & religionis, rerumpublicarum, scholarum invitis hostibus Dei & veritatis coelestis, frustraque renitentibus clam & palam, privatim & publice: magna & insperata incrementa Ecclesiae, Actor 9ω SI. Generalis Reformatio Ecclesiae Dei & religionis non est postre mum inter signa temporum: qualis fuit tempore Mosis post eductum
copulum Israeliticum ex AEgypto, iterum per Samuelem, iterum per Ezechiam 2. Reg. 18. rursus per Josiam 2. Reg. carite vigesimo secundo & vigesimo tertio: deinde per Ezram & Nehemjam, posteaper CHRISTUM Dom: num in carne manifestatum & per Apostolos. Reformatio Ecclesiae Dei & Religionis quam Deus superiore seculo instituit in Germania, Gallia, Anglia & multis aliis regnis ac populis est profecto summe netandum signum temporum: nam Deus per unum & alterum hominem contemptibilem, solo verb suo sono, Antichiistian: regni fundamenta parvo momento validisime concusiit, quantumvis adversus omnium temporum injurias soide caementata viderentur. At quibus temporibus concussit? Quunm eges suas Papa non aliter quam Deus ipse universo orbi praescriberet, quum Imperatores servitent Papae, & Reges eum adorarent potentissimi & ad ejus nutum contremiscerent Causa instrumentalis fuit verbum Dei linguis primariis traditum. IAIdeo Deus reformaturus religionem in toto mundo per Apostolos & adjutores eorum, dono linguarum multatum eos ornavit & instruxit. Ita superiore seculo generalem reformationem instituturus primo linguae Hebraicae cognitionem per Johannem Reuchlinum, tum Graecae per Budaeum & alios, & Latinae elegantiam pulsa barbarie Scholasticorum per Erasmum Roterodanium reduxit: deinde religionis instauratio sequuta invitis Romanis Pontificibus & Cardinalibus & Episcopis, & frustra renitentibus & reformationem: impedire conantibus brachiis ipsorum
Signa irae divinae, sunt, poenae, tum publicae, tum privatae: interitus hostium & persequutorum Ecclesiae: confusio haereticorum; tragici exitus Apostatarum; ingens annonae caritas & horrenda fames; pestilentiae; clades bellicae; Imperatorum, Regum, Principum, Magna tum, aut certorum alioquin hominum inopinati obitus: amissio verae religionis: perturbationes Ecclesiae; haereses: schismata; terraemotus, magnae inundationes; inconsueta & supra modum supraque memoriam hominum acria frigora: aestus vehementissimi supra ordinarium naturae modum: inusitati ventorum turbines totum mun dum pervadentes, quibus turres dejiciantur, aedificia concutiantur aut etiam subvertantur, cujusmodi Anno 1606. die 16, 17, 18, & I9. Martii stylo antiquo fuerunt
posteriora sunt signa finis mundi, & extremi diei & ultimi adventus Christi, de quibus Matth. 24. Luc. 21.
Inter illa signa finis mundi & extremi diei est Iudaicus populus, quem post destructam politiam Mofaicam Dominus praedixit semper duraturum, & inter Christianos nansurum, (licet ante mundi finem multi ex iis sint etiam ad Christum convertendi Rom. 11.) ut sit, Christianis perpetuum monimentum & signum, tum irae divinae tum veritatis & certitudinis praedictionum de fine mundi: siquidem ex complemento unius praedictionis colligimus certo futurum complementum caeterarum etiam praedictionum, Luc. 21. v. 3.
Inter signa illa finis mundi sunt etiam signa in Sole, Luna, stellis terra & mari, quae licet etiam inde ab initio mundi sint visa, manent tamen & sunt signa finis mundi. Quemadmodum enim morbi corporis sunt signa mortalitatis nostrae, & mortis revera sequuturae suo tempore, ita ut licet infans vel adolescens, vel alius homo quivis ex morbo convaluerit, tamen propterea mortalis esse non desinat; ac etiamsi longissime vivat, etiamsi Mathusalemi aetatem attingat, tandem tamen moritur: Sic etiam Eclipses & alia signa a Christo me morata, non desinunt esse signa finis mundi, licet illis toties jam conspectis mundus nondum finem habeat. Habet mundus aetates suas, ut homo quilibet: & quum extremum senium ejus venerit, tandem dissolvetur
On this page