Text List

Caput 73

Caput 73

CAPUT LXXIII In quo de manifestatione gloriae Dei post hanc vitam.

MANIFESTATIO gloriae Dei in omnem aeternitatem, erit opuDIDEI post hanc vitam, quum Christus regnum tradet DEO & Patri, & ipse quoque Christus secundum humanitatem se subjiciet DEO Patri, ut DEUS Pater sit omnia in omnibus, 1. Cor. 15. vers. 24. Deinde erit finis, quum regnum tradiderit Deo ac Patri: quum abpleverit omne imperium, & omnem potentiam & virtutem. Et vers. 28. Postquam vero subjecta fuerint oi omnia, tunc & ipse Filius subficietur ei qui subjecit ipsi omnia, ut Deus sit omnia in omnibus. Ephes. 2. v. 7. 2. Thess. 1. v. 16.

Quum Apostolus dicit, Deus erit omnia in omnibus, non docet quodnam sit coelum electorum, sed qualis futura sit conditio Eccleliae post resurrectionem, disserit: nempe talis, ut Deus ipse, resignato jam per Christum Mediatorem regno, in omnibus electis, sine opera Mediatoris, sine verbo, sine Sacramentis, nulla in nobis audversus illum reluctante concupiscentia, immediate per sese, eoque porfectissime regnaturus sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 73