Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 72
VITA aeterna, est beatissimus ille electorum status post hanc vitam, cujus quidem gustum aliquem etiam in hac vita percipiunt, majorem autem in animabus suis a corpore separatis, plenum autem & perfectum percipient post universalem corporum resuscitationem & cum animabus suis iteratam conjunctionem, quum nimirum animabus & corporibus in coelum suscepti, apud Christum & beatos Angelos erunt ab omnibus miseriis liberi, & perfecta atque aeterna felicitate fruentes, Psal. 16. v. 11. Notam facis mihi semitam vitae: satietatem gaudiorum in conspectu tuo amoenissimorum; dextera tua, in aeternitatem. Et 17. v. 15. Ego in justitia videbo vultum tuum: satiabor quum expergiscar similitudine tua. Psal. 21. v. 5. & 22. v. 27. Joh. 5. v. 25. & 6. v. 47. & c. 13. v. 3. & 17. v. 3. Philipp. 1. v. 23. Luc. 23. v. 43. Apoc. 21. v. 4.
Ea gratis a Deo nobis datur. I. Quia id testatur Scriptura SacraDonum autem Dei est vita aterna in Christo Iesu Domino nostro. Roman. 6. v. 23.
II. Quia per gratiam Jesu Christi datur. Act. 15. v. 11. ait Petrus. Per gratiam Domini Iesu Christi credimus nos servatum iri. Ephes 2. v. 839. Gratia estis servati per fidem: (& hoc non est ex vobis: sed Dei donum est:) Non ex operibus, ne quis glorietur
III. Quia gratia vocatur, 1. Pet. 1. v. 13. Succinctis lumbis menti vestrae, sobrij, integre sperate in eam quae vobis defertur gratiam, in patefactione Iesu Christi. Si autem gratis non datur, gratia quare vocatur? ait Augustinus decimo tomo; Sermone undecimo de verbis Apostola
IV. Quia est haereditas, quae nobis obvenit, quia filij DEI su mus, non natura quidem, non meritis, sed adoptione gratuita; sicut legitur, Matth. 25. v. 34. Adeste benedicti Patris mei, κλnρονομήσμτε, hoc est, haereditario jure possidete regnum paratum vobis a jacto mundi fundamento. Vita aeterna igitur manat ex gratuita misericordia Dei, non autem meritis nostris, aut dignitate nostra.
Eaque fruentur electi tum in anima, tum in corpore, post univer salem omnium resurrectionem ex mortuis, in quod tempus differtur plena beneficij & victoriae Christi fruitio. Job. 19. vers. 25, 26, 27. Equidem ego novi redemtorem meum vivere; & posteriorem super pulverem resurrecturum: Et postquam vermes confoderint istud, evigilante me; tum carne mea me visurum esse Deum. Idem qui sum, ac non alienus visurus sum mihi, & oculi mei adspecturi. Et I. Cor. 15. v. 54, 55, 56, 53.
Idque in coelo, in quo erit Sabbatismus ille aternis, de quo Hebr 4. v. 9. hoc est; quies illa vera, beata, solida, finem nunquam habitura. cujus typus fuit quies illa quam populus Dei post diuturnam peregrinationem & multa bella, certamina & pericula tandem consequutus est in terra Canaan, Psal. 95. v. 11
On this page