Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 4
CAPUTII In quo de irreligione seu impietate, quae e diametro con traria est religioni & pietati verae.
PTRRELIGIO seu impietas, est cum beluinae quaedam hominum haturae, Deum aut saltem providentiam Dei esse negant, aut quamvis Deum se nosse verbis profiteantur, factis tamen suis impiis abnegant. Vocatur Graece ἀσίρεια, item αθρήσκεια, Irreligiositas vocatur a Tertulliano Apologetico adversus Gentes, c. 24.
Eaque est vera fatuitas, stultitiae stoliditas, insania: ejusque sectato res sunt fatui, stulti, stolidi, insani, qui ratione sua abutuntur ad insaniam, Prov 1. v. 22. Psalm. 14. v. 1.
Impietas est omnibus modis fugienda;, I. Quia prohibetur a Deo. Prov. 1. v. 22. Quousque o fatui, amabitis fatuitatem: & derisores derisionem desiderabunt sibi: & stolidi odio habebunt scientiam? II. Quia Deo displicet, Psalm. 5, 6, 7. Nam non es Deus fortis qui delectetur improbitate: non est commoraturum apud temalum. Non consistunt insani e regione oculorum tuorum: odisti omnes. qui operam dant iniquitati. Perditurus es loquentes medacium: virum sanguinarium & dolosum abominatur Iehova. III. Quia est causainfelicitatis omnis magnarumque calamitatum, Pro. 1. v. 24. & seqo
Ostendunt id exempla in omnium ordinum hominibus, veluti in Regibus & Principibus aliisque magnatibus Vide Innocentii Gentillet. ti Discursum contra Machiavellum. Irreligionis sunt quinque species: atheismus, contemtus externi cultus Dei, mutilatio & corruptela cultus Dei, negligetia in cultu Dei, irreverentiae qua profanatur cultus Dei, ad quam irreverentiam pertinet sacrilegium & simonia. Vi de Hier. Zanch. in enarratione Decalogi in 1. part. de Redemtione
On this page