Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 3
Religio falsa, Graece ψδιδοθρήσκεια, est vitium animo inhaerens, a diaboli astutia ortum, per quod homines in cultu Dei a verbo Dei, quod jam in Scripturis Propheticis & Apostolicis comprehensum est, discedentes erroneas opiniones de Deo & falsas rationes eum colendi sectantur Nominatur etiam superstitio¬
Religio vera differt a falsa1. Vera est a Deo, 2. Petr. 1. v. 3. Prout divina vis ipsius omnia nobidonavit quae ad vitam & pietatem pertinent, per agnitionem illius quivocavit nos ad gloriam ac virtutem. Falsa a Diabolo, Jac. 3. versic. 15. Non est enim ista sapientia superne descendens, sed terrena, animalis, daemoniacae,
2. Vera colit verum Deum modo verbo Dei praescripto: falsa vel fin git alium Deum ab eo qui se patefecit verbo & operibus, vel verum Deum aliter colit quam ipse vult & mandat. 8. Vera habet Legem Dei integra: falsa doctrinam Legis integram non habet, & quicquid ex ea habet, id multis modis corrumpit:
5. Sola vera religio habet testimonia & solatia quae pacatas & quietas reddunt conscientias: falsa non habet. Sola enim Christiana religio docet, quodnam sit illud remedium, per quod perpetuum illud dissidium inter Deum & nos per & propter peccata ortum Iesa. 59. v. 2. tollitur, & vera ἔυθυυια, hoc est, tranquillitas animi nobis restituitur. De illo remedio dicitur Rom. 5. v. 1, 2. Iustificati ex fide pacem habemus apud Deum per Dominum nostrum Iesum Christum: Per quem etiam fide adducti fuimus in hanc gratiam in qua stamus 6. Vera religio est pacifica, & benignitatis, misericordiae, mansuetur dinis, charitatisque autor: falsa religio est turbulenta, & crudeditatis, immisericordiae, odii, cedium, rapinarum, omnisque iniustitiae causa. Testantur de vera religione exempla vere fidelium, persecutionem patientium omni tempore: de falsa vero religione exempla infidelium Gentilium, haereticorum item & Antichristianorum persecutionem fidelibus moventium quovis tempore
Religio falsa seu superstitio est tum idololatria & ἔδελοθρήσκειας tum Iudaismus, Samaritanismus, Mahumetanismus
IDOLOLATRIA, est falsa religio, quum cultus soli Deo debitus exhibetur idolo. Idolum autem intelligitur Deus alius preter Iehovam qui se patefecit verbo & operibs suis. Estque tum simulacrum quo numen representatur & colitur: cuiusmodi fuit vitulus ab Aarone fusus, & a populo Israelitico in deserto cultus, Mose in monte commoranle, ut legitur Exod. 32. v. 4. Act. 7. v. 41. Unde memorantur Apoc. 9. v. 20, aurea & argentea, & aerea, & lapidea, & lignea idola, quae nec videre possunt, nec audire, nec ambulare: Tum numen seu simulacro effictum & cultum, ut plerunque: seu adoratum absque simulaero, ut nonnunquam: unde omnes populorum dii dicuntur esse idola, 1. Chr. 16. v. 26. Sic Paulus 1. Cor. 8. v. 4. dicens: De esu igitur eorum quae idolis. immolantur, scimus idolum nihil esse in mundo, & nullum esse Deum alium, nisi unum: per idola non intelligit simulacra, sed numina ipsa simulaeris representata: quamvis enim eoram simulaeris Gentiles immolarent: tamen non simulacris, sed numinib per ea representatis immo, labant. No aute omnes dii Gentium imaginibus fuerunt repraesentati & culti: velut apud Seras homines iustitiae amantissimos, lege cautum e rat ne coleretur simulacra, ut autor est Bardesanes Syrus omnium Chal daeorum doctissimus apud Euseb praeparat. Evang. li. 6. c. 8. Perse non solum simulacra nulla deorum ipsi statuebant: sed etiam eos, qui statuerent, stultitiae damnabant, teste Herodoto in Clione: Hermes Trismegistus in Ascanio affirmat Solem Deum esse: statuas explodit: taquam ab errore proavorum profectas. Romani veteres, qui eosdem habebant deos quos posteri, sine simulacris ex interdicto Numae Pom. pilii eos plusquam 100 & 70. annos coluerunt, ut refert ex Varrone August. l.4. de civit. Dei, c. 31. Imo etiam idolum est omne id in quo, loco unius Dei aut praeter unum illum & verum Deum, qui se in suo verbo patefecit, homo spem reponit: ut mammona seu pecunia, sicudicit Christus Matt. 6. v. 24. Nemo potest duobus dominis servire: aut eo nim unum habebit odio & alterum contemnet. Non potestis Deo servire & mammonae: Ut propria prudentia, scientia, pietas, justitia, sanctitas, urbs munita, robur corporis, forma venusta fedus cum vicinis, amicorum copia, Princeps aut quivis alius homo, in quo quis fiduciam ponit. Quicunque seipsos admitantur, & suae propriae prudentiae, scientiae, pietati, iustitiae, sanctitati, fortitudini confidunt, ex seipsis idola faciunt. Totum hoc potest illustrare locus insignis Tertul. li. de idololatria, c. 3. Idolum aliquandiu retro non erat. Prius quam huius monstra artifices ebullissent, sola templa & vacuae aedes erant: sicut in hodiernum quibusdam locis vetustatis vestigia permanent. Tamen idololatria agebatur non in isto nomine, sed in isto opere. Nam & hodie extra templum & sine idolo agi potest. At ubi artifices statuarum & imaginum & omnis generis simulacrorum diabolus seculo intulit, jude illud negotium humanae calamitatis, & nomen de idolis consequutum est & profectum. Exinde iam caput facta est idololatriae ars omnis quae idolum quoquo mode edit. Neque enim interest an plastes effingat, an caelator exscuipat, an Phrygio detexat: quia nec de materia refert, an gypso, an coloribus, an lapide an aere, an argento, an filo formetur idolum. Quando enim & sine idolo idololatria fiat: utique cum adest idolum, nihil interest quale sit, qua demateria, qua de effigie sit consecratum. Haec Tertullianus
Idololatria ergo, est quum cultus soli Deo debitus exhibetur ide lo, sive idolum illud colatur pro Deo: sive cum Deo, ita ut unus actus A religiosi cultus Deo & idolo exhibeatur communiter, atque sic Deo
creatura aequetur: veluti Papistae cum una & eadem δεζολογίαᾳ laudant Deum & B. Viiginem Mariam, committunt idololatriam, Vera religio non potest cum idolorum cultu consistere. Proinde qui veram religionem sunt amplexi, eos idola amovere necesse est: Sicut Iosua populum Iudaicum docuit c. 24. v. 22, 23.
Quaeritur hic: An etiam imagines veri Dei, item Trinitatis, Christi, Beatae Virginis Mariae, & Sanctorum demortaorum sint idola. RESP. Omnes imagines manu humana factae, quaecunque religiose coluntur aut cultae sunt, sunt idola;
Idololatria ergo est quum cultus soli Deo debitus exhibetur idolo sive proprie sic dicto sive figurate
Incidit hic quaestio: An etiam idololatria sit, si quis Christum negans esse Deum αμουσιον Patri, tamen divino cultu veneretur.
RESP. Est idololatria: nam quicquid praeter Deum honore, soli Deo debito colitur, idolum est. Unde Ariani haeretici a sanctis patribus Athanasio contra Arianos oratione prima, & Gregorio Nysseno oratione in laudem Basilii Magni, danati sunt idololatriae, quod Christum creaturam esse contendentes, non Deum Patri αμουσιον, divino tamen cultu persequerentur. Et in Act. 6. Synodi Nicenae secundae dicitur, Arianos iuste a Catholica Ecclesia idololatras appellari. Et quoniam Nestorius divinum item cultum Christo deferebat, quem merum hominem esse volebat, non Deum; eadem Nicaena. bynodus in Act. 7. epistola Synod. ad Constantinum & Irenen, dicit se fidenter anathematizare Nestorii idololatriam in homine.
Idololatria duplex est: Vna est tectior & subtilior, cum verus quide Deus colitur, sed alio modo quam se in verbo suo coli praecepit. Exem. pli gratia: qui colunt Deum per statuas & imagines, sunt idololatrae etiamsi centies millies negarent se colere alium praeter verum Deum Fingunt enim Deum corporeum & qui velit coli ad statuas: proinde mutat Deum, mutata eius essentia & voluntate. Ita cultus Iehovae pervitulum auteum ab Aarone fusum erat idololatria: Similiter cultus Iehovae per vitulos auteos Jarobeami Regis Israelitatum collocato Dane & Bethele fuit idololatria: etiamsi & Aaron & Iarobeam praetenderent se eo modo colere Iehovam qui populum Israeliticum ex AEgypto eduxerat, Exod. 32. 4, 5. 1. Reg. 12. v. 28. Idololatriae autores, propagatores, propugnatores & administri praetendunt commoda populi, quum sua spectent & quaerant compendia ac lucra, ut Jarobeamus Rex Israelitarum 1. Reg. 12. v. 26. & seq. ut Demetrius Actor. 19. v. 24. & seqq. Iidem praeficiunt sacris idololatrici: etia ex insimis populi qui modo volunt, & reliciunt sacerdotes a Deo. constitutos, ut fecit Jarobeamus 1. Reg. 12 v. 31. 2. Chr. 11. v. 14, 15.
Idololatria est omnibus modis fugienda I. Quia severissime est a Deo prohibita in Decalogo Exod, 26. II. Quia peccatum horredum est: nam non simplex est peccatum, sed duo mala gravissima complectitur, nempe aversionem a Deo, & conversionem ad alia pro Deo: ut patet verbis Jer. 2. v. 12, 13. Olstupescit coeli de hac re: & horrescites desolemini valde, dictum Iehovae: Nam dumala fecit populus meus: me dereliquerunt scaturiginem aquarum vivetium, ut effoderent sibi cisternas, cisternas fractas, quae non capiunt aquas Quo ergo mala concurrunt in idololatria, aversio a Dei, & conversio ad alia, DDeo: quorum malorum prius formale posterius quasi materiale est, ut ipsi docet Scholastici. Priy ergo gravius omnino & magis phorrescendum est. Aversio a Deo est exsecrabilior invocatione sanctorum.
III. Quia inter omnia peccata omnium frequentissime & gravissi me in Sacra Scriptura accusatur, ut libri historici & Prophetici Veteris Testamenti in primis ostendum
IV. Quia Deum maxime ad ira provocat & poenas exitiumque at trahit totis familiis, imo etiam totis regnis, ut libri vet. Test. docent ex emplis populorum qui in terra Canaan ante Israelitas habitatunt, exeplis item Israelitatum in deserto Deut. 4. 3. & postea in terra, pmissa tempore Iudicum, exemplis regni decem tribuum Israeliticarum & regni Iudaici. Propter idololatriam Achabi & Israelitatum siccitas in Israele fuit per annos tres & mensos sex, 1. Reg. 17.
V. Quia ab uno scelere ad alia impellit multo graviora, vt videre est n exemplo Achabi 1. Reg. 16. v. 30 & seqque VI. Quia est defectio a Deo, quae in Magistratibus punitur defectione subditorum ab eis: ut Moabitae defecerunt a regno Israelis ob idololatriam, 2. Reg. 1. v. 1. Idololatre sunt crudeles, ut Iezebel regina 1. Reg. 18. 4.
Hactenus de idololatria tectiore & subtiliore: Altera idololatria est apertior & crassior, cum religiose colltur pro Deo. id q non est Deus: qualis fuitolim atque etianum est idololatria Gentilium, demonia, homines & alias res creatas colentium: qualis ite est hodi Papistarum in cultu religioso non tantum rerum creatarum, ut sanctorum Ange lorum & hominum & imaginum seu statuarum quibrs Angeli vel homines. sancti aut etiam scelerati (quales fuerunt Georg. Cappadox, Franciscus Bernatdonis, Dominicus & similes qui nequaquam sancti fuerunt) effinguntur, sed etiam crucis, reliquiarum, imo & eorum qui nunquam fuerunt in rerum natura ut fictitii Christophori, & Catharinae fictitiae. Species eius exsecrabilissimae sunt fedus cum Diabolo & Magia diabolica. Fedus cum diabolo, est ex secrabilissima idololatria quum quispia polliitatione rei alicuius a diabolo accepta, eius promissis fidem adhibeta eique obedientia, pmittit, falso de eius potentia in prestadis promissis persuasus. Esse idololatriam certum est: I. quia qui fedus cum diabolo init, facit sibi ex diabolo deum quendam eoque idolum, tribuens et quod veri Dei proprium est, nempe immutabilem veritatem & potetiam absolutam quum diabolus sit mendax & pater mendacii, & nihil possit nisi quantum Deus ei concedit. II quia colit eum ista confederatione & fiducia sua in eum. Exempla fedus cum diabolo percusserunt aliquot Pontifices Romani ut Pontificatum assequerentur & alia quae volebant MAGIA diabolica, est exsecrabilissima idololatria, quum quispiam A malorum spirituum consortio, consiliis, artibus ad secreta futuraque cognoscenda, aut ad falsa miracula edenda fallendorum hominum gratia utitumr
Superstitio etiam est cum certis vocibus recitatis aut scriptis & appensis de collo tribuitur vis sanandi morbos, inferendi morbos, &c. Atqui veoes vim talem nec a natura habent, nec ab ordinatione Dei. Non a natura: quia si voces a natura non sunt ortae nec a natura quicquam significant, sed ab hominum instituto, voluntate, consensu: tum multo minus a natura habent effectus naturales
Superstitio igitur erat in eligendo cultu Dei, vel iis quibus cultum divinum impendit: vel modum excedit in colendo, & serviliter, muliebriter, pueriliter se gerit,
Proprius ei timor sinistrorum eventuum in vita & actionibus, & hinc inquietudo: quae animos deprimunt, & ad nullam tem seriam aut altam patiuntur applicari¬
Itaque cum omnibus, tum maxime Principi & Magistratui cuivis fugienda: etsi in rebus tristibus aut adversis saepe se insinuat, in frivolis aut parvis se ostendit: Nec populo utilis: quia tum viles & formidolosos animos reddit, tum ad motus aut rebellionem proniores.
On this page