Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 23
NTICHRISTUS ille magnus, est eximius quidam Christi & Ecclesiae ejus adversarius, qui κατ iξεχιι & prinAEcipaliter appellatur Antichristus, qui sibi arrogat ea in Ecclesia universa, quae soli Christo competunt, 2. Thessal. 2. v. 7. 1. Joh. 2. 18. & cap. 4. v. 3.
Quemadmodum olim Christo nato & revelato Herodes turbatus fuit & urbs Jerosolyma cum eo, & in ea summi Pontifices, Phatisae & Scribae: ita nunc quum Antichristus qui jam venit, magis atque magis reregitur, turbantur plurimi tum Politici, tum Ecclesiastici atque aegre ferunt de Antichristo doceri, de quo mallent altum esse. silentium, pacis & tranquillitatis mundanae causa. Atqui de Antichristo illo eximio est docendum:
I. Quia Scriptura Sacra de eo docetII. Quia de pseudoprophetis cavendis ministri verbi Dei auditores suos admonere tenentur, exemplo Christi Matth. 7. v. 15. Antichristus autem est praecipuus Pseudopropheta, Apoc. 16. v. 13. & cap.
III. Quia omnibus fidelibus est cognoscendus, ut sibi ab eo cavere possint, ne cum aliis a Christo & vera fide deficiani IV. Quia retegendus est 2. Thess. 2. v. 2. & 8. Ministrorum ergo Evangelii officium est eum retegere.
V. Quia qui Antichristum retegere formidant, Christum quo dammodo abnegant, dum ae quo anima patiuntur, alium praeter Christum se pro capite universae Ecclesiae Christianae gerere & jactare. Vt infidelis est Regi & Magist: atui suo, qui ferre potest ut alius se pro Rege & Magistratu gerat & factiones defectionesque excitet: ita infidelis est Christo, quicunque ferre potest, ut alius quam Christus se procapite Ecclesiae gerat. Et si ministr. verbi graviter peccarent, si auditores suos non admonerent de fugseda factiosorum in civili republi: ca & rebellium adversus legitimum Magistratum societate: quant o magis peccarent, si non admonerent auditores suos de fugiendo Antichristo¬
VI. Quia Antichristi factio abominabilibus peccatis est dedita, & certo horribiles plagas expertura De illa cavenda igitur mone di fideles, ne participes fiant peccatorum ejus & de plagis ejus accipiant, Apocal. 18. 4.
VII. Quia Antichristus est hostis Ecclesiae Christi Ab hostibus autem Ecclesiae Christi ut sibi fideles caveant, monere debent mini stri verbi Dei, utpote qui speculatores dati sunt a Deo Ecclesiae Christi, Ezech. 3.
Quid sit Antichristus ille, ambigue quaeritur: Nam interdum Antichristi nomine intelligitur multitudo seu factio quaedam habens unum monarcham, oppugnans Christum, quamvis ipsum verbis confiteatur; sicut Christi nomine interdum intelligitur tota Ecclesia cum Capite Christo¬
Interdum Antichristi nomine intelligitur solum caput seu solus monarcha multitudinis illius adverfantis Christo, etsi cum verbis confiteatur; & describitur in hunc modum:
Antichristus ille magnus, est homo peccati, Christo sub Christinomine adversans, Christum verbis profitens, sed facto personam & officium, quod solius Christi est, sibi usurpans, pro summo propheta& doctore, pro summo Pontifice & Monarcha Ecclesiae universaesese gerens & haberi volens, quum non sit. Hoc est, ut paulo plenius describatur: Est universalis apostasiae seu defectionis a fide & doctrina Christi caput, & Christianum quidem nomen profitens, sed tamen Chiisto & doctrinae Christi sese oppones: usurpas sibi regnum seu Monarchiam in Ecclesia Christi; tum duplici, eaque suprema potestate, spirituali & seculari, & cum fallacibus signis ac miraculis se ostentans magus, cum Diabolo paciscens: Idolosatra, hypocrita, bla phemus, ambitiosus & superbus, exlex, caelebs, & conjugium prohibes. sed tamen impurus scortator, adulter & Sodomita & meretrix Baby lonica: certorum ciborum abstinens, sed tamen luxuriosus: avarus emunctor pecuniae vafer, vanus, mendax, crudelis, tyranus, persequutor & parricida sauctorum: setanquam Deum venditans, & contra potestates & majestates omnes, tum terrenas tum caelestes, se efferens; divinam potentia & Christi absolutum dominium sibi arrogans: divisa & dilapsa Romana Monarchia, & ejus ruderibus, in septicolli civitate, hoc est, Romae (ut interpretatur Bellar, libro secundo de Roma¬ Decipiunt libenter muliebrem sexum ut per illum alios seducant, n
tationum & abominationum terrae, illa corrupta, illa nefanda, illa pudoris sui nominisque decoctrix, & quae cruribus hinc inde distencis per secula aliquammulta libidines suas obtrusit orbi terrarum, atque in templo Dei, hoc est, in Ecclesia, vi & efficacia Satanae paulatim exsistens & crescens, retegendus postremis mundi temporibus, ac tande glorioso illo Christi adventu penitus abolendus. 2. Thess. 2. 3. 1. Tim 4. 1. & seqq. Joh. 2. 22. Prov 9. v. 13. usque ad sinem capitis, Daniel. 7. 8. Apoc. 17. 1. & 18. Apoc. 13. 11. & passim in Apocalypsi
Antichristi typus fuit Rex Babylonis, de quo Jes. 14. v. 13, 14, 15. Tudicebas in corde tuo, in caelos adscendam, supra stellas Dei fortis exaltabi solium meum & sedebo in monte conventus, &c. quem locumCyprianus Martyr epistolam quinquagesimaquinta, quae est ad Cornelium Eiscopum Romanum interpretatur de Antichristo: Et ratio est certa Nam si corporalis illa Babylon fuit typus Romae, quae propterea & ipsa dicitur Babylon in Apocalypsi: tum Rex Babylonicus fuit typus Antichristi Romae sedentis:
Ejusdem typus fuit Antiochus Epiphanes, id est, illustris, dictus ab Historicis Epimanes, id est, furiosus: itu Gog, Ezech. 38, 39. Apoc. 20. 8.
Antichristus ille magnus jam venit, in templum Dei, tanqua Deus sedens, id est, in Ecclesiam Dei sibi autoritatem & potestatem supremam sumens, prae se ferens se esse Deum, sicut 2. Thess. 2. v. 6, 7, 8. ait Paulus de Antichristo: Nuns vero quid obstet nostis, ut is suo tempore retegatur. Iam enim peragitur mysterium impietatis huju: tatum qui nunc obstat, obstabit usquedum e medio sublatus fuarit. Et tunc vetegetur impius ille, quem Dominus confinet Spiritu oris sui, & iliustriadvetu suo abolebit. 1. Joh. 2. v. 18. Pueruli, ultimum tempus edest: & sis ut audivistis Antichristum venturum, etiam nunc Antichristi multi aeperunt esse: unde scimus ultimum tempus adesses Antichristi illius magni malitia duplex est: una in dectuna, altera in vita. Doctrina enim Antichristi est contraria doctrinae Christi, ut sequentia ostendunt testimonia, i. Joh. 2. 23. Quis est meudex, nisi qui negat, Iesum esse Christum illuimnac est Ancichrestus, Qui negat Patrem & Filium, & cap. 4. 1, 2, 3. Dilecti, ne cuivis spiritui credite, sed probate spiritus an ex Deo sint: nam multi pseudocrophetae venerunt in mundum. Ex hoc cognescite Dei Spiritum: Quicunque speritus confitetur Iesum Christum in carnem venisse, ex Deo est: At, quitunque Spiritia non confitetur Iesum Christum in carnem vinesse, ex Deo non est: sed hic est ille spiritus Antichristi, de quo audivistis eum venturum fuisse, & am nunc in mundo esse. 1. Tim 4. v. 1, 2, 3. Spiritus autem diserte dicit fore ut posterioribus temporibus deiciscurt quidam a fide, spiritinus de ceptoribus attendentes oc doctrinis demoniorum, Per hypocrisin falsiloquorum, quorum conscientia cauterio refecta est, Prohibentium contrahere matrimonium jubentium abstinere a cibis, quos Deus creavit id participandum cum gratiarum actione, fidelibus & iis qui cognoverunt veritatem. 2. Tim. 4. 3. 4. Erit tempus cum sanam doctrinam non olerabunt, sed auribus prurientes, ipsi sibi pro suis cupiditatibus coacerhabunt doctores. Et a veritate quidem aures avertent, ad fabulas vero convertentur. 2. Pet 2. c. toto. Epist Judae v. 4. Subrepserunt quidam homines, prius jam olim descripti ad hanc damnationem impii, qui Dei nostri gratiam transferunt ad lasciviam, & solum illum verum Deum ac Dominum nostrum Iesum Christum negant
Vita item Antichristi est contraria vitae Christi: unde Antichristu ille describitur 2. Thess. 2. v. 3. 4. quod sit homo ille peccati, filius ille perditionis, sese opponens & efferens adversus quicquid dicitur Deus, aunumen: adeo ut in templo Dei tanquam Deus sedeat, prae se ferens se esse. Deum. Et v. 9, 10. Cujus adventus est ex efficacia Satanae, cum omn potentia & signis, ac prodigiis medacibus, Et cum omni fraude injustiti in iis qui pereunt: pro eo quod amorem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. 2. Tim. 3. v. 1, 2, 3. 4, 5. ait Paulus de moribus Antichristi & factionis ejus: Illud autem scito, fore ut extremis diebus instent tempora molesta. Erunt enim homines sui amantes, avari, gloriosi, superbi. maledici, parentibus immorigeri, ingrati, impuri, Charitatis exper tes, nescii federis, calumniatores, intemperantes, immitos, minime amantes bonorum, proditores, praecipites, inflati, uoluptatum amante. potius, quam amantes Dei: Habentes formam pietatis, sed qui vim ejus ibnegarint. 2. Pet. 2. v. 10. & seqq. Qui carnem sequentes, in impura cupiditate incedunt, & dominatum despiciunt, qui, inquem, ut sunt. audaces & sibi placentes, non horrent dignitates probris incessere. Quum ipsi Angeli qui sunt robore ac potentia majores non ferant adversus eaapud Dominum maledictionis judicium. At isti, veluti animantia rationis expertia qua naturali impetu feruntur, facta ad eum finem ut capta intereant, ea vituperantes quae ignorant, sua ipsorum corruptela interibunt: Reportaturi mercedem iniustitiae, ut qui pro uolupta re ducant quotidianas delicias, labes ac maculas, qui fraudibus suis se oblectant, vobiscum epulando. Oculos habentes plenos adulterii & quia peccando cessare nesciant, inescantes animas instabiles, cor habentes ad avaritiam exercitatum, exsecrandi homines: Qui relecta recta via aberrarunt, sequuti viam Balaam filii Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit. Sed redargutionem suae tranigressionis habuit: nam subiugis asina muta, humana voce loquuta, prohibuit Prophetae dementiam isti sunt fontes aqua carentes, nebulae a turbine agitatae: quibus caligo tenebrarum in aeternum servata est. Nam praetumidam vanitatem loquendo, inescant eos per carnis cupiditates lascivas, quivere effugerant eos qui in errore versantur: Libertatem eis pollicendo, quum ipsi servi sint corruptelae: siquidem a quo quis superatus est, huic etiam in servitutem est addictus. Nam si postquam inquinamenta mudi per agnitionem Domini & Servatoris Iesu Christi effugerint, his rursum implicati superentur, facta est ultima eorum conditio deterior priore. Satius enim fuisset eis non cognovisse viam iustitiae, quam cognita illa, regre¬ dia saucts mandato sibi tradito. Sed accidit eis quod vero proverbio dici solet, Canis reversus est ad suum ipsius vomitum, & Sus lota, ad volutabrum coeni. Epist Judae v. 8. & seqq. Soniliter tamen & isti sopiti carnem quidem polluunt, dominatum vero rejiciunt, & dignitates probris incessunt At Michael archangelus, quum adversus diabolum certans; disceptaret de corpore Mosis, non ausus est illi impingere notam maledicti, sed dixit, Increpet te Dominus. At isti, quaecunque non noverunt vituperant: quaecunque vero naturaliter, ut animantia rationis expertia. sciunt, in iis sese corrumpunt. Vae ipsis, nam viam Cain ingressi sunt, & deceptione mercedis, qua deceptus fuit Balaam, effusi sunt, & contradictione Core perierunt. Hi sunt in agapis vestris maculae, dum vobiscum repulantur, absque ullius metu seipsos pascentes, nubes aqua carentes, vetius circumactae, arbores emarcidae, infrugiferae, bis emortuae, eradicatae: Und maris fferatae despumantes sua ipsorum dedecora, stella erraticae, quibus caligo tenebrarum in aeternum servata est. Prophetavit autem etiam de istis septimus ab Adam Enoch, dicens, Ecce, venit Dominus cum sanctis millibus suis. Ut ferat judicium adversus omnes, & redarguat quicunque ex ipsis sunt impii, de fuctis omnibus quae impie patrarint, deque omnibus duris quae loquuti fuerint adversus ipsum peccatores impii. sunt murmuratores, queruli, in cupiditatibus suis incedentes: & quorum os loquitur praetumida, admirantes personas utilitatis gratia,
De modis quibus Antichristus usurus erat ad subjiciendos alios homines sedi suae, ita scribit Gregorius Magnus Episcopus Romanus Expositione Morali super Jobum trigesimotertio libro, capite vigesimotertio: Antichristus veniens, ipsas etiam summas huius seculi potestates obtinebit, qui duplici errore saviens conatur ad se corda hominum & missis praedicatoribus trahere, & commotis potestatibus inclinare. Quorum emissariorum praedicatio (ut paulo post idem Grego rius ait) facise despici ab auditoribus poterat: sed hanc ante humana judicia adjunctus secularium potestatum terror exaltat. Recte ergo dicitur (Job. 41. v. 14. de Leviathane, quem Gregorius Antichristi typum facit;) Per gyrum dentium ejus formido, id est, iniquos praedicatores, Antichristi perversae huius seculi protegunt potestates. Nam quos illi appetunt loquendo seducere, multi petentium student saeuten do terrere. Per gyrum ergo dentium eius formido est. Ac si aperte dicere. tur: Idcirco isti perversi praedicatores, aliquos suadentes conterunt: quia circa ipsos sunt alii, qui infirmorum mentes terrentes affligunt. Quale itaque illud tempus persequutionis apparebit, quando ad pervertendam fidelium pietatem, alii verbis saeviunt, alii gladus? Quis enim etiam infirmus, Leviathan istius dentes non despiceret, si non eos per circuita potestatum secularium terror muniret? Sed duplici contra eos calliditate agitur: quia quod eis ab aliis verbis blandientibus dicitur, hoc ab aliis. gladiis ferientibus imperatur. Quae utrorumqeactio, id est, potentium atque loquentium, in Iohannis Apocalypsice. 9. v. 19) brevi est sententia comprehensa, qua dicitur; Potestas eorum in ore & in caudis eorum ea rat. In ore namque doctorum scientia, in cauda vero secularium potentia. figuratur. Per caudam quippe quae retro est, huius seculi postponenda temporalitas designatur, de qua Paulus Apostolus dicit (Philipp. 3. Vnum autem, quae retro sunt oblitus ad ea quae ante sunt extentus. Retro enim est omne quod transit: ante vero est omne quod veniens permanet. Istis ergo equis, id est, nequissimis praedicatoribus ubique carnali impulsu currentibus, in ore & in cauda potestas est: quia ipsi quidem perversa suadendo praedicant, sed temporalibs potestatibus fulti per ea se quae retro sunt exaltant. Et quia ipsi apparere despicabiles possunt, ab iniquis auditoribus suis per eos sibi reverentiam exigunt, quorum patrociniis fulciuntur. Unde his quoque non immerito per gyrum dentium eius formido inesse describitur: quia multis terroribus agitur, ut in perversieerum praedicationibus & si non veritatis sententia, certe temporalis potentia timeatur. Et capite vigesimosexto: Praedicatores Antichristi. quia sanctitatis sibi speciem arrogant, sed tamen opera iniquitatis exercent, quasi blandum quiddam est quad redolent, sed nigrum quod lucent. Dlent enim per simulationem iustitiae, sed obscurum ardent per nequiti perpetrationem. Quorum simulationis malitiam Iohannes in Apocalypse brevi descriptione comprehendit, dicens: Vidi aliam bestiam adscendens tem de terra: habentem duo cornua similia agni, & loquebatur ut drato. Priorem quippe bestiam, id est, Antichristum superiore iam descriptione narraverat post quemetiam haec alia bestia adscend sse dicitur: quid post eum multitudo praedicatorum illius ex terrena potestate gloriatur, De terra quippe ascendere, est de terrena gloria superbire. Quae habet ducornua agni similia: quia per hypoerrsin sanctitatis, eam quam in se veraciter Dominus habuit singularem, sibi inesse & sapientiam mentitur & vitam: Sed quia sub agni specie auditoribus reprobis serpentium virus infundit, recte illic subduur: Et loquebatur ut draco. Ista ergo bestiaid est, praedicantium multitudo, si aperte ut Draco loqueretur, agno similis non appareret, sed assumit agni speciem, ut draconis exerceat operati onem. Quod hic utrumque per taedarum lampades exprimitur, quia & obscurum ardent per effectum malitiae, & quasi suave redolet per simulationem vitae. Sed nequaquam aestimandum est, quod tunc solum Anti hristi praedicatores apparebunt, & nunc ab humanis deceptionibus. desunt, Modo namque priusquam per semetipsum appareat, nonulli illum vocibus, plerique autem moribus praedicant. An praedicatores simulatio nis illius non sunt, qui cum sacros Dei ordinis obtinent fugientem totis desideriis mundum tenent: qui virtutes esse ostendunt, quae faciunt, sed vitium est omne quod agunt?
De Antichristo videantur plura in Commentariis nostris in Danielis caput octavum & undecimum: item in Ezechielis caput trigesimumoctavum & trigesimumnonum. Inprimis videantur quae de Antichristo ediderunt Theologi eximii S brandus Lubber tus, Matthaeus Sutlivius, Lambertus Danaus, Franciscus Iunius, Guilicimus Nhitaherus, in controversia do Romano Pontifice, Robertus Abbattus & alii.
On this page