Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 41
EPENSIO adversus hostes spirituales, est beneficium DEI. dum electos adversus spirituales hostes, id est, impuros spiritus, haereticos & Antichristum, & alios, ita tuetur, ut electo tum saluti obesse nullo modo, ipsosque nec vincere nec opprimere possint
Nam quia Deus immundos spiritus, qui ἀσσογδον, id est, implacabile vellum cum ipso & filiis ipsius gerunt, prout libitum est huc illuc inflectit, hoc regimen ita temperat, ut fideles pugnando exerceant, adoriantur insidiis, incursionibus solicitent, pugnando ut geant, fatigent etiam saepe, conturbent, pavefaciant, ac interdum vulnerent, sed nunquam vincant, nec opprimant. Consternantur quidem saepe fideles, sed non exanimantur quin se recolligant: concidunt violentia ictuum, sed postea eriguntur: vulnerantur, sed non lethaliter; denique sic militant toto vitae curriculo, ut in fine victoriam obtineant.
Hoc beneficium defensionis sidelium adversus spirituales hostes romissum fuit in Paradiso Genes. 3. v. 15. cum aeternus Filius Dei romisit. caput serpentis contritum iri a semine illo benedicto mulieris: quae promissio. si fructum contritionis capitis serpentis spectes, ad omnes vere fideles pertinet, sicut Paulus Apostolus docet, cum ait Rom. 15. 20. Deus pacis conteret Satanam sub pedes vestros ciro. Idem beneficium iussit Christus petere a Deo in Oratione Domini: a, pet tione secunda & sexta: & premisit Matth. 16. v 18.
Ezemplum est in sobo, quem Satan quidem oppugnavit, sed non expugnavit, quem uxor sarcasmis suis ad deficiendum a Deo impellere conata est Deo defendente Iobum & minime concedente ut a Satana subverteretur; aut ab uxore adduceretur ad maledicendum Deo, lob. 1. & 2. Exemplum est in Maria Magdalena & aliis liberatis mitaculose a daemoniis. Exemplum est in Apostolo Paulo; quem angelus Satanae colaphis cecidit, Christus autem gratia sua confirmavit ac defendit, 2. Cor. 12. v. 7. 8, o
Exempla plurima sunt in tot confessoribus & martyribus quorum ponstantiam in veritate caelesti concutere & expugnare conatus est Satan per haereticos; seductores, tyrannos, per cruciatus & tormenta, per egestatem, per amissionem facultatum, per promissiones nonorum, bonorum, favorum, & alios modos ut eos a Deo abduceret, Deo ipsos confirmante conservanteque adversus Satanae insul tus. Ac in summa, Ecclesiam Dei inde ab initio Satan variis modis & per varios homines tanquam instrumenta sua non destitit oppugnare, Deo illam semper defendente. Facit huc insigne caput duodecimum Apocalypseos Iohannis, in quo mulier amicta Sole, subcuius pedibus est Luna & in cuius capite corona stellarum duodo im, id est, Ecclesia sancta ac Catholica quae tum Ierosolymis & in Iudaea erat, amicta Christo Sole justitiae, terrena ac mutabilia omnia quae sub Luna sunt parvipendens & regno caelorum contenta a dracone oppugnatur, sed a DEO conservatur. Capite septimo Apoca ypseos Angelus adscendens ab ortu Solis, habens sigillum DEI vivi, id est, Christus DEI Filius, habens & donans nobis Spiritum Sanctum quo obsignati sumus, defendit electos, ne laedantur a malis Angelis. Imo fere tota Apocalypsis atque adeo passim divinitus inspirata Scriptura describens certamina Ecclesiae DEI aut singulorum ndelium cum Satana, mundo, haereticis, Antichristo, & quibusvis olicitatoribus ad peccata, in¬primis ad defectionem a DEo, celebrat tutelam qua DEUS Ecclesiam & fideles oppugnatos defendit nein fide subvertantur. Quam magnifice describitur in Psalmis & Prohetis defensio quam Ecclesiae & fidelibus singulis Iehova praestat: Psal. 1. v. 6. Agnoscit Iehova viam justorum. Psal. 2. v. 4, 5. Psalmo, quadragesimo sexto toto, item 124. & 125. & passim per totos Psalmos. Sic Iesa. 1. v. 9. Nisi Iehova exercituum reliquos fecisset nobi: superstites, uteunque paucos; ut Sodoma essemus, Gomorrhae similes. essemus. Et cap. 43. v. 1, 2. Nunc vero sic ait Iehova creator tuus o Iacob, & formator tuus o Israel: ne timeto; nam vindicavi te, vocavi te nomine tuo; meus es. Quum transis per aquas, tibi ad sum, & per flumina, ne inundent te; quum ambulas per ignem non ureris, & flamma non incendet te. Zachar. 12. v. 1. & sequenlibus
Videtur quidem deseri & oblivioni tradi interdum a Deo Ecclesia; videntur deseri fideles & oblivioni mandari, ut ex querelis sanctorum patet, veluti Psalm. 10. v. 1. & 13. 2. Psalm. 73. & 74. & 77. & in Threnis Ieremiae; & ex tot exemplis Ecclesiarum quae dissipantur & Martyrum qui interficiuntur: sed nequaquam Deus deserit, nequaquam obliviscitur Ecclesiam suam & fideles, verum etiam tum cum cruciantur, cum interficiuntur Martyres, defendit eos no a Satana & ministris eius superentur & in communione Christi conservat eos, quod inde apparet, quia in confessione veritatis persistum constanter usque ad extremam guttam sanguinis, usque ad extremum halitum oris. Huc facit locus Iesa. 49. vers. 14, 15,16. Quod si dicat TEjon, dereliquit me Iehova; & Dominus oblitus est mei: An oblivisci potest mulier foetus sui, ut non misereatur filii uteri
Causa efficiens defensionis huius est amor, gratia & misericordia Dei in Ecclesiam & singulos fideles, & constantia eius in federe cum e 1 tos, quia misereor eorum, eruntque ac si non abiecissem eos: quia egosum Iehova DEUS ipsorum, & exaudiam eos
Si causas administras consideres, eatum respectu defensio haec vel immediata est vel mediata. Nam interdum Deus absque mediis ab aliis hominibus deserti sint aut confirmari non possint ob violentiam & impedimenta ab hostibus Dei objecta: interdum ad eam temutitur administris vel sanctis Angelis ut Act. 5. v. 19, 20. vel hominibus piis qui docendo, consulendo, hortando, consolando, aliisque modis suppetias ferendo fideles confirmant, ut Apostoli fecerunt coram &
On this page