Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 42
CTUM est de defensione Ecclesiae & singulorum fidetium adversus hostes spirituales: sed quia illi bellum assidue reno vant, etiamsi saepe repulsi, saepe profligati sint, & subinde nova pericula fidelibus concitant, ut eos tandem opprimant; considetandum jam de liberatione e periculis anima
Liberatio e periculis animae, est beneficium Dei, dum suos electos in periculis animae constitutos, mitabiliter saepe praeter spem cripit, ut ipsius gratiosam praesentiam experientes, laetentur in ipso, & spem. certam concipiant, se adhuc etiam & tandem penitus ereptum iri, ut sic in communione cum Deo maneant in aeternum Psalm. 4. vers. 2. Deus justitiae mea; in angusto dilatasti mihi locum. Psalm. 18. vers. 3. & se quentibus, & 25. 15. Oculi mei jugiter ad Iehovam respiciunt: quia ipse educit e reti pedes meos; Psalm. 34. 5. Quaesivi Iehovam, & exaudivit me: ac ex omnibus pa voribus meis cripuit me 2. Corinth. 1. 16. Qui ex tanta morte nos cripuit & cripit: in quo speramus nos adhuc etiam ereptum iri. Joh. 10. v. 28, 29.
Quia Deus electos suos veluti ex incendio cripit, ideo illi vocantur titiones erepti ex igne Zachar. 3. vers. 2. Sic liberat Deus Ecclesiam suam & fideles singulos e periculis animae, quae proficiscuntur ab erroribus doctrinae & cultus Dei, quos Antichristus & alii haeretici invexerunt & invehunt: reformat & instaurat Ecclesiam, Jonannis 2. vers. 15, 16. Facto flagello e funiculis, omnes ejecit e temple & oves & boves, & argentariorum numulos effudit, mensasque subvertit: Et columbarum venditoribus dixit, Tollite hinc ista: ne facite. domum Patris mei, domum mercatus. Act. 15. v. 16, 17. Posthaec revertar, & restaurabo tabernaculum Davidis collapsum, & ruinas eius restaurabo, & rursus erigam illud: Ut requirant reliqui homines Dominum, & omnes Gentes super quas invocatum fuerit nomen meum: dicit Dominus qui facit haec omnia.
Liberatio fidelium vel occulta est, vel manifesta. Occulta liberatio, sit tum propter ipsos fideles in meliorem vitam transferendos, tum propter ipsos persequutores triumphandos: nam in morte martyrum triumphat Deus de persequutoribus, quos sua constantia martyres vicerunt. Sic occulte liberavit Deus fratres illos septem de quibus historia Machabaeorum. Nam etsi de ignibus persequutoris Antiochi ipsos non cripit, occulte tamen eos liberavit: spirituali atque aeterna liberatione.
Haec liberatio occulta ad animam pertinet: in occulto enim anima liberatur: Nam etsi persequutores corpus occidant: animam tamen non possunt occidere.
Manifesta liberatio fidelium, sit tum propter inimicos eorum confundendos, tum propter ipsos fideles confirmandos. Sic manifeste liberavit Deus tres socios Danielis in fornace ardente: Daniclem & lacu leonum.
Haec liberatio manifesta non tantum ad animam, sed etiam ad corpus pertinet: & quia corpus eorum erutum est, salus eorum publica fuit.
On this page