Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 69
IUDICIUM extremum univer sale, est quo Christus omnes homines sine exceptione ex verbo suo judicatos, alios vitae aeternae haeredes, alios ignis infernalis cum diabolo haeredes declarabit. Ecclesiastes Salom. 12. v. ult. Nam omne opus Deus ipse adducet in judicium cum omni re occulta; sive bonum, sive malum. Matth. 25. v. 31. Quum autem venerit Filius hominis cum gloria sua, & omnes sancti Angeli cum eo, tunc sedebit in throno gloriae suae. Roman. 14. v. 10. O. mnes sistemur apud tribunal Christi. 1. Corinth. 4. v. 5. Proinde ne anter praestitutum tempus quicquam judicate, id est, usquedum venerit Dei minus, qui & illustraturus est res tenebris occultatas, & manifesta faciet consilia cordium, ac tunc laus erit unicuique a Deo. 2. Corinth. 5. v. 10. Omnes enim nos manifestos fieri oportet coram tribunali Christi, ut enus quisque reportet quae in corpore fecerit, congruenter adid quod fecerit, sive bonum, sive malum
Testimonia sunt haec, Ecclesiastae 12. v. ult. Matth. 25. 31. Romani. 10. 1. Cor. 4. v. 5. 2. Cor. 5. v. 10. Rationes inter alias sunt istae I. Quia postulat immutabilis justitia Dei, quo tandem bonis bene sit, & malis male in aeternum, 2. Thessal. 1. v. 6. & sequentibus II. Quia id futurum indicant persequutiones & afflictiones quas Christi & Evangelii causa perferimus in hac vita, 2. Thessal. 1. 1. 4.
udex erit Christus Matth. 25. 31 Joh. 5. 27. Act. 10. 42. quoad vi. sibilem actum judicialem: tota autem individua Trinitas erit judex quoad consensum & autoritatem. Christus judicabit secundum utramque naturam, sed servatis utriusque proprietatibus. Nam omnia occulta hominum scire & producere, est Deitatis: ferre sententiam etiam humanae naturae. Potentia efficax vel ad vitam, vel ad mortem rursum Deitatis est. Ita judicabit Christus mundum Deitatis & humanitatis suae actione, etsi non eaedem partes futurae sint humanitatis, quae Deitatis in Judicio
Quod vero Matth. 19. 28. dicitur, Apostolos in extremo judicioessuros in thronis duodecim, judicantes duodecim trib. Israei, hoc non est aliter intelligendum, quam quod fides Apostolorum (qui & ipsi sunt ex Israele, iique viri idiotae, & tamen Christum amplexi, & ministri regni Dei facti) Israelitis incredulis sit ademtura omnem ex cusationem. Similiter mundum judicabunt sancti ut & Angelos malos 1. Cor. 6. 2
Haec extremi judicii consolatio piis est, quod Pater omne judici: um tradidit Filio, ut conscientias nostras tranquillas redderet, & omnem condemnationis terrorem eximeret, Johan. 5. 27. Actor. 17. 1, vers. 31.
Ejusdem universalis judicii ultimi consideratio docet, Deum justum esse, qui quum non punit in hac vita impios, demonstrat se eos reservare puniendos in universali suo judicio. Retinet nos in timore Dei, revocat a peccatis, Rom. 14 10. 12, 13. impellit ad credendum Evangelio, 2. 1or. 5. v. 11. Consolatur adversus persequutiones Evangelii eausa, 2. Thess 1. v. 4. & seqe
Omnes sunt judicandi homines, Rom. 14. 10. 2. Cor. 5. 10. udicii ultimi partes duae erunt: Processus judicialis, & exsequutio. Processus judicialis erit tum separatio electorum a reprobis, tum sententiae dictio
Separatio electorum a reprobis erit, quam coactis per Angelos ab omnibus mundi plagis omnibus hominibus, electi ad dexteram, reprobi ad sinistram Christi statuentur, Matth. 25. 33. Sententiae dictio erit, quam Christus omnibus jus dicet, & attribuet secundum opera ipsorum, quae uniuscuiusque vel fidem vel infidelitatem testantur etiam, Matth. 25. v. 32, 33. Rom. 2. v. 6. 1. Cor. 4. v. 5. Apocal. 20. v. 12, 15.
Omnes autem judicabuntur aut secundum Evangelium, aut se cundum Legem. Qui Evangelium receperunt, secundum illud & ex illo judicabuntur, Rom. 2. v.16. imo etiam Legis voce absolventur pij quatenus eam Christus pro ipsis implevit: qui vero Evangelium non receperunt, judicabuntur ex Lege, Roman. 2. v. 12. Evangelium exigit, ut credamus in Christum, per illum peccata nobis omnia cordonata esse, ac testatur inchoatam, licet mancam & valde imperfectam obedientiam nostram perinde gratam esse Patri propter Christum ac si perfectissima fuisset: quoniam Christi justitia & inobediens tia nostra est. Electi igitur, licet opera ipsorum sint imperfecta, tamen propterea damnari non poterunt, quia nihil damnationis est his qui sunt in Christo Jesu, Roman. 8. v. 1.
Lex vero exigit, ut tota perfectissime impleatur. Quicunque igitur non impleverint eam, ex ea damnabuntur, Rom. 2. v. 12.
Christus ergo omnibus occultis hominum, virtute Deitatis sua in apertum productis, sententiam feret, eamque duplicem: alteram electis, alteram adversus reprobos.
Sententia electis ferenda, est: Venite benedicti Patris mei, posside te regnum paratum vobis a jactis fundamentis mundi, &c. Matth. 25. vers. 34.
Sententia adversus reprobos pronuncianda, est: Ite maledicti inignem aeternum, qui paratus est Diabolo & Angelis ejus, &c. Matth. 25. vers. 41.
Haec de processu jurediciali. Exsequutio judicij, erit altera judicij ultimi pars, nimirum certa atque actualis sententiae latae in effectum productio: nam abibundamnati ad inferos, ad supplicium aeternum, justi vero a Christo assumentur in coelum ad possidendam perfecte vitam aeternam, Matti. 25. v. 46. Psal. 49. v. 15, 16.
On this page