Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 70
TTUNDUM habiturum finem irrisores & Epicuri de grege porci negant, sed perpetuum futurum contendunt, quoniam hactenus continuus est naturae cursus qualis ab initio fuit. Sed refellit istos prima mundi creatio, diluvium universale & veritas Dei. Nam mundus initio per Dei sermonem exstitit: idem mundus olim aqua inundatus periit: eundem igne periturum Dominus praedixit: mundus igitur finem est habiturus. Argumenta haec leguntur, 2. Petr. 3. v. 5, 6, 7. Illud enim volentes ipsos fugit, coelos jam olim exstitisse per Dei sermonem, & terram ex aqua & in aquoconsistentem. Quamobrem is qui tum erat mundus, aqua inundatu persit. Qui vero nunc sunt coeli & terra, eodem sermone reconditi. sorvantur igni in diem damnationis & exitij impiorum hominum.
Confirmant idem testimonia sequentia, Matt. 5. v. 18. Amen quippe dico vobis (ait Christus) usque dum praeterierit coelum & terra, &c. Luc. 21. v. 33. Coelum & terra praeteribunt. 1. Cor. 7. v. 31. Praeteris hubitus hujus mundi. I. Johan. 2. v. 17. Mundus praeterit & cupiditas ipsius.
Ergo coelum sidereum non est natura sua incorruptibile: sed quod jam non corrumpitur, ut elementa, id habet a potentia & voluntato Dei, qui illud conserva¬
Quomodo futurus sit finis & supremus interitus mundi, exponitur, 2. Petr. 3. v. 10. Caeli cum stridore praeteribunt, elementa vero ae stuantia solventur, terraque & opera quae in ea sunt exurentur. Et vero 12. coeli conflagrantes solventur & elementa aestuantia liquescent. Sententia est: Coeli transibunt a mutabilitate ad immutabilitatem a forma priore ad formam & speciem longe augustiorem. Coelum proinde seu aetherea regio incendio illo postremo, tanquam autum in fornace, purgabitur, abstersisque omnibus maculis & sordibus. purior reddetur: praestantioribus qualitatibus exornabitur, ac posin omnem aeternitatem durabit, aosque vicissitudine & mutatione ulla, ut sanctorum & electorum habitaculum sit, eisque inserviat ad sempiternam felicitatem. Ergo coeli praeteribunt & solventur, non quod in nihilum redigentur & novi substantia creabuntur: sed quia in melius mutabuntur; ut loquitur Hieronymus in Psal. 102. noc est, in meliorem ac praestantiorem formam, sublatis iis omnibus, quae imperfecta & caduca sunt, quasi quibusdam mortalitatis sordibus & fecibus vel scoriis detersis, ac per ignem expurgatis, restituentur, alterabuntur & innovabuntur, ac in omnem aeternitatem instaurabuntur. Sic erunt coeli novi: quia renovati: sed novis qualitatibus, non substantia. Sic & Patres explicuerunt: ut Augustinus de Civitate Dei, lib. 20. cap. 16. Illa conflagratione mundana elementorum corruptibilium qualitates quae corporibus nostris corruptibilibus congruebant, ardendo penitus interibunt: atque ipsa substantia eas qualitates habebit, quae corporibus immortalibus mirabili mutatione conveniant: ut scilicet mundus in melius innovatus, apte accommodetur hominibus, etiam carne in melius innovatis. Eusebius diserte ait: α παθτελῶς ωρος φθρρον ὀ κόσμος χωρήσει, αλ¬ λα ωρος ανακαινισμόν
On this page