Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 58
Quum late accipitur, non tantum vera mitacula significat, sed etam falsa quae aut non sunt id quod videntur, aut si sunt, non aliqua vi quae naturam superet, sed eius viribus licet occultis exsistunt
Quum strici e accipitur significat mitaculum vere & proprie sic dictum: cuius subiiciemus definitionem, conditiones, modum, effectasubjecta, adiuncta, dissentanea, comparata, distributiones.
DEPINITIOI MIRACULUM vere & proprie sic dictum, est signum divinum, externum nimirum aliquod opus seu factum visibile, verum & simplici: per mitabile, supra & praeter totius creatae naturae ordinem, sola DE virtute editum vel immediate, vel mediate per Angelos aut homines, ad bonos fines, in¬primis ad promo vendam Dei gloriam & hominum salutem. Exodi tertio, versiculo secundo & capite decimoquarto, vericulo vigesimoprimo, vigesimosecundo, vigesimotertio. Danielis tertio versiculo vigesimoquinto & capite sexto, versiculo vigesimosecundo. Matth. decimoquarto versiculo decimonono & vigesimo. Vocatur etiam prodigium, & Synecdochice signum: & tropo metonymiae; Virtus.
CONDITIONES mitaculi vere & proprie sic dicti sunt sexPrima, ut sit factum aliquod visibile: Matth. 9. v. 8. cap. 11. 4 & cap. 14. vers. 26. & cap. 15. vers. 31. & cap. 21. vers. 20. & cap. 27. vers. 54. ergo quicquid est invisibile, veluti transsubstantiatio panis Coenae Dominicae in Corpus Christi, aut corporalis praesentia corporis Christ. in, cum, sub pane Eucharistico, & quidem in pluribus simul locis, hon miraculum est, sed merum figmentum.
Miracula enim necesse est sensui exposita esse: quia debent convincere infideles, & confirmare etiam fideles, Marc.16. Joh. 2. & 4. & 6. & 7. & 9. & 12. Actorum secundo.1 Corinth. 1. & 12. 2. Corinth. 12. Proinde quae invisibilia & occulta sunt, miracula non sunt,
Altera, ut sit verum factum: ergo si quid non est verum, hoc est, revera tale quale esse videtur, non est miraculum, ut sunt praestigiae Diaboli & Magorum; aliorumque impostorum
Tertia, ut sit simpliciter mirabile, hoc est, cuius causa omnes lateat: ergo si quid non est simpliciter, id est, apud omnes mitabile, sed percausas naturales, saltem quibusdam notas fieri potest, mitaculum non est. Non quodvis admirabile factum, cuius causam ignoramus, micaculum est. Multa enim sunt, quorum causae nos latent, quae proinde admiramur & miracula nobis esse videntur, quae tamen alii qui illo rum causas tenent, non admirantur. Imperitus videns etiam ordinarium Eclipsin miraculum esse judicabit, propterea quod causam eius ignorat: qui causam novit, non miratur. Quare ut opus aliquod mira culum vere dici possit, eius causam simpliciter occultam & nemini hominum perspectam esse necesse est.
Quarta, ut supra & praeter totius creatae naturae ordinem fiat, atque idcirco sit arduum & inusitatum. Nam mitacula non moverent, nisimita essent: at mita non essent, si solita essent. Ergo si quid sit secundum communem naturae ordinem & rationem, miraculosum non est, sed naturale. Quae autem naturalia sunt, miracula non sunt. Quit ad miraculi rationem non satis est ut aliquid fiat praeter ordinem sint gularis cuiuspiam naturae: sic enim & lapis ab aliquo in sublime jiactus miraculi speciem praeberet, cum sit praeter naturam lapidis sursum ferri: sed necesse est, ut praeter totius creatae naturae ordinem fiat
Quinta, ut sola Dei virtute editum sit: nam nullius naturae creata. vi naturali mitaculum ullum produci potest. Quapropter nec CHRISTUS vi humanae suae naturae edidit mitacula, sed virtute sua divina: ut non confundantur, sed discernantur duae Christi naturae in aeternum. sicut LEOMAGNUS in celeberrima illa ad Flavianum Episcopum Constaantinopolitanum epist. ait: Agit enim utraque forma cum alterius conmutione, quod proprium est, Verbo scilicet operate quod Verbi est, & carne exsequente quod carnis est. Vnum horum coruscat miraculis, aliud succumbit iniuriis. Atque ex miraculis confirmat Christus, se esse natura verum Deum, eiusdem essentiae, voluntatis & potentiae cum Patre, Joh. 5. v. 17. & seq. & c. 14 v. 10 11. Unde Christus ut doceret, naturales vires naturae suae humanae nihil facere ad mitacula edenda, matri suae mira culum expetenti in nuptiis in Cana Galilaeae dixit, Quid mihi & tibimulter? Ioh. 2. v. 4. Non enim matris autoritatem spretam & depressam voluit, sed eo responso declaravit, naturam quam ex ea sumserat nihil suapte vi ad miracula faccenda valere, eaque non nisi omnipotentia divina fieri, cui a nulla creatura quid, ubi & quando facto opus sit praescribendum: atque sic perpetuam accommunem seculis omnibus doctrinam tradidit, ne immodico matris honore divina sua gloria obscuraretur. Ergo opera quae supra naturam conditam sola potentia ad virtute Dei, naturales facultates totius creatae naturae omnino (upo rante fiunt, ea sunt miraculosa, licet eadem alias secundum ordinem naturae facta, non sint miracula. Ita mitacula fuerunt quae Beus oc Mosen edidit, descripta inde a capite quarto Exodi usque ad duodeci, mum: deinde divisio maris rubri, Exod. 14 v. 21. Psal, 66. 6 tempe¬ stas in promulgatione decalogi Exod. 19. tonitru & pluvia precibus Samuelis subito a DEOimpetrata 1. Sam. 12. versic. 18, 19, 20. terraemotus & Eclipsis solis Christo patiente in cruce, & similia opera DEI supra ordinem creatae naturae totius effecta sola Dei virtute. Sic Apostoli miracula edentes non suae, sed divinae virtuti ea adscripserunt, Act. 3. vers. 6, 12,16. & capite 9. vers. 34. ait Petrus AEnea, Iesus Christus. te sanat.
Sexta, ut ad bonos fines fiat. Ergo si quae putantur mira, sed ad malos fines eduntur, ad dogmata falsa stabilienda ac proinde ad homines fallendos ac perdendos & contra Dei gloriam, non sunt vera miracula sed mendacia signa. Quapropter ob talia signa nemini fides adhiben da: imo ne quidem ob vera etiam signa adhaerendum ei qui aliam doctrinam & aliam rationem cultus divini suadet quam in verbo Dei, praescribitur, Deut, 13. v. 1, 2, 3, 4.
Miraculorum verorum fines fuerunt duplices: quidam generales & communes omnium, quidam speciales mitaculorum Propheticorum. Christi & Apostolorum.
Fines generales fuerunt: I. Ut per illa verus Deus innotesceret Exv8 6. v. 7. Sic experiemini me esse Iehovam Deum vistrum eximentem vos ne subiecti sitas oneribus Aegyptiorum. Et cap. 7. vers. 17. Hac res experieris me esse Iehovam: ecce ego per cussurus sum baculo hoc qui est in manu mea, &c. Et cap. 6. vers. 21. Et cap. 10. vers. 2. Edam signa mea haec in medio Aegypti, &c. ita cognoscetis me esse Iehovam. 1. Reg. 18. v 23. 24. 36, 37. 38. 39. 2. Reg. 5. v. 15.
Ut sigilla essent promissionum divinarum & benignae voluntaX. tis Dei erga fideles. Nam quia invocatione nominis DEI, & per illius Spiritum edebantur, cum illa DEUS faciebat, suarum promissionum a gratiosa sua voluntate pendentium veluti arrham dabat. Hic finis erat in miraculis DEI editis per Mosen in AEgypto quod ad populum Israeliticum attinet, ut declaratur Exod. 6. vers. 3. 4, 5, 6, 7. in signis losuae & populo Israelitico exhibitis, qualia erant, divisio Iordanis, Iosu. D8. tuina murorum Ierichuntis, Iosu. 6. vers. 20. Solis statio pugnante losua & populo Israelitico, Ios. 10. vers. 12, 13, 14. & Gideoni exhibitis ut certus de voluntate Dei esset Iud. 6. vers. 36 & sequentibus. Hic finis erat signi cuius optionem Deus offerebat Acnazo Regi Iudaeae Iesa. 7. vers. 11. Hic finis est nativitatis Messiae ex Virgine, ut signum esset voluntatis Dei erga nos. certo implentis promissiones suas & exhibentis liberationem & salutem suam quam se effecturum promiserat. Hic finis indicatur Iesa. 7. versic. 14. Idcirco dat Dominus ipse vobis. signum, Ecce Virgo concipiet & pariet filium, & vocabit nomen eius Imimanuelem. Idem finis fuit signorum Regi Ezechiae exhibitorum, Iesa. 37. vers. 30, 36. & cap. 38. vers. 6, 7, 8. Et e manu Regis Assyriae eripiam te, & civitatem hanc, protegamque civitatem hanc. Atque hoc tibi esto signum a Iehova: facturum esse Iehovam rem istam quam loquutus est. Ecce ege reducturus sum umbram graduum illorum, quae descendit. gradibus Achaxi solaribus; retrorsum decem gradibus: & reversus est sol decem gradibus iisdem gradibus quibus descenderat:
3. Ut illa divinam potentiam demonstrarent, quia omnibus modis naturam vincunt. Exod 8. v. 10. & cap. 19 & 20. Psal. 66. 556. Danielis tertio¬
. Ut veritatem dectrinae caelestis confirmarent, 1. Reg. 17. versic. 24 Marc. 16. v. 20 Hoc fine etiam primis Ecclesiae Christianae tempotibus inter infideles Evangelio Christi adversantes ad obsignandam veritatem suam quam sancti Martyres sunt professi, fecit miracula; Deus, Deus, inquam, ad corpora & monumenta Martyrum, quos in fideles mactaverant: 5. Ut ostenderent divinam missionem seu vocationem Prophetarum, Christi & Apostolorum, hoc est, a Deo immediate Prophetas, Christum & Apostolos esse missos & non a seipsis venisse, atque sic facilius apud populum audientiam impetratent. Exod. 4. vers. 5. & seqq Numer. 16. v. 29. 1. Reg. 17. vers. 24. & cap. 18. v. 36. Ioh. 5. 36. & 11. 42. & 20. 31.
6. Ut fidem electorum Dei erga verbum Dei confirmarent, Exod. 14. v. 31. Marc. 16. v. 17. Ioh 20. 30. Nam ut admiratio signorum est itroitus ad fidem hominibus Dei oblitis: ita miracula verbo Dei ad juncta in iisdem fidem erga verbum Dei confirmant. Dico, miraculo verbo Dei adiuncta: quia per se non sufficiunt ad fidem confirmandam: sed cum verbo Dei fuerunt adiecta, tum credentes adhuc magis illis constabiliti sunt, quique nondum crediderant verbo Dei, saltem reddebantur illis attentiores & ad credendum via sternebatur
7. Ut testimonia essent irae Dei in peccatores, & maxime in repropatos: vnde cognoscerent quantum discrimen ponat Deus inter ipsos & electos suos quemadmodum plagae decem in AEgypto iram Dei in Pharaonem & AEgyptios testabantur Exod. 11. 7. grando seu imber lapidum in Cananaeos Iosuae 10. v. 11 tonitrua precibus Samuelis a Dei, impetrata 1. Sam. 12. v. 18. 19. exarescentia subita manus larobeami Regis Israelitarum 1. Reg. 13. 5. ignis e coelo delapsus qui devoravit prae fectos & milites lorami Regis Israelitarum 2. Reg. 1. v. 10. & sequentibs Scriptura Beltschatzari Regi Babyloniorum ostensa Dan. 5 v. 5. subita mors Ananiae & Sapphirae Act 5. v. 5. 10. subita excaecatio Elymae Actor 13. v. 11 8. Ut essunt testimonio adversus incredulos, & omnem excusationem incredulitatis ipsis adimerent: Sic facti sunt inexcusabiles Pharao & AEgyptii. Sic inexcusabiles erunt Iudaei & alii qui miracula Christi & Apostolorum viderunt & tamen non resipuerunt. Matth. 11. v 29, 21, 21. 23. 24. Ioh 9. 39 & c. 15. 24. 25. Actor. 3. & 4.
9. Ut essent testimonia gratiose praesentiae Dei in medio fidelium, exaudientis & liberantis defendentisque eos: ut divisio maris rubri & lordanis, aquis stantibs instar muri seu montis excelsi: tepestas quae describitur 2. Sam. 22. v. 7. & seq. & Ps. 18. v. 7. & seq. succussio loci in quo fi deles precati erit:ct. 4. 31. terremotus magm exsistes media nocte otatibus Paulo & Sila & hymnos cancntibus Deo in carcere Act. 16 v. 25. 21. Miracula ergo vera sunt signa 1. veri Dei. 2 voluntatis divinae. 3. divinae potentiae. 4. divinae veritatis. 5. divinae & immediatae vocationis Prophetarum, Christi & Apostolorum. 6. confirmationis fidei. 7. ira ei in peccatores, 8. convictionis incredulorum. 9. praesentiae Dei gratiosae Atque hi generales fines: speciales sequuntur.
Miraculorum quorundam per Prophetas in veteri Testamento ex ditorum specialis finis fuit, ut iis confirmaretur eventurum certo quod a Prophetis praedictum erat Hoc fine exhibitum prodigium Iarobea. mo Regi Israelitatum, nimirum fissio altaris idololatrici & cineris qui in eo erat. 1. Reg. 13. versic. 3. 4, 5, 6. ita Deus umbra decem gradibus quibus descenderat in solario Achazi reduxit uno momento, ut hoc signo confirmaretur Rex Ezechias de promissione Dei, 2. Regi 20. v. 8. 9, 10, 11. Miraculorum vero Christi fines speciales hi fuerunt: I. Ut testarentur, ipsum esse verum illum Servatorem Mundi, & Messiam promissum, & a Patre missum in mundum Iohan. 2. v. 11, & cap. 9. 3. & cap. 10. 25. & cap. 11. v. 4, 40, 42. Matth. 8. v. 16, 17. & cap. I1. v. 1. & seq. & c. 27. v. 45, 51, 52. Actorum 2. v. 22.
2. Ut testarentur ipsum verum natura Deum, eiusdem essentiae cum Deo Patre, sapientem bonum, omnipotentem. Nam miracula sua isius virtute edidit & vim eorundem edendorum aliis largitus est. Huc facit quod Dominus dicit Iohan, 5. v 17. Pater meus usque adhuc operatur & ego operor. Et v. 20 Pater enim amat Filium, & omnia ostendi. ei quae ipse facit: & opera istis maiora ostendet ei, ut vos miremini. Matt. 10. 8. Infirmos curate, leprosos purificate, mortuos suscitate, demonia. eiicite: gratias accepistis, gratis date
4. Ut significarent & declararent, quae beneficia corporalia & spiritualia Christus nobis conferat
Aquam convertit in vinum, ut hoc mitaculo manifeste ostenderet. e eum esse, qui vites creavit ad usum hominis, qui vineas irrigat: pluviam pervitis radicem in vinum vertit, cum quod in planta longiori temporis spacio efficitur, id repente in nuptiis operatus est: ut ostende ret se eum esse qui nobis quotidie vinum aliumve potum ad vitam hanc sustentandam necessarium praebet: quin etiam se esse qui animas nostras sitientes potat & exhilarat salvifico potu, ne unquam illae si tiant.
Panes & pisciculos multiplicavit, ut ostenderet, se esse eum qui ab initio creavit & adhuc largiatur & conservet fruges & aE nimalia ad usum hominum, se nobis quotidianum panem dare¬
se nobis cibum ad vitae huius sustentationem necessarium suppeditare: se etiam animas nostras pane vitae aeternae cibare, nempe tum verbo suo, tum seipso oblato in Evangelio & Sacramentis.
Aperuit caecorum oculos & visum eis restituit, & hoc facto significat bat, suo quoque beneficio visum corporis nobis dari & conservari: quin etiam se insipientium, qui Deum nesciebant, pectora luce sapientiae illuminare, & ad veritatem contemplandam oculos cordis aperire. Vere enim caeci sunt, qui caelestia non videntes & tenebris ignorantiae cit cumfusi, terrena & fragilia venerantur.
Patefecit aures surdorum, & hoc facto declaravit, se quoque nobis aditum corporis dedisse & hactenus conservasse & conservare: quin etiam se efficere, ut qui erant verititis expertes, audiant & intelligant divinat Dei voces. Vere enim surdi sunt, qui coelestia, & vera, & facienda non audiunt:
Mutorum linguas in eloquium solvit, ut ostenderet, se eum esse, qui etia nobis usum linguae dederit, & hactenus conservarit: & quod multo maius est beneficium, se efficere, ut rerum caelestium nuper ignari percopta sapientiae disciplina, de Deo & veritate disserant, Nam qui de Deo nihil, vel saltem nihil sani loqui didicit aut consuevit, is vere elinguis & mutus est, licet omnium disertissimus sit. Lingua enim cum verum & bonum loqui coeperit, id est, maiestatem virtutemque Dei in terpretari, tum demum officio suo fungitur: quamdiu autem falsa & mala loquitur, in usu suo non est
Pedes claudorum ad recte gradiendum reformavit, ut indicaret, se quoque nobis corpus erectum conservare: ac praeterea multo maiore beneficio nos afficere, quod cohibitis erroribus vitae secularis ac deviae, iter veritatis aperuit, per quod homines firmis gressibus ad vitam aeternam conteuderent. Is vere claudus aestimandus est, qui caligine ac tenebris insipientiae implicatus, & quo endat ignarus, offensibilibus & caducis gressibus per viam mortis incedit.
Leprosos mundavit, ut declararet, non minus magnum beneficium psius esse, quod nos a lepra & contagiosis aliis morbis hactenus conservavit: quodque animas nostras peccatorum lepra ac maculis inquina cas suo sanguine, Spiritu & verbo purgat. Leprosi enim vere haberi dobent, quos vel infinitae cupiditates ad scelera, vel insatiabiles voluptates ad flagitia compellunt, & dedecorum maculis infectos, labe afficiunt sempiterna
lacentia mortuorum corpora erexit, eosque nominibs suis inclamatos, a morte revocavit Ioh. 11. 43. ut significaret, ipsius quoque beneficium esse, quod in hac corporali vita conservamur: Deinde ut significaret, multo maius beneficium ipsius istud esse, quod nos qui alieni eramus a vita Dei, & subjecti marti spirituali & aeternae cognitione veri luminis animavit, & ad immortalitatem beatam reduxit; Eos enim recte mortuos existimaveris, qui datorem vitae Deum nescientes, atque animas suas e coelo in terram deprimentes, in laqueos aeternae mortis incurrunt: Tertio ut significaret, se datorem esse vitae aeternae & in extremo die resuscitatur rum omnes mortuos, fideles quidem ad vitam aeternam, infideles ad condemnationem aeternam. Sic, quae Christus miracula edidit, iis ostendit quorum bonorum corporalium & spiritualium autor ipse nobis exsistat
Mirac ulorum ab Apostolis Christi editorum praeter generales fines supra enumeratos, sunt etiam hi spirituales
1. Ut testarentur Regem Messiam & Servatorem mundi jam? Deo exhibitum & in carne manifestatum esse, & esse illum JESUM. Nazarenum quem Judaei crucisixerunt Matth. 10. v. 1, 7., 8. Actor. 2. v. 16, 17, 18, 19, 20. & cap. 3. v. 12, 13. 14, 15, 16. Et cap. 4. v. 9, 16.
2. Ut per ea instauratio religionis & Ecclesiae, & introductio nov status utriusque abrogato cultu Levitico, faciliores progressus haberet, Actor. 8. v. 6, 7, 10, & cap. 9. 35, 42.
3. Ut per ea universalis vocatio Gentium ad regnum Christi expeditius promoveretur, atque sic plurimi Gentiles ad fidem in Christum amplectendam moverentur, & in ea confirmatentur Actor. 10, 44. 45. 46. Et cap. 13. v. 12. Miraculis fuit excitata admiratio doctrinae Evangelii, admiratione reverentiae ejusdem, quae praepatatio erat ad finem.
4. Ut per ea Apostoli autoritatem Evangelii valide assererent, ut Petrus fecit in Ananiam & Sapphiram, qui Spiritui Sancto mentiti e rant, vindictam exserens Actor 5. Paulus cum Elymam Magum ob sistentem sermoni Dei & rectas Domini vias pervertere non cessantem, miraculose caecum subito fieri jussit, Actor. 13, 11. 12. vide 2. Cor. 10, 4, 5, 6. Sicut igitur pollebant Apostoli virtute Spiritus Dei ad juvandos miraculis fideles: sic eadem ad improbos puniendos & obstinatos domandos instructi & armati erant. Hebr. 2. v. 3. 4.
MIRACULORUM MODUS Porro etsi in miraculis ordo naturalis summa Dei potestate interrumpitur, tamen nunquam destruitur & evertitur: neque rerum ipsarum essentiae perimuntur, licet aliquando forma immutetur. Sic cum D Sol stetit pugnante Josua, cum retrogressus est aegrotante Ezechia, ordo naturae fuit interruptus, non eversus: nam postea Sol iterum cum dem cursum tenuit, qui ei in creatione attributus erat: mansit etiam nihilominus Solis essentia. Cum mare divisum est, interruptus est cut sus maris: sed peracto opere quod DEUS decreverat, ad priorem statum rediit, eumque continuavit: mansit etiam essentia maris. Cum virga Aaronis facta est draco, non fuit annihilatio, sed conversio. Sicaqua in Cana Galilaeae non fuit annihilata, sed conversa in vinum.
Agit autem Deus in miraculorum effectione liberrime. Nam ipse ordinem naturae indidit liberrime: ergo etiam liberrime interrumpere, cum vult, potest. Deinde, quia non est alligatus ad ordinem naturae.
Quanquam autem Deus omnia possit: tamen non omnia quae potest, facit: ac ne vult quidem. Proinde nequaquam ubique fingenda miracula; praesertim ubi nec de voluntate Dei constat, neque necessitas postulat. Ut in sacra Coena non sunt fingenda miracula, quasi corbus Christi supernaturaliter & miraculose ex panc fiat, vel sit in pane quia nullibi Christus se id velle dixit: nullibi, inquam, dixit se velle pa nem in corpus converti, aut corpus suum in pane esse. Deinde po id non est necessarium: potest enim CHRISTUS corpore & sanguine suo noster fieri etiamsi e coelo, e sede gloriae & majestatis suae in haec terrena elementa, nempe in panem & vinum non descendat, & in canon convertatur, nec in iis in os nobis inseratur
Operatio mitaculorum quae Deus per servos suos facit, plerunque attribuitur fidei miraculorum seu signorum non haesitanti: quia fides innititur omnipotentiae divinae per quam miracula fiunt, Matthaei decimoseptimo versic. vigesimo & cap. 21. versi. 21. 1. Corinth. 13. 2. Act. 3. v. 16.
Interdum tamen sine fidei interventu miracula sunt edita: ut aqui ex petra contradictionis bis baculo percussa fluxit, etiasi Moses & Aa ron tunc incredulitate peccarint. Num. 20. versiculo 10, 11, 12. Naaman Syrus non credidit, se in aquis Jordanis recuperaturum sanitatem & abire voluit, tamen Deus miraculum nihilominus edidit 2. Reg. 5. v.11. & sequentibus. Quum mortuus conjectus in sepulcrum Elisaei vitae est restitutus, sides ibi nulla fuit, nec in ossibus Prophetae, neque in homine mortuo, neque in illis qui mortuum in sepulcrum Prophetae abjecerant, 2. Reg. 13. v. 211.
Miracula ista Deus fecit etiam sine interventu fidei hominum, non tantum ad promissionis & veritatis divinae confirmationem: sed etiam ut ostenderetur, mitacula non vi aliqua creaturarum, sed sola divina virtute fieri.
MIRACULORUM EFFECTA. Miracula excitant admirationem & stuporem in animis hominum, Matth. 8. v. 27. & 9. v. 8.
Bonos ad glorificandum Deum invitant Matth. 9. v 8. Mali ex illis CHRISTUM blasphemandi & sui in erroribus obdurandi occasionem arripiunt Matth. 9. 34. & 11. v. 20.
MIRACULORUM SUBJECTA. Miracula divina ad certum locum veluti ad templa, ad monumentasanctorum Martyrum adstricta non sunt: sed in quovis loco a Dei patrata sunt & patrari possunt. Quanquam non imus insicias, ad Martyrum sepulcra edita esse, sed non a Martyribus, verum a Deo ipse mitacula, quibus fides Christianae religionis in illis Ecclesiae cunabuis aut illa ejus adolescentia, tanquam signaculis quibusdam apuc Gentes firmaretur, eique autoritas apud Philosophos ipsos & Principes Gentiles conciliaretur. Eadem non tantum credentibiis, sed quandoque etiam incredulis dantur, ut Pharaoni & AEguptiis, Israelitis plurimis in desertout Achabo Regi Israelitatum, Achaxo Regi Judaeae, Judaeis increduis tempore Christi & Apostolorum
Eadem tum verbo Dei addita sunt, tum etiam interdum Sacramentis tanquam verbo DEI visibili, Baptismo & Coenae Dominicae, & quidem ad hos fines, ut facinorosi homines ab eorum usu arcerentur, & ut sanctitas dignitasque eorum commendaretur: qualia mitacula refert Cyprianus in libro de Lapsis, sect. 21.
MIRACULORUM ADJUNCTUM TEMPUS Miracula non semper in Ecclesia cernuntur, nec requiruntur quidem. Neque enim fidelis opus habet, ut signum videat, sed solum doctrina indiget & institutione, ait Chrysostomus homilia trigesimaseptima, it 1. Epist ad Corinth
Ad fundationem Ecclesiae fuerunt quidem necessaria: quocirca edita sunt a Christo & Apostolis quamplurima: & post tempora ipsa Apostolorum etiam multa, cum adhuc passim in orbe terrarum Ecclesiae lantandae essent.
Nunc vero necessaria non sunt: Primo, quia doctrina coelestis mita culis Prophetarum, Christi & Apostolorum abunde est confirmata, & in mundo recepta. Quid igitur subinde nova & sine fine signacula, iil dem tabulis adhibenua, postulamus? Nostra autem doctrina non aia est, quam Prophetatum, Christi & Apostolorum: Proinde eorundem miracula fidem faciunt iis quae docemus. Unde Augustinus libro vigesimosecundo de Civitate Dei cap. 8. Quisquis, inquit, adhuc prodigia, ut credat inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente. non credit.
Secundo. Quia non sola mitacula absque Verbo Dei expresso, veritatem doctrinae non confirmant nec autoritatem ei conciliant: nam etiam a Sataua, Antichristo & Pseudoprophetis fieri debuerunt, ut praedictum Matth. 24. 24. 2. Thessalonic. 2. 9. Apocal. 16. 14. tum ad tentandos homines, quanti Verbum Dei faciant & an huiuscemodi miraculis se ab eo patiantur abduci, Deuter. 13. 3. tum ad puniendos iusto Dei iundicio homines veritati adversantes & superstitiosos. 2. Thessalonic. 2. 9, 10. 11, 12. Quin etiam ad idololatriam impellunt, non accedente Verbo Dei ut Lystris accidit, quum turba vidisset mitaculum. quod fecerat Paulus, Act 14. v. 11 & sequentibus.
Tertio, quia neque olim mitacula ab omnibus sanctis facta sunt, qui tamen multos homines, multas civitates, multos populos erudierunt. Nam quod signum Iohannes Baptista fecit? Nihil miraculosi ipsum fecisse testatur Evangelista dicens: Iohannes quidem signum nullum fecit. Similiter multi alii absque miraculis religionem Christianam persuaserunt Gentibus.
Quarto, quia illi etiam sanctiquibus miracula edere concessum fuit, fuit, non ediderunt ea omni loco, omnique tempore: nam ut Paulus testatur I. Corinth. 12. 7. Unicuique datur declavatio Spiritus ad utilitatem. Illo enim modo, loco & tempore, miracula per gratiam Spiritus Sancti fiunt: quo Ecclesiae requititur utilitas: ut recte ex allegate Pauli loco colligit Thomas Aquinas in Explanatione prioris ad Corinth. 13.
Quinto, ut Decalogus in monte Sinai promulgatus est cum mitaculis stupendis ad antoritatem illi conciliandam, quae postea destite runt cum populus ad terram promissam venit: ita primitivo etiam tempore quo primum annunciabatur Evangelium, miracula tanquam buccinae fuerunt, quibus Evangelium commendabatur, nuno vero sublata sunt, postquam Evangelium per universum orbem est, di ffusum
Sexto, quia mitacula vilescerent facile, si continue fierent, cum ea eus in precio habere decreverit. Septimo, quia longe majus mitaculum est, absque miraculis persua. dere Evangeiii doctrinam rationi corruprae adversam
MIRACULORUM DISSENTANEA. Miracula non sunt opera omnia quae admirationem pariunt, etiamsi maxima & sumtuosissima sint & καταχεησικώς miracula a vulge, hominentur: qualia sunt plurima a scriptoribus celebrata, ut Dians Ephesiae templum, Mausoluum Artemisiae reginae Cariae, Solis Colossus apud Rhodios, muri Babylonis & si quae sunt alia arte humana; fabricata opera, quae miracula mundi vocant
Nec opera diabolica, sunt mitacula etiamsi sint mira. Mirum enim est, cuiuscunque rei insolitae causa superat cognitionem nostram: velut, quod Magi in AEgypto mutarunt virgas in serpentes: nam daemones incredibili celeritate virgis remotis serpentes earum loco subjecerunt aliunde allatos. Itaque Moses & Aaron fecerunt miraculum: Magi fecerunt mirum, ac non miraculum. Item quod in sacrificio Iulii Caesaris non fuit cor deprehensum: Nam ut vivat bestia sincorde, fieri non potest. Itaque in sacrificio illa bestia cor revera primum habuit, postea vero non apparuit subtractum fraude Diaboli in mactatione ad perturbandos animos, & confirmandam Hetruscam extispiciorum disciplinam aut potius superstitionem. Item quod Si mon Magus in ariete volavit. Diabolus enim nulla vera miracula e dere potest Iohannis decimo, versiculo vigesimo & vigesimoprimo, quum de Iesu dixissent multi Iudaeorum; Demonium habet & insanit, quid eum auditis? Dicebant alii, Haec verba non sunt demoniacit num demonium potest caecorum oculos aperire.
Nec vere & proprie mitacula sunt signa a Pseudoprophetis, ab Antichristo & aliis Prophetis edita ad fallendum & decipiendum homines, ad confirmationem mendaciorum, falsorum dogmatum, cultu¬ um idololatri eorum, & superstitionum: qualia illos facturos mitacula A praedixit Christus Matth. 24. Paulus 2. Thesi. 2. 9. & lohannes Apocal. 13. v. 13, 14.
Nec vera sunt miracula Exorcistarum Papisticorum, qui ad sepul cra sanctorum & reliquias eorum conantur daemonia ex hominibus. pellere. Omnia ibi ficte aguntur: absque fide mortui invocantur & diabolus cum idololatricis colludit, fingitque se exorcismis illorum cedeTIre, ut idololatria retineatur
Nec sunt miracula, Monachorum maleficia: quale est stigmatizatio Francisci Bernardonis, item novitii cuiusdam Monachi Dominicani Bernae Anno 1509.
Minime omnium sunt miracula qualia plurima a Monachis & ali is Papistis ementita celebrantur, ut sunt miracula reliquiarum, imagi num ligni crucis, signi crucis, sanctorum mortuorum, &
Miracula non constant magnitudine operum: maius quippe alie quin est opus, universam hanc machinam orbis gubernate, quam caeco visum, quo destituitur, restituere
Miraculorum donum non est gratia salvifica nec homines meliores & Deo gratiores efficit, quia multi qui miracula fecerunt etiam in nomine Christi, repellentur a Christo & gehennae infernali adiudicabuntur, Matth. 7. v. 23.
Miracula non sunt sufficiens vel doctrinae verae vel vitae sanctae testimonium, 2. Thess2. 9. Apoc. 16. 14. Miracula non sunt a verbo Dei separanda. τό γο κηρυγμα δια θκυμο τονφεζαιθται, τα δα δανματα δια το κηιθγμαςος, ωολλοι γο πολλακισ δαυμαλα θποιησαν δο δασκονον, αλο κε δα ἀυτῶν τόκήεθγμα υγιες, δι Sδε τα θεθμαια ωυτν δο θεό, ait Theophyl. in Luc. cap. 9. hoc est, praedicatio enim per miracula confirmatur, miracula vero per praedicatio. nem, Multi enim saepe miracula fecerunt opera demonum, sed non erat praedicatio eorum sana: propterea neque miracula eorum a Deo erant.
Miracula non sunt notae ac signa purae atque Orthodoxae Ecclesiae; ut sequentia argumenta evincunt.
I. Quia communia sunt bonis & malis, Christianis & Ethnicis; Orthodoxis & haereticis, Deut. 13 v. 1, 2, 3. Matth. 7. v. 22, 23
2. Quia seducunt & ad mendacium pertrahunt illis potius credentes quam Sacrae Scripturae, Matth. 24. v 24.
3. Quia ab illis ut nobis caveamus praemoniti sumus, Deut. 13. 1, 2, 3. Matth. 14 v. 24. 2. 4. Quia illa ne quide discipuli Christi seu Apostoli. qui certe orthodoxa Ecclesia erant, semper facere potuerunt: non enim potuerunt sanare lunaticum Matth. 17. v. 16, 17, 19.
MIRACULORUM COM PARATA Miracula non sunt Sacris Scripturis autoritate paria, multo minus superiora.
I. Quia a mitaculis Deus ad Scripturas Sacras nos revocat Deut, 13. v. 1, 2, 3, 4 Jesa. 8 v. 19, 20. Quum enim edicunt vobis, consulite Pythones aut ariolos, qui pipiunt aut qui mussitant: nonne populii Deus sui lum consulturus est? pro viventibus mortuos consulat? Legem & contestationem consulunto: an non loquuntur in sententiam illam cuicunque nulla est lucis scintilla? Matth. 12. 38, 39. Tunc responderunt quidam? Scribis ac Phariseis, dicentes, Magister, velimus ex te signum videre. Ipse veror spondens, dixit eis, Gens improba & adulterina signum requirit, sed signum non dabitar ei nisi signum illud Ionae Prophetae. Et cap 1624. Sens improba & aduterina signum requirit: sed signum non dabitur ex nisi signum illud Ionae Prophetae. Luc. 16. v. 27. & sequentibus. Dicit dives in inferno, Rogo te igitur pater, ut eum mittas in domum patris mei. Habeo enim quinque fratres, ut hoc attestetur eis, ne & ipsi veniant in hunc locum tormenti: Dicit ei Abrahamus, Habent Mosen & Prophe tas: audiant eos. Ille vero dixit, Non, pater, Abrahame: sed si quis e mortuis abierit ad eos, resipiscent. Abrahamus autem dixit ei, Si Mosen & Prophetas non audiunt, ne si quidem quispiam ex mortuis resurgat, persuadebuntur.
2. Quia in miraculis potest inveniri mendacium & falsitas, sicut Antichristi mitacula a Paulo appellantur signa & prodigia mendacia. Thessal. 2. 9. Sed Scripturae sanctae nequaquam sunt mendaces & falsae
3. Quia mitacula decipere & seducere possunt, Matth. 24. v. 24. Excitabuntur enim pseudochristi & pseudoprophetae, & edent signa magna & miracula: ita ut seducant(si fieri possit) etiam electos. At Scripturae Sanctae neminem decipiunt & seducunt.
. Quia mitacula revera non sufficiunt ad fidem confirmandam absque Sacris Scripturis: Sacrae Scripturae autem sufficiunt ad fidem & producendam & confirmandam etiam absque miraculis. Sic enim legitur Luc. 16. 31. S: Mojen & Prophetas non audiunt, ne si quidem quispiam ex mortuis resurgat, persuadebuntur. Et Joh. 20. 29. Beati quinon viderunt & crediderunt.
5. Quia doctrina praeite, miracula subsequi debent, ut patet ex institutione ministerii Ecclesiastici Marc. 16. v. 15. usque ad finem capitis
Miracula igitur sunt postponenda doctrinae, sic ut veritas doctrinae & religionis mitaculis ipsis praecat: ideo prius de doctrina judicium ex Saeris literis faciendum: antequam miracula acciperentur: miracula ex doctrina judicanda sunt, non doctrina ex mitaculis: ac si doctrina cum Sacris Scripturis consentiat, illi vel citra mitacula credendum est, qui secerunt qui crediderunt Johanni Baptistae praedicanti, sed nulla miratum facienti: ut fecerunt Beroeenses; Act. 17. v 11, 12. Iis autem Iulis qui rant Thessalonicae, fuerunt isti generosiores, ut qui receperint Sermonem cum omni alacritate, quotidie examinantes Scripturas an hae ita se habere. t. Multi igitur crediderunt ex eis, & Graecarum mulierum hnorat rum & virorum non pauci¬
Si vero doctrina a Sacris literis aliena fuerit, & idololatriam sua serit, non est praeconibus eius fides adhibenda, non est eis auscultandum Aetiamsi miracula ederent: sic enim praecepit Dominus Deut. 13. versib.
primis quinque: Quum surgens in medio tui Propheta, aut somnians somnium, ediderit tibi signum aut prodigium, Quamvis eveniat signum illud aut prodigium quod praedixerat tibi dicendo, sequamur Deos alienos quo- non noveras & colamus eos: Ne auscultato verbis Prophetae istius, aut ist. somnianti somnium: quia tentat Iehova Deus vester vos ad cognoscenlum an sitis amantes Dei vestri ex toto corde vestro, & ex toto animo vetro. lehovam Deum vestrum sequimini, & ipsum timete: & mandata eius observate, ac voci eb auscultate, eumque colite & adhaerete ei. Propheto autem iste, aut somnians somnium iste plectitor morte, quia suasit apostasiam contra Iehovam Deum vestrum: qui eduxit vos e terra AEgypti. & qui redemit vos e domo servorum, depulsurus te a via quam praestituit tibi Iehova Deus tuus ut ambules in ea: ita sustuleris illud malum e medio tui
Proinde mitacula, si quae eduntur, tum acceptanda sunt, & Deus ob illa laudandus quum doctrina cui confirmandae adhibentur, est vera: quum aute doctrina falsa est & sacris literis adversas, tu miracula una cum patratore illorum & cum doctrina ipsa falsa aversari & detestari necesse est.
Miraculis maiora sunt fides, spes, charitas, ut Chrysostomus ait homilia quadragesima in Acta Apostolorum
Miracula sunt aliquo modo Sacramentis similia. Nam I. utraque promissionibus divinis confirmandis a Deo ut sigilla quaedam addita; fuerunt: proinde utraque sunt promissionum divinarum arrhae & fidem nostram confirmant.
2. Neutra per seipsa sufficiunt absque verbo Dei: quemadmodum sigilla nihil prosunt, nisrapposita instrumento quod authenticum red dendum. Sacramenta autem & miracula sunt sigilla doctrinae¬
3. Sicut Sacramenta nihil commodi conferunt, sed iudicium afferunt, nisi fide sincera percipiantur: ita mitacula nihil prosunt, sed multum nocent, nisi doctrina cui stabiliendae accedunt, sit vera atque sancta 4. Utraque probatione opus habent, ut vera a falsis discernantur. Nam ut non quaevis miracula sunt acceptanda: ita nec Sacramentis quomodocunque administratis utendum
Eadem disserunt 1. Natura. Nam vera miracula, sunt opera inusita ta, hoc ipsum quod demonstrant exsistentia & res ipsas exhibentia, ad quae hominum mentes obstupescunt: Sacramenta autem maxime in Novo Testamento sunt opera usitata ex usu quotidiano desumtaquae nihil stuporis: afferunt, aliud exsistentia, aliud significantia.
2. Cauta administra. Nam administri miraculorum sunt certiiique tam laici esse possunt quam ministri verbi: sed Sacramentorum. administri sunt omnes & soli ministri Ecclesiae, veluti Pastores, presbyteri & diaconi¬
3. Fine&. Nam miracula credentibus & incredulis exhibentur, ut nos vel percellant & ad fidem praeparent: proprio sensu convictos, vel inexcusabiles reddant, illos in fide confirment: Sacramenta autem instituta sunt solis fidelibus confirmandis & evehendis a sensu ad spiritum, ab opinione ad fidem, e terra in coelum
4. Subiecto eνφ. Nam mitaculum ad certam aliquam personam. pertinet, in qua perpetratur: At Sacramenta ad universam Ecclesiam spectant:
6. Tempore. Miracula sunt extraordinaria & certi temporis, hoc est, quae ad tempus in Ecclesia durare debuerunt ac proiude non semper necessaria sunt: At Sacramenta in primis in Novo Testamento, sunt opera ordinaria pertinentia ad omnia tempora, ac proinde in usu usque ad consummationem seculi posita.
7. Relatione ad totum. Miracula non sunt pars ministerii Evangelici: At Sacramenta sunt pars ministerii Evangelici, in quo Christus ordinatione certa ac perpetua agit non faciens mutationem aliquam miraculosam in natura aut naturalibus qualitatibus signorum,
Immediata, sunt quae Deus sola sua virtute absque ullius creaturae ministerio edidit: ut erat mannae pluvia
Miracula mediata sunt quadruplicia e formis seu modis illorum I. quaedam precibus a Deo impetrata sunt, quemadmodum Moses. tanas & alias quasdam plagas intercedens pro Pharaone abegit, Exod. 8. v. 12, 13. & v. 30, 31. c. 9. v. 23. Elias Propheta a Deo precibus impetravit ignem, qui e coelo decidens holocaustum consumsit, I Regum 18. v. 30, 37, 38. Jesaias Propheta inclamavit Iehovam, ut retrocederet ambra decem gradibus in solario Achazi, pariter retrocedente Sole, 2. Reg. 20. 11. Iesa. 38. & 2. Quaedam iussu atque imperio Christi aut sanctorum hominum venerunt: quemadmodum Christus obiurgavit ventum, dixitque mari. Sile obmutesce: Tum quievit vetus factaque est tranquillitas magna, Marc. 4. 39. Iosua Soli & Lunae mandavit. ut subsisterent tantispex donec vindicata esset gens Israelitica ab hostibus suis Iosu 10 12. Elia; imperavit ut ignis de coelo descenderet & ministros crudelitatis Iorami Regis Israe titarum devoraret, 1. Regum 1. v, 9. Sic Petrus sanavit claudum, dicens ei, In nomine Iesu Christi Nazaraei surge & ambula. Act. 3. v. 6. Sic Paulus expellens Pythonis spiritum ex ancilla quadam dixit ei: Mando tibi per nomen Iesu Christi, ut excas ab ea. Extit igitur eodem illo momento, Actorum decimosexto versiculo decimo octae vo. 3. Quaedam adhibito externo medio quopiam, licet natura sua nullam vim habente ad miraculosum effectum producendum; aut etiam natura vim habente impediendi miraculum: ut contactu sive corporum sive vestium; vel baculis, vel etiam umbra sanctorum, &c. quemadmodum contactu ossium corporis Elisaei resuscitatus est, mortuus 2. Reg. 13. v. 21. Si Christus tetigit oculos caecorum & statim visum receperunt oculi eorum Matth. 20. v. 34. Mulier profluvio sanguinis laborans sanata est contactu simbriae vestimenti Christi, Luc 8. v. 44. Sic ad infirmos deferebantur a corpore Pauli sudaria seu se micinctia & discedebant ab aegrotis morbi & spiritus improbi ab eiexibant, Actor. 19. 12. Moses baculo divisit mare rubrum Exod. 14. 21. baculo percussit petram & effluxit aqua copiosissima Exod. 17. 5. 6. Elias toga sua convoluta percussit Jordanem & divisit. 2. Reg. 1. v. 8. Adspectus aenei serpentis sanavit laesos a serpentibus, Num. 21. 8, 9. Elisaeus sale curavit aquas, 2. Reg. 2. vers. 19, 20, 21, 22. Sic Actor. 7. vers 15. commemoratur, infirmes elatos in plateam & positos in lctis ac grabatis, ut venientis Petri vel umbra inumoraret aliquem eorum.
4. Quaedam duobus vel pluribus exjam enumeratis modis conunctis: ut Elijas resuscitavit ex mortuis filium viduae Sareptanae seu Tzarphatanae ter incubando puero ad fovendam carnem ejus & inclamando Jehovam, 1. Reg. 17. 21. Similibus modis Elisaeus resuscitavit ex mortuis filium hospitae suae Sunamitidis 2. Regum. 4. v. 33. 34, 35. Christus quendam caecum a nativitate sanavit spuendo humifaciendo lutum ex sputo, illinendo lutum oculis caeci, & mandando ut iret & oculos in piscina Siloam ablueret Johannis capite 9. versiculo 6.
In his autem omnibs nec verba, nec media alia a Prophetis, Christo & Apostolis adhibita, mitacula sunt operata, imo nec humana ipsa natura Christi, sed divina omnipotentia: verba autem & medi alia, fuerunt tantum mentis eorum symbola, per quae declararunt assistentibus quid & facere vellent & a Deo peterent. Non igitur vox externa Christi, non contactus externus. non lutum, non digiti in autem immissi miracula produxerunt; sed ipsa Christi virtus divina. Luc. 7. v. 17. & cap. 6. v. 19 & cap. 8 v. 46.
Rursus miracula mediata vel per bonos Angelos & homines, vel per malos fiunt. Per bonum Angelum Sennacheribi exercitus interfectus 2. Reg. 19. vers. 35. Jesa. 37. v. 36. per malos Angelos grex porcorum praecipitatus in mate, Matthaei 8. 32. Sic non tantum boni Apostoli Iesu Christi mitacula ediderunt sed etiam Judas Ischariotes Matth. 10. v. 1. Sic mali & in ignem infernalem abituri dicent Christo, ut est Matth. 7. 22. Domine, Domine, nonne per nomen tuum prophetavimus, & in nomine tuo demonia ejecimus, & per nomen tuum multas virtutes edidimus:
Mali autem homines miracula ediderunt, quia fide miraculorum. seu signorum donati fuerunt, etiamsi fide justificante caruerint 1. Corinth. 13. 2. Secundo miracula quaedam admiranda sunt ob ipsam rem quae facta est, cujus similem non licet in rerum natura reperire: ut pluvia mannae in deserto, statio Solis pugnante Josua, reversio umbrae in solario Ach: zi sub Ezechia, Christi conceptus & partus ex Virgine a viro nullo cognita. Quaedam ob modum productionis, hoc est, quod non per naturales causas, sed ad voluntatem & preces sanctorum fiebant, sive res ipsae alioquin per causas naturales fieri possint sive non possint: ut germinatio virgae Aaronis, conversio aquae in vinum a Christo facta in Cana Galilaeae.
Quaedam miracula precibus ad Deum fusis postulata & impetrata fuerunt, ut paulo ante dictum: quaedam ultro a Deo exhibita etiam nemine ea petentes
Miracula quaedam precibus ad Deum fusis esse postulata atque impetrata testantur exempla, ut Mosis Exod. 8. & 10. Gideonis, Samuc lis, Eliae, Elisaei
QUAESTIO hic occurrit, An licitum sit miracula a DEO peter re? RESPONSIO: Aliquando licitum est, aliquando illicitum. Licet miraculum petere, primo, quando sancti ob effectionem rei alicut jus extraordinariae & magnae a Deo illis singulariter promissae, ampliore confirmatione fidei suae infirmae indigent: maxime si de re illa singulariter promissa nihil ex divinis literis explorati habent, & talibus rebus extraordinariis neque hominibus neque Angelis facile credendum, cum & mali Angeli nonnunquam in Angelos lucis se trans¬
urum promissum ei esset, fore ut ipse vindicaret populum Israeiiticum a Midjanitica Tyrannide, Jud. 6. v. 36, & sequentibus usque ad finem capitis. Sic Ezechias petivit signo confirmari promissionem sanitatis & prorogationem regni in annos quindecim: Et Jesaias Propheta. inclamavit Jehovam ut ederet miraculum quod Ezechias expetebat, 2. Reg. 20. v. 8, 9, 10, 11.
Secundo licet tum miraculum petere, cum Deus ipse optionem miraculi in subsidium spiritualis infirmitatis sponte offert & petere. aliquod jubet, veluti Jes. 7. v. 10, 11. Quapropter peccavit Achax rex Judaeae quod miraculum a Deo oblatum aspernatus est.
Tertio licet tum miraculum petere quum testimonium divinae doctrinae necessario requititur, ut cum Elias & Elisaeus filios hospitum suarum resuscitarunt ex mortuis: cum Elias ab idololatria Baalis populum Israeliticum ad veri Dei cultum revocare voluit 1. Reg. 18. Actor. 4. vers 29, 30. Sic in tio Ecclesiae Christianae erant Exor: istae, qui miraculorum dono pollentes, energumenis, id est, a daemonio obsessis manus imponebant cum divini nominis invocationes
Ex adverso illicitum est mitacula postulare extra istas causas, & maxime quum doctrina quae annunciatur ex Sacris literis dijudicar possit; tum enim miracula postulanda non sunt, sed doctrina annunniata ad Scripturam Sacram exigenda, exemplo Beroeensium qui au¬ dientes doctrinam a Paulo annunciatam non miracula ad confirmationem ejus postularunt, sed quotidie inquisiverunt in Scripturis in haec ita se haberent quae Paulus docuerat, & consensum doctrinae Pauli cum Scriptura animadvertentes crediderunt, Actorum capite decimo-septimo, versiculoundecimo & duodecimo. Contra alios rum, ad confirmandam dogmatum ver tatem miracula desideranti um notatur & reprehenditur ἀπισικ, ut Joh. 4. v. 48. dicit Iesus regio quidam qui Capernaumi habitabat; Nisi signa & prodigia videritis, non creditis.
Item quum postulatores miraculorum tentant Deum: & verita tem, bonitatem, potentiam & providentiam ejus in dubium vocant nec aliud quaerunt quam ut de his rebus experimentum capiant, nec sacris literis acquiescunt, de veritate, bonitate, potentia & providentia divina luculenter testantibus. Tales erant Scribae & Pharisaei signum a Christo flagitantes, ideo nullum ab ipso impetratunt, Matth. 12. v. 38, 39. & cap. 16. v. 1, 2, 3. 4. Joh 6. 30. 1. Cor. 1. 22.
Item quum miraculum carnalis alicujus commodi causa postulatur, ut fecerunt Israelitae carnes in deserto desiderantes ut lautius victitarent, etiamsi carnes impetraverint: ut fecerunt filii Scaevaontificis exorcistae, qui voluerunt ejicere demonia in nomine Christi quem Paulus praedicabat, sed pro mitaculis plagas & vulnera acceperunt Act. 19. v. 13, 14, 15, 16
Item quum quis miracula expetit, ut vanae curiositati ipsius satisfaciant & instar ludicrorum ipsum oblectent: sicut Herodes & aulici ij sius cupiebant signum aliquod fieri a Christo, ut suam ipsorum curiositatem pascerent & oblectamentum aliquod caperent, Luc. 23. vers. 8.
Tertio, e finibus miracula vel benefici? sunt, vel paenae: ut miracula. divina in AEgypto diversa erant; quaedam erant beneficia quibs Deus afficiebat Itraelitas, quaedam erant poenae seu plagae quibus afficiebat, ÆEgyptios. Similiter deductio populi Israelitici per mare rubrum erat beneficium: submersio Pharaonis & exercitus illius in mari rubro erat Pharaonis & AEgyptiorum poena Unde e proximis finibus micacula sunt signa vel confirmantia, vel punientia. Signa confirmantia sunt exempli gratia, quae confirmant divinam vocationem alicujus ad aliquid perficiendum: qualia erant signa a Mose primum edita coram Israelitis Exod. 4. v. 4. & coram Pharaone impio, Exod. 5. v. 12, 13, 14. Signa puntentia, sunt quibus Deus punit impios; qualia fuerunt plagae decem AEgypti, ut conversio aquae in sanguinem, productio ranatum, pediculorum, & colluviei animalium, pestis, ulcera grando, locustae, tenebrae, caedes primogenitorum.
On this page