Epistola
Epistola
Universis presentes litteras inspecturis Stephanus, permissione divina Parisiensis ecclesie minister indignus, salutem in filio Virginis gloriose. Magnarum et gravium personarum crebra zeloque fidei accensa insinuavit relatio , quod nonnulli Parisius stu dentes in artibus proprie facultatis limites excedentes quosdam manifestos et execrabiles errores , immo potius vanitates et insanias . falsas in rotulo seu cedulis, presentibus hiis annexo seu annexis contentos quasi dubitabiles in scolis tractare et disputare presumunt , non attendentes illud Gregorii : Qui sapienter loqui nititur, magno opere metuat ", ejus eloquio audientium unitas confundatur, presertim , cum errores predictos gentilium scripturis muniant , quas , proh pudor !' ad suam imperitiam asserunt sic cogentes , ut eis nesciant respondere . Ne autem , quod sic innuunt ", asserere videantur, responsiones ita palliant , quod , dum cupiunt ' vitare Scillam , incidunt in Caripdim . Dicunt enim ea esse vera secundum philosophiam , sed non secundum fidem catholicam , quasi sint due con trarie veritates , et quasi contra veritatem sacre scripture sit veritas in dictis gentilium dampnatorum , de quibus scriptum est : « Perdam sapientiam sapientium » , quia vera sapientia perdit falsam sapientiam . Utinam tales attenderent consilium sapientis dicentis : « Si tibi est intellectus, responde proximo tuo : sin autem , sit manus lua super os tuum , ne capiaris in verbo indisciplinato , et confundaris » . Ne igitur incauta locutio simplices pertrahat in errorem , nos tam doctorum sacre scripture ' , quam aliorum prudentium viroruin communicato consilio districte talia et similia fieri prohibemus , et ea totaliter condempnamus, excommunicantes oinnes illos , qui dictos errores vel aliquem ex illis ? doginatizaverint, aut deffendere seu sustinere presumpserint quoquomodo , necnon et auditores , nisi inſra vij dies nobis vel cancellario Parisiensi duxerint revelandum , nichi lominus processuri contra eos pro qualitate culpe ad penas alias , prout jus dictaverit, infligendas. Libruin etiam « De ainore » , sive « De Deo amoris : » , qui sic incipit : Cogit me multum , etc. , et sic terminatur : Cave igitur, Galtere, amoris exercere mandata , etc .; item librum Geomantie , qui sic incipit : Estimaverunt Indi " , etc. , et sic terminatur : Ratiocinare crgo super eum , et invenies, etc., item libros , rotulos seu quaternos nigroman ticos aut " continentes experimenta sortilegiorum , invocationes demonum , sive conjura tiones in periculum animaruin , seu in quibus de talibus et similibus fidei orthodoxe et bonis moribus evidenter adversantibus tractatur , per eandem sententiam nostram condemp namus , in omnes , qui dictos rotulos, libros , quaternos dogmatizaverint , aut audierint , nisi infra vij dies nobis vel cancellario Parisiensi predicto revelaverint eo modo, quo superius est expressum , in hiis scriptis excommunicationis " ' sententiam proferentes, ad alias millesimo CC0 septuagesimo sexto, die dominica, qua cantatur Letare Jherttsalem, in curia Parisiensi. Explicit epistola. Sequuntur errores annotati in rotulo
On this page