Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Articuli Parisius condemnati

Epistola

Errores

Prev

How to Cite

Errores

1

Quod Deus non est trinus et unus, quoniam trinitas non stat cum summa simpli citate. Ubi enim est pluralitas realis, ibi necessario est additio et compositio. Exemplum de acervo lapidum.

2

Quod Deus non potest generare sibi similem. Quod enim generatur, ab aliquo habet principium, quo dependet. Et, quod in Deo generare non esset signum perfectionis.

3

Quod Deus non cognoscit alia a se.

4

Quod nichil est eternum a parte finis, quod non sit eternum a parte principii.

5

Quod omnia separata coeterna sunt primo principio.

6

Quod redeuntibus corporibus celestibus omnibus in idem punctum, quod fit in xxx sex milibus annorum, redibunt idem effectus, qui sunt modo.

7

Quod intellectus non est forma corporis, nisi sicut nauta navis, nec est perfectio essentialis hominis.

8

Quod intellectus, quando vult, dimittit corpus, et quando vult, induit.

9

Quod non fuit primus homo, nec erit ultimus, immo semper fuit et semper erit generatio hominis ex homine.

10

Quod generatio hominis est circularis, eo quod forma hominis redit pluries super eandem partem materie.

11

Quod homo est homo preter animam rationalem.

12

Quod, quia Socrates factus est non receptibilis eternitatis, si debet esse eternus, necesse est ut transmutetur natura et specie.

13

Quod ex sensitivo et intellectivo in homine non fit unum per essentiam, nisi sicut ex intelligentia et orbe, hoc est, urium per operationem

14

Quod homo pro tanto dicitur intelligere, pro quanto celum dicitur ex se intelligere, · vel vivere, vel moveri, id est, quia agens istas actiones est ei unitum ut motor mobili, et non substantialiter.

15

Quod homo post mortem amittit omne bonum.

16

Quod de fide non est curandum, si dicatur aliquid esse hereticum, quia est contra fidem.

17

Quod non contingit corpus corruptum redire idem numero, nec idem numero resurget.

18

Quod resurrectio futura non debet concedi a philosopho, quia impossibile est eam investigari per rationem. - Error, quia etiam philosophus debet captivare intellectum ·in obsequium Christi.

19

Quod anima separata nullo modo patitur ab igne.

20

Quod lex naturalis prohibet interfectionem animalium irrationabilium sicut rationabilium, licet non tantum.

21

Quod nichil fit a casu, sed omnia de necessitate eveniunt, et, quod omnia futura, que erunt, de necessitate erunt, et que non erunt, impossibile est esse, et quod nichil fit contingenter, considerando omnes causas. - Error, quia concursus causarum est de diffinitione casualis, ut elicit Boetius libro de Consolatione.

22

Quod felicitas non potest a Deo immitti inmediate.

23

Quod dicere Deum dare felicitatem uni, et non alii, est sine ratione et figmentum.

24

Quod omnes scientie sunt necessarie, preter philosophicas disciplinas, et, quod non sunt necessarie, nisi propter consuetudine hominum.

25

Quod Deus non potest dare perpetuitatem rei transmutabili et corruptibili.

26

Quod prima causa posset producere effectum sibi equalem, nisi temperaret potentiam suam.

27

Quod Deus non posset facere plures animas in numero.

28

Quod Deus nunquam plus creavit intelligentiam, quam modo creat.

29

Quod Deus est infinite virtutis in duratione, non in actione, quia talis infinitas non est, nisi in corpore infinito, si esset.

30

Quod intelligentie superiores creant animus rationales sine motu celi; intelligentie autem inferiores creant vegetativam et sensitivam motu coli mediante.

31

Quod intellectus humanus est eternus, quia est a causa eodem modo semper se habente, et quia non habet materiam, per quam prius sit in potentia quam in actu.

32

Quod intellectus est unus numero omnium, licet enim separetur a corpora hoc, non tamen ab omni.

33

Quod raptus et visiones non fiunt, nisi per naturam.

34

Quod prima causa non posset plures mundos facere.

35

Quod sine agento proprio, ut patre et homine, non posset fieri homo a deo.

36

Quod Deum in hac vita mortali possumus intelligere per essentiam.

37

Quod nichil est credendum, nisi per se notum, vel ex per se notis possit declarari.

38

Quod Deus non potuit fecisse primam materiam, nisi mediante corpore celesti.

39

Quod a voluntate antiqua non potest novum procedere absque transmutatione precedente.

40

Quod non est excellentior status, quam vacare philosophie.

41

Quod intellectus Socratis corrupti non habet scientiam eorum, quorum habuit.

42

Quod causa prima non habet scientiam futurorum contingentium. Prima ratio, quia futura contingentia sunt non entia. Secunda, quia futura contingentia sunt particularia; Deus autem cognoscit virtute intellectiva, que non potest particulare cognoscere. Unde, si non esset sensus, forte intellectus non distingueret inter Socratem et Platonem, licet distingueret inter hominem et asinum. Tertia est ordo cause ad causatum; prescientia enim divina est causa necessaria prescitorum. Quarta est ordo scientie ad scitum; quamvis enim scientia non sit causa sciti, ex quo tamen scitur, determinatur ad alteram partem contradictionis; et hoc multo magis in scientia divina, quam nostra.

43

Quod primum principium non potest esse causa diversorum factorum hic inferius, nisi mediantibus aliis causis, eo quod nullum transmutans diversimode transmutat, nisi transmutatum.

44

Quod ab uno primo agente non potest esse multitudo effectuum.

45

Quod primum principium non est propria causa eternorum, nisi metaphorice, quia conservat ea, id est, quia, nisi esset, ea non essent.

46

Quod, sicut ex materia non potest aliquid fieri sine agente, ita nec ex agente potest aliquid fieri sine materia; et, quod Deus non est causa efficiens, nisi respectu ejus quod habet esse in potentia materie.

47

Quod entia declinant ab ordine prime cause, in se considerata, licet non in ordine ad alias causas agentes in uni verso. - Error, quia essentialior et inseparabilior est ordo entium ad primam causam, quam ad causas inferiores.

48

Quod Deus non potest esse causa novi facti, nec potest aliquid de novo producere.

49

Quod Deus non possit movere celum motu recto. Et ratio est, quia tune relinqueret vacuum.

50

Quod Deus non potest irregulariter, id est, alio modo, quam movet, movere aliquid, quia in eo non est diversitas voluntatis.

51

Quod Deus est eternus in agendo et movendo, sicut in essendo; aliter ab alio determinaretur, quod esset prius illo.

52

Quod id, quod de se determinatur ut Deus, vel semper agit, vel nunquam; et, quod multa sunt eterna.

53

Quod Deum necesse est facere, quicquid immediate fit ab ipso. - Error, sive intelligatur de necessitate coactionis, quia tollit libertatem, sive de necessitate inmutabilitatis, quia ponit impotentiam aliter faciendi.

54

Quod primum principium potest inmediate producere generabilia, quia sunt effectus novi. Effectus autem novus exigit causam inmediatam, que potest aliter se habere.

55

Quod primum non potest aliud a se producere; quia omnis differentia, que est inter agens et factum, est per materiam.

56

Quod Deus non potest inmediate cognoscere contingentia, nisi per aliam particularem causam et proximam.

57

Quod si omnes cause aliquando fuerint in quiete, necesse est ponere Deum mobilem.

58

Quod Deus est causa necessaria prime intelligentie: qua posita ponitur effectus, et sunt simul duratione.

59

Quod Deus est causa necessaria motus corporum superiorum et conjunctionis et divisionis continentis in stellis.

60

Quod ad hoc, quod omnes effectus sint necessarii respectu cause prime, non sufficit, quod ipsa causa prima non sit impedibilis; sed exigitur, quod cause medie non sint impedibiles. - Error, quia tunc Deus non posset facere effectum necessarium sine causis posterioribus.

61

61. Quod Deus possit agere contraria, hoc est, mediante corpore celesti, quod est diversum in ubi.

62

Quod Deus est infinite virtutis, non quia faciat aliquid de nichilo, sed quia continuat motum infinitum.

63

Quod Deus non potest in effectum cause secundarie sine ipsa causa secundaria

64

Quod effectus inmediatus a primo debet esse unus tantum, et simillimus primo.

65

Quod Deus vel intelligentia non infundit scientiam anime humane in sompno, nisi mediante corpore celesti.

66

Quod plures sunt motores primi.

67

Quod primum inmobile simpliciter non movet, nisi aliquo moto mediante, et quod tale movens inmobile est pars moti ex se.

68

Quod potentia activa, que potest esse sine operatione, est potentie passive permixta. - Error, si intelligatur de quacumque operatione

69

Quod substantie separate, eo quod habent unum appetitum, non mutantur in opere.

70

Quod intelligentie, sive substantio separate, quas dicunt eternas, non habent proprie causam efficientem, sed metaphorice, quia habent conservantem causam in esse; sed non sunt facto de novo, quia sic essent transmutubiles.

71

Quod in substantiis separatis nulla est possibilis transmutatio; nec sunt in potentia ad aliquid, quia eterne et immunes sunt a materia

72

Quod substantie separate, quia non habent materiam, per quam prius sint in potentia, quam in actu, et sunt a causa eodem modo semper se habente: ideo sunt eterne.

73

Quod substantie separate per suum intellectum creant res.

74

74. Quod intelligentia motrix celi influit in animam rationalem, sicut corpus celi influit in corpus humanum.

75

Quod angelus non potest in actus oppositos inmediate, sed in actus mediatos mediante, alio, ut orbe.

76

Quod angelus nichil intelligit de novo.

77

Quod si esset aliqua substantia separata, que non moveret aliquod corpus in hoc mundo sensibili, non clauderetur in universo.

78

Quod substantie sempiterne separate a materia habent bonum, quod est eis possibile, cum producuutur, nec desiderant aliquid, quo carent.

79

Quod substantie separate sunt sua essentia, quia in eis idem est quo est, et quod est.

80

Quod omne, quod non habet materiam, est eternum; quia, quod non est factum per transmutationem materie, prius non fuit: ergo est eternum.

81

Quod, quia intelligentie non habent materiam, Deus non posset facere plures ejusdem speciei.

82

Quod intelligentie superiores non sunt causa alicujus novitatis in inferioribus, et quod superiores sunt inferioribus causa eterne cognitionis.

83

Quod intelligentia perficitur a Deo in eternitate, quia secundum totum inmutabilis est, anima autem celi non.

84

Quod intelligentia recipit a Deo esse per intelligentias medias.

85

Quod scientia intelligentie non differt a substantia ejus; ubi enim non est diversitas intellecti ab intelligente, nec diversitas intellectorum.

86

Quod substantie separate sunt actu infinite. Infinitas enim non est impossibilis, nisi in rebus materialibus.

87

Quod mundus est eternus, quantum ad omnes species in eo contentas; et, quod tempus est eternum, et motus, et materia, et agens, et suscipiens; et quia est a potentia Dei infinita, et impossibile est innovationem esse in effectu sine innovatione in causa.

88

Quod nichil esset novum, nisi celum esset variatum respectu materie generabilium.

89

Quod impossibile est solvere rationes philosophi de eternitate mundi, nisi dicamus, quod voluntas primi implicat incompossibilia.

90

Quod naturalis philosophus debet negare simpliciter mundi novitatem, quia innititur causis naturalibus, et rationibus naturalibus. Fidelis autem potest negare mundi eternitatem, quia innititur causis supernaturalibus.

91

Quod ratio philosophi demonstrans motum celi esse eternum non est sophistica; et mirum, quod homines profundi hoc non vident.

92

Quod corpora celestia moventur a principio intrinseco, quod est anima; et quod moventur per animam et per virtutem appetitivam, sicut animal. Sicut enim animal appetens movetur, ita et celum.

93

Quod corpora celestia habent ex se eternitatem sue substantie, sed non eternitatem motus.

94

Quod duo sunt principia eterna, scilicet corpus celi, et anima ejus.

95

Quod tria sunt principia in celestibus: subjectum motus eterni; anima corporis celestis; et primum movens ut desideratum. - Error est quoad duo prima.

96

Quod Deus non potest multiplicare individua sub una specie sine materia.

97

Quod individua ejusdem speciei differeunt sola positione materie, ut Socrates et Plato, et quod forma humana existente in utroque eadem numero non est mirum, si idem numero est in diversis locis.

98

Quod mundus est eternus, quia quod habet naturam, per quam possit esse in toto futuro, habet naturam, per quam potuit esse in toto preterito.

99

Quod mundus, licet sit factus de nichilo, non tamen est factus de novo; et quamvis de non esse exierit in esse, tamen non esse non precessit esse duratione, sed natura tantum.

100

Quod theologi dicentes quod celum quandoque quiescit, arguunt ex falsa suppositione; et, quod dicere, celum esse, et non moveri, est dicere contradicere.

101

Quod infinite processerunt revolutiones celi, quas non fuit impossibile comprehendi a prima causa, sed ab intellectu creato.

102

Quod anima celi est intelligentia, et orbes celestes non sunt instrumenta intelligentiarum sed organa, sicut auris et oculus sunt organa virtutis sensitive.

103

Quod forma, quam oportet esset et fieri in materia, non potest agi ab illo, quod non agit ex materia.

104

Quod humanitas non est forma rei, sed rationis.

105

Quod forma hominis non est ab extrinseco, sed educitur de potentia materie, quia aliter non esset generatio univoca.

106

Quod omnium formarum causa effectiva inmediata est orbis.

107

Quod elementa sunt eterna. Sunt tamen facta de novo in dispositione, quam modo habent.

108

Quod anima humana nullo modo est mobilis secundum locum, nec per se, nec per accidens; et si ponatur alicubi per substantiam suam, nunquam movebitur de ubi ad ubi.

109

Quod substantia anime est eterna; et quod intellectus agens et possibilis sunt eterni.

110

Quod motus celi sunt propter animam intellectivam; et anima intellectiva sive intellectus non potest educi, nisi mediante corpore.

111

Quod nulla forma ab extrinseco veniens potest facere unum cum materia. Quod enim separabile est, cum eo, quod est corruptibile, unum non facit.

112

Quod intelligentie superiores imprimunt in inferiores, sicut anima una imprimit in aliam, et etiam in animam sensitivam; et per talem impressionem incantator aliquis prohicit camelum in foveam solo visu.

113

Quod anima separata non est alterabilis secundum philosophiam, licet secundum fidem alteretur.

114

Quod anima rationalis, quando recedit ab animali, adhuc remanet animal vivum.

115

Quod anima intellectiva cognoscendo se cognoscit omnia alia. Species enim omnium rerum sunt sibi concreate. Sed hec cognitio non debetur intellectui nostro, secundum quod noster est, sed secundum quod est intellectus agens.

116

Quod anima est inseparabilis a corpore; et quod ad corruptionem harmonie corporalis corrumpitur anima.

117

Quod scientia magistri et discipuli est una numero; ratio autem, quod intellectus sic unus est: quia forma non multiplicatur, nisi quia educitur de potentia materie.

118

Quod intellectus agens non copulatur nostro possibili; et quod intellectus possibilis non unitur nobiscum secundum substantiam. Et si uniretur ut forma, esset inseparabilis.

119

Quod operatio intellectus non uniti capulatur corpori, ita quod operatio est rei non habentis formam, qua operatur. - Error, quia ponit, quod intellectus non sit forma hominis.

120

Quod nichil potest sciri de intellectu post ejus separationem.

121

Quod intellectus, qui est ultima hominis perfectio, est penitus abstractus.

122

Quod intellectus possibilis est inseparabilis a corpore simpliciter quantum ad hunc actum, qui est specierum receptio, et quantum ad judicium, quod fit per simplicem specierum adeptionem, vel intelligibilium compositionem. - Error, si intelligatur de omnimoda receptione.

123

Quod intellectus agens est quedam substantia separata superior ad intellectum · possibilem; et quod secundum substantiam, potentiam et operationem est separatus a corpore, nec est forma corporis humani.

124

Quod inconveniens est ponere aliquos intellectus nobiliores aliis; quia cum ista diversitas non possit esse a parte corporum, oportet quod sit a parte intelligentiarum; et sic anime nobiles et ignobiles essent necessaria diversarum specierum, sicut intelligentie. - Error, quia sic anima Christi non esset nobilior anima Jude.

125

Quod intellectus speculativus simpliciter est eternus et incorruptibilis; respectu vel hujus hominis corrumpitur corruptis fantasmatibus in eo.

126

Quod intellectus possibilis nichil est in actu, antequam intelligat; quia in natura intelligibili esse aliquid in actu est esse actu intelligens.

127

Quod ex intelligente et intellecto fit una substantia, eo quod intellectus sit ipsa intelligentia formaliter.

128

Quod illud, quod de sui natura non est determinatum ad esse vel non esse, non determinatur, nisi per aliquid, quod est necessarium respectu sui.

129

Quod voluntas manente passione et scientia particulari in actu non potest agere contra eam.

130

Quod, si ratio recta, et voluntas recta. - Error; quia contra glossam Augustini super illud psalmi "Concupivit anima mea desiderare", etc., et quia secundum hoc, ad rectitudinem voluntatis non esset necessaria gratia, sed scientia solum, quod est error Pelagii

131

Quod voluntate existente in tali dispositione, in qua nata est moveri et manente sic disposito, matum est movere, impossibile est voluntatem non velle.

132

Quod orbis est causa voluntntis meclici, ut snnet.

133

Quod voluntas et intellectus non moventur in actu per se, sed per causam sempiternum, scilicct corpora celestia.

134

Quod appetitus, cessantibus impedimentis, nccessario movetur ab appetibili. - Error est de intellectivo.

135

Quod voluntas secundum se est indeterminata ad opposita sicut materia; determinatur autem ab appetibili, sicut materia ab agente.

136

Quod homo agens ex passione coacte agit.

137

Quod quamvis generatio hominum possit deficere, virtute primi tamen non deficiet; quia orbis primus non solum movet ad generationem elementorum, sed etiam hominum.

138

Qnod, cum Deus non comparetur ad entia in ratione cause materialis vel formalis, non facit, accidens esse sine subjecto,de cujus ratione est actu inesse subjecto

139

Quod accidens existens sine subjecto non est accidens, nisi equivoce; et quod impossibile est quantitatem sive dimensionem esse per se; hoc enim esset ipsam esse substantiam.

140

Quod facere accidens esse sino subjecto, habet rationem impossibilis, implicantis contradictionem.

141

Quod Deus non potest facere accidens esse sine·subjecto, nec plures dimensiones simul esse.

142

142. Quod ex diversitate locorum acquiruntur necessitates eventuum.

143

Quod ex diversis signis celi signantur diverse conditiones in hominibus tam donorum spiritualium, quam rerum temporalium.

144

Quod omne bonum, quod homini possibile est, consistit in virtutibus intellectualibus.

145

Quod nulla questio est disputabilis per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quia rationes accipiuntur a rebus. Philosophia autem omnes res·habet considerare secundum diversas sui partes.

146

Quod possibile vel impossibile simpliciter, id est, omnibus modis, est possibile vel impossibile secundum philosophiam.

147

147 Quod impossibile simpliciter non potest fieri a Deo, vel ab agente alio. - Error, si de impossibili secundum naturam intelligatur.

148

Quod homo per nutritionem potest fieri numeraliter·et individualiter.

149

Quod alius est intellectus in ratione secundum quod Deus intelligit se et alia. - Error, quia licet sit alia ratio intelligendi, non tamen alius intellectus secundum rationem.

150

Quod homo non debet esse contentus auctoritate ad habendum certitudinem alicuius questionis questionis.

151

Quod ad hoc, quod homo habeat aliquam certitudinem alicujus conclusionis oportet, quod sit fundatus super principia per se nota. - Error, quia generaliter tam de certitudine apprehensionis quam adhesionis loquitur

152

Quod sermones theologi fnndati sunt in fabulis.

153

Quod nichil plus scitur propter scire theologiam.

154

Quod sapientes mundi aunt philosophi tantum.

155

Quod 11.011 est curandmn de sepultura.

156

Quod si celum staret, ignis in stupam non ngerct, ciufa Dou1-1 non ◄,ot., ••

157

Quod homo ordinatus quantum: ad intellectum et affectum, sicut potest sufficienter esse per virtutes intellectuales et alias morales, de quibus loquitur philosophus in Ethicis, est sufficienter dispositus ad felicitatem eternam

158

Quod post conclusionem factam de aliquo faciendo, voluntas non manet liber; et quod pene non adhibentur a lege, nisi ad ignorantie correptionem, et ut correptio sit aliis principium cognitionis.

159

Quod voluntas hominis necessitatur per suum cognitionem, sicut appetitus bruti.

160

Quod nullum agens est ad utrumlibet, immo determinatur.

161

Quod effectus stellarum super liberum arbitrium sunt occulti.

162

Quod voluntas nostra subjacet potestati corporum celestium.

163

Quod voluntas necessario prosequitur, quod firmiter creditum est a ratione; et quod non potest abstinere ab eo, quod ratio dictat. Hec autem necessitatio non est coactio, sed natura voluntatis.

164

Quod homo in omnibus actionibus suis sequitur appetitum, et semper majorem. - Error, si intelligatur de majori in movendo.

165

Quod non est possibile esse peccatum in potentiis anime superioribus. Et ita peccatum passione fit, non voluntate.

166

Quod peccatum contra naturam, utpote abusus in coitu, licet sit contra naturam speciei, non tamen est contra naturam individui.

167

Quod quibusdam signis sciuntur hominum intentiones et mutationes intentionum, et an ille intentiones perficiende sint, et quod per tales figuras sciuntur eventus peregrinorum, captivatio hominum, solutio captivorum, et an futuri sint scientes an latrones.

168

Quod continentia non est essentialiter virtus.

169

Quod perfecta abstinentia ab actu carnis corrumpit virtutem et speciem.

170

Quod pauper bonis fortune non potest bene agere in moralibus.

171

Quod humilitas, prout quis non ostentat ea que habet, sed vilipendit et humiliat se, non est virtus. - Error, si intelligatur: nec virtus nec actus virtuosus.

172

Quod delectatio in actibus venereis non impedit actum seu usum intellectus.

173

Quod scientia contrariorum solum est causa, quare anima rationalis potest in opposita; et quod potentia simpliciter una non potest in opposita, nisi per accidens, et ratione alterius.

174

Quod fabula et falsa sunt in lege christiana, sicut in aliis.

175

Quod lex christiana impedit addiscere.

176

Quod felicitas habetur in ista vita, et non in alia.

177

Quod non sunt possibiles alie virtutes, nisi acquisite, vel innate.

178

Quod finis terribilium est mors. - Error, si excludat inferni terrorem qui extremus est.

179

Quod non est confitendum, nisi ad apparentiam.

180

Quod non est orandum.

181

Quod castitas non est majus bonum, quam perfecta abstinentia.

182

Quod possibile est, quod fiat naturaliter universale diluvium ignis.

183

Quod simplex fornicatio, utpote soluti cum soluta, non est peccatum.

184

Quod creatio non est possibilis, quamvis contrarium tenendum sit secundum fidem.

185

Quod non est verum, quod aliquid fiat ex nichilo, neque factum sit in prima creatione.

186

Quod celum nunquam quiescit, quia generatio inferiorum, que est finis motus celi, cessare non debet; alia ratio, quia celum suum esse et suam virtutem hahet a motore suo; et hec conservat celum per suum motum. Unde si cessaret a motu, cessaret ab esse.

187

Quod nos pejus aut melius intelligimus, hoc provenit ab intellectu passivo, quem dicit esse potentiam sensitivam. - Error, quia hoc ponit unum intellectum in omnibus, aut equalitatem in omnibus animabus.

188

Quod si in aliquo humore virtute stellarum deveniretur ad talem proportionem, cujusmodi proportio est in seminibus parentum, ex illo humore posset generari homo; et sic homo posset sufficienter generari ex putrefactioue.

189

Quod cum intelligentia sit plena formis, imprimit illas formas in materiam per corpora celestia tanquam per instrumenta.

190

Quod prima causa est causa omnium remotissima. - Error, si intelligatur ita scilicet, quod non propinquissima.

191

Quod forme nou recipiunt divisionem, nisi per materiam. - Error, nisi intelligatur de formis eductis de potentia materie.

192

Quod materialis forma non potest creari.

193

Quod intellectus potest transire de corpore in corpus, ita quod sit successive motor diversorum corporum.

194

Quod anima nichil vult, nisi mota ab alio. Unde illud est falsum: anima seipsa vult. - Error, si intelligatur mota ab alio scilicet ab appetibili vel objecto, ita quod appetibile vel objectum sit tota ratio motus ipsius voluntatis.

195

Quod fatum, quod est dispositio universi, procedit ex providentia divina non inmediate, sed mediante motu corporum superiorum; et quod istud fatum non imponit necessitatem inferioribus, quia habent contrarietatem, sed superioribus.

196

Quod dignitatis est in causis superioribus, posse facere peccata et monstra preter intentionem, cum natura hoc possit.

197

Quod aliqua possunt casualiter evenire respectu cause prime; et quod falsum est, omnia esse preordinata a causa prima: quia tunc evenirent de necessitato.

198

Quod in causis efficientibus causa secunda habet actionem, quam non accepit a causa prima.

199

Quod in causis efficientibus cessante prima non cessat secunda ab operatione sua, dum tamen secunda operetur secundum naturam suam.

200

Quod evum et tempus nichil sunt in re, sed solum in apprehensione.

201

Quod, qui generat mundum secundum totum, ponit vacuum, quia locus necessario precedit generatum in loco; et tune ante mundi generationem fuisset locus sine locato, quod est vacuum.

202

Quad elementa previa generatione sunt facta ex illo chaos; sed sunt eterna.

203

Quod universum non potest deficere, quia primum agens habet transmutare eternaliter vicissim, nunc ad istam formam, nunc ad illam, et similitor materia nata est transmutari.

204

Quod substantie separate sunt alicubi per operationem; et quod non possunt moveri ab extremo in extremum, nec in medium, nisi quia possunt velle operari aut in medio, aut in extremis. - Error, si intelligatur, sine operatione substantiam non esse in loco, nec transire de loco ad locum.

205

Quod tempus est infinitum quantum ad utrumque extremum, licet enim impossibile sit, infinita esse pertransita, quorum aliquid fuit pertranseundum; non tamen impossibile est, infinita esse pertransita, quorum nullum fuit pertranseundum.

206

Quod sanitatem, infirmitatem, vitam et mortem attribuit positioni siderum et aspectui fortune, dicens quod si aspexerit eum fortuna, vivet; si non aspexerit, morietur.

207

Quod, in hora generationis hominis in corpore suo et per consequens in anima, quo sequitur corpus, ex ordine causarum superiorum et inferiorum inest homini dispositio inclinans ad tales actiones vel eventus. - Error, nisi intelligatur de eventibus naturalibus, et per viam dispositionis.

208

Quod duobus bonis propositis quod fortius est fortius movet. - Error, nisi intelligatur quantum est ex parte boni moventis.

209

Quod omnes motus voluntarii reducuntur in motorem primum. - Error, nisi intelligatur in motorem primum simpliciter, non creatum; et intelligendo de motu secundum substantiam non secundum deformitatem.

210

Quod materia exterior obedit substantie spirituali. - Error, si intelligatur simpliciter. et secundum omnem modum transmutationis.

211

Quod intellectus noster per sua naturalis potest pertingere ad cognitionem. prime cause. - Hoc malo sonat, et est error, si intelligatur de cognitione inmediata.

212

Quod intelligentia sola voluntate movet celumn.

213

Quod natura, quo est principium motus in corporibus celestibus, est intelligentia movens. - Error, si intelligatur de natura intrinseca, que est actus vel forma.

214

Quod anima moveretur, nisi corpus moveretur, sicut grave vel leve numquam moveretur, nisi aer moveretur.

215

Quod de Deo non potest cognosci, nisi quia ipse est, sive ipsum esse.

216

Quod Deum esse ens per se positive, non est intelligibile; sed privative est ens per se.

217

Quod creatio non debet dici mutatio ad esse. -·Error, si intelligatur de omni modo limitationis.

218

Quod intelligentia, vel angelus, vel anima separata nusquam est.

219

Quod substantie separate nusquam sunt secundum substantiam. - Error, si intelligatur ita, quod substantia non si in loco. Si autem intelligatur, quod substantia sit ratio essendi in loco, verum est, quod nusquam sunt secundum substantiam.

220

Explicit rotulus errorum continens ducentos et decem et novem articulos Parisius dampnatos a Stephano ejusdem loci fidedigno ministro et episcopo anno Domini MCC septuagesimo sexto, die dominica, qua cantatur Letare Jherusalem in curia Parisiensi

PrevBack to Top

On this page

Errores