Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS III. DE COGNOSCIBILITATE, NOMINABILITATE, ET DEMONSTRABILITATE DEL

Primo ergo de fruibili, hoc est, de mysterio trinitatis et unitatis agendum est. Sed quia doctrina non potest tradi nisi cogniti, ideo primo an cognoscibilis sit Deus et qualiter, disputabimus. Queremus autem tria, scilicet primo, An cognoscibilis sit Deus, hoc est, essentia divina ? Et secundo, An nominabilis sit aliquo nomine ? Et tertio, An demonstrabilis sit saltem per effectum ?

Circa primum queritur primo de cognitione divina ex parte cognosci- ' bilis : secundo, ex parte cognoscentis: tertio, de eo quod cognoscitur, quod est quasi medium cognoscendi ipsum.

Circa primum queruntur sex, scilicet primo, An cognoscibilis sit Deus per essentiam ? Secundo, An cognoscibilis sit per attributum ipsius quod est immensitas, sive essentia, sive virtutis ? Tertio, An cognoscibilis sit secundum quod est unus Deus in tribus personis ? Quarto, Quid sit cognoscere facie ad faciem ? Quinto, Quid sit cognoscere per speciem ? Sexto, Quid sit cognoscere t7 presentia, secundum quod presens dicitur esse creature.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum