Quaestio 12
Quaestio 12
De rebus fruentibus et utentibus.
Membrum 1
Utrum homines et Angeli sint res fruentes et utentes tamquam medii inter res utibiles et fruibiles
MEMBRUM I. Utrum homines et Angeli sint res fruenles et utentes tamquam medii inter res utibiles et fruibiles ?
Et primo de fruentibus. 1. Dicit autem Augustinus, quod res que fruuntur et utuntur, nos sumus, quasi inter utrasque, fruibiles scilicet res, et utiles constituti, et Angeli sancti. it videtur esse diminutus : quia etiam lus seipso fruitur, ut dicit Gregorius super illud Job, xz, 4 : Si habes brathium, sic : "Dum se fruitur, nullo houo indiget," Res ergo fruentes comprehendunt etiam Deum.
2. Adhuc, Augustinus in libro I Doetrina Christiana : "Cum Deus diligat nos, aut fruendo, aut utendo diligit nos." Si fruendo, eget bono nostro : quod nemo sanus dixerit. Si utendo, tunc bonum nostrum refert ad aliud : et hoc verum est. Ille enim nostri miseretur, ut se perfruatur : nos autem nostri miseremur, ut illo perfruamur. Ergo Deus est de rebus fruentibus et utentibus : qui tamen non est medius inter fruibiles res et utiles.
3. Adhuc, Augustinus : "Ille usus quo nobis utitur Deus, non ad ejus, sed nostram utilitatem refertur : ad ejus vero tantummodo bonitatem." Ergo Deus est de rebus fruentibus et utentibus.
4, Ulterius etiam videtur data divisio non esse sufficiens : quia etiam insensibilia, vegetabilia scilicet, per se et super omnia innituntur dulci commixto : ergo fruuntur illo.
5. Adhuc, Bruta diligunt cibos, et non referunt ad aliud : ergo fruuntur eis : ergo tam vegetabilia quam bruta sunt de rebus fruentibus : non ergo homines et Angeli tantum. Ulterius queritur, Si homo naturali dilectione frui potest ?
Et videtur, quod sic : diligere enim aliquis potest naturali dilectione et dileetionem non ad aliud referre.
Et videtur, quod sic : quia in peccato existens aliquid diligit propter se, dilectionem ad aliud non referens : ergo fruitur secundum assignationem preinducetam de frui.
In contrarium est, quod 1. De perfectione patrie frui est, et non vie : referre ergo ad aliud, viantis est et procedentis : non referre autem ad aliud, stantis et manentis. Frui autem est non ad aliud referre : ergo frui stantis et manentis est : hoc autem patrie est : ergo frui patria est : non ergo vegetabilia vel bruta vel homines naturali dilectione vel in peccato existentes frui possunt,.
2, Adhuc, Videtur quod nec beati fruantur : fruens enim indiget fruibili : beatus autem nullo indiget : ergo frui non est beat.
Sotuno. Ad hoc dicendum, quod si frui strictissime capiatur : tunc frui non est nisi ejus qui diligit aliquid propter se, in quo dilectionis gressum figit et terminum ponit : ita quod nec diligens habet ulterius quo referat dilectionem, nec dilectum ad aliud referri potest secundum se, nec secundum statum in quo diligitur. Et sic non potest aliquis frui nisi Deo concepto ab ipso ut est objectum gloria. Et sic verum est quod dicit Augustinus, quod "frui est solius patrie et solius hominis et Angeli." In his enim distinctum est fruens a fruibili per essentialem distinctionem : et non est quo referatur dilectio vel dileclum.
Et cum dicitur, quod Deus seipso fruitur, non est distinctio inter fruens et fruibile et fruitionem. Et ideo Gregorius dicit : "Dum se fruitur, nullo bono indiget :" ipse enim est et sibi presto est et fruens et fruibile et fruitio : et ideo non cadit in rationem medii, quod per privationem extremi fiat medium, sicut homo et Angelus. Et sic stat divisio Augustini, quod scilicet quedam res sunt quibus tantum fruendum est, ut Deus trinitas : quedam quibus tantum utendum est, ut mundus et in eo contenta : quedam autem que fruuntur et utuntur, ut homo et Angelus, que media dicuntur, quia ex utilibus pertingunt ad fruibilia.
Si autem /rui communiter accipiatur : tunc frui est uti cum gaudio : et sic fruimur cognitis, in quibus voluntas est vel delectata conquiescit : et sic fruimur Deo in via, quem tamen non habemus nisi spe, ut dicit Augustinus. Et in quantum {ruimur ipso, peregrinationem nostram tolerabilius sustinemus, et ardentius finiri cupimus. Quamvis eniin dilectum in tali fruitione ad aliud referibile non sit, dilectio tamen fruentis ad aliud tendit secundum statum, sicut sentiens dulcissimum per odorem, tendit ad saporem ejusdem et gustum.’Et ideo dicit Augustinus, quod "sic fruendo peregrinationem nostram finiri cupimus, ut scilicet de odore ad gustum perveniamus." Cantic. 1, 3 : Curremus in odorem unguentorum tuorum. Ad Philipp. 1, 23 : Desideritum habens dissolvt, et esse cum Christo, multo magis melius.
Ad Hoc quod objectum est, quod Deus ulitur nobis, dicendum quod hoc verum est et in via et in patria : quia omne bonum quod ad nostram utilitatem facit in nobis, de sui natura et naturali ordine, refertur ad bonitatis sue gloriam. Et vult, quod etiam a nobis ad gloriam suam referatur. Est enim sua _bonitas causa efficiens, et causa formaliter exemplaris, et causa finalis omnis boni. Et secundum quod est efficiens, percipitur bonum ejus: secundum quod est forma exemplaris, determinatur ad esse boni : et secundum quod est finalis, convertit ad primam bonitatem ut sit perfectum in actu et operatione boni. Et tale bonum vocavit Plato ethmagium sive sigillum boni, ex quo ut causa fiunt boni forme : et per idem ut impressa sigillata determinantur ad sigilli formam et similitudinem : per relationem autem sigillati ad sigillum perfecta determinatur imitatio sigillati ad sigillum.
Ad aliud dicendum, quod si fru proprie accipiatur, non est nisi in eo bono quod per se pascit, et quod summum botum est, et quod nec ad aliud refertur, nec referibile est : unde vegetabilia non fruuntur nisi secundum quid : quia ad aliud non ‘referunt : secundum quid autem fruitio, fruitionis simpliciter rationem non habet.
Ad id autem quod ulterius queritur de naturali dilectione, dicendum quod naturalis dilectio non est tam fortis ut inhesionem fruitionis simpliciter facere possit. Ex naturalibus enim procedit, que sui natura ad gratuita et glorificantia ordinata sunt ut perficiantur. Frui autem proprie est delectari in bono circa operalionem non impeditam, nec ex parte delectantis, nec ex parte delectabilis. Unde taliter frui, nec est frui propriissime diclum, nec communiter dictum.
Ad aliud dicendum, quod in peccato mortali aliquid diligens, contrarium tali dilectioni habet in seipso : et ideo deleclatio non potest esse operationis nullo modo impedite. Propter quod taliter diligere non est frui nisi secundum quid.
Ad 1Luup quod in contrarium objicitur, dicendum, quod frui non est vie nisi communiter, vel secundum quid acceplum.
Ad aliud dicendum, quod cum dicitur quod beatus nullo indiget quod sit extra ipsum, sine quo beatus esse non possit, talis indigentia simpliciter indigentia est, propter quam a creatore motus taliter indigentibus adhibitus est, ut ex motu acquirant quod in seipsis non habent, ut in Il de Calo et Mundo dicit Aristoteles. Et tali indigentia non indiget beatus. Est autem indigentia exigentiae, qua etiam intrinsecis sibi quis indiget, ut secundum ipsa agat vel patiatur, sicut dicimus edificatorem indigere practico intellectu et manu : quorum tamen utrumque habet intra se, indiget tamen eis ut secundum ipsa agat, quia exiguntur ad operationem ipsius. Et sic fruens indiget fruibili, et beatus beatificante, et homo humanitate, et albus albedine : quia talis indigentia statui perfectionis in nullo repugnat.
Membrum 2
Utrum homo vel Angelus utens sit in patria
Et videtur, quod non. 1. Uti enim est ad aliud referre : quod viatori et vie convenit, et non patriz. Utens enim ex eo quod refert, procedit in id ad quod refert, et sic viando proficit per dilectionem. In patria autem existens dilectionis gressum jam fixit: quia in termino est, et non est quo ulterius diligendo procedat. Ergo videtur, quod patrie non sit uti.
2. Adhuc, Dicit Augustinus in libro Ide Doctrina Christiana, quod "mundus iste nobis proponitur in usum, ut per ea que facta sunt intellecta invisibilia Dei conspiciantur ‘: etsicut scale gradus per quem ad. invisibilia ascendamus, nobis proponitur *," Dicit autem Bernardus in libro V de Consideratione : "Quid opus est scalis tenenti jam solium *?" Ergo ei qui in solio stat invisibilium Dei, et jam fruitur ipsis, non proponitur mundus ad usum : beati autem sic stant in solio : ergo non utuntur, sed fruuntur.
5. Adhuc, Omnis utens volubiles habet cogitationes, ut dicit Augustinus : et discursas disciplinas, ut in Celesti hierarchia dicit Dionysius : volvitur enim et discurrit ab uno ad aliud, ut ex pluribus accipiat unum, in quo gressum figat et considerationis et dilectionis. In patria autem talis cogitationum non est volubilitas, ut dicit Augustinus 3, nec sunt discurse discipline, ut dicit Dionysius : sed est unum simplex quod unice et simpliciter et immaterialiter et immobiliter et indiminute et continue et intemporaliter simplici et immateriali et perfecto innititur intellectui, circa quod immobiliter stat intellectus et affectus per contemplationem et dilectionem. Ergo videtur, quod usus non sit in patria.
In contrarium hujus est, quod 1. Angeli in patria existentes cognitiones habent matutinam et vespertinam, et vespertinam referunt ad matutinam : uti autem est ad aliud referre : ergo Angeli utuntur in patria : et beatitudo hominis est ut beatitudo Angeli: ergo et homines utuntur.
2. Adhuc,Jam habitum est, quod Deus utitur nobis diligendo nos, et tamen se fruitur ; ergo frui et utise compatiuntur.
3. Adhuc, Apocal. iv, 10, dicitur, quod viginti quatuor seniores coronas suas mittebant ante pedes sedentis in throno, Et vult dicere, quod beatitudinem suam referebant in summum regem. Uti autem est bonum acceptum ad aliud referre. Ergo beati etiam in patria sua beatitudine utuntur : et sic usus est in patria.
Solutio. Dicendum, quod sicut fruit, ita et uti dupliciter dicitur : propriissime, et communiter. Propriissime uti, est ab uno in aliud procedere quod extra ipsum est, et tali processu, quod et procedens proficiat ad ulterius per dilectionem, et etiam id ex quo procedit ut via ducat in aliud. Et hoc modo usus non est nisi vie. Et hoc modo Deus non utitur, nec Angelus, nec homo in patria, nec hoc modo Deo et Angelo mundus ut scala proponitur. Et de tali usu procedunt primo inductz rationes : sic enim utens ef contemplando et diligendo proficit.
Dicitur etiam uti communiter, scilicet unum acceptum per intellectum et affectum solo actu intellectus vel affectus ad aliud referre. Et sic semper inferius refertur ad superius et in patria et in via. Et sic uti est in patria, et non contrariatur ad id quod est frui. Et sic Deus utitur nobis, et Angeli visionem vespertinam ad matutinam, et beati suas coronas referunt ad sedentem super thronum. In tali autem usu non est cogitationum volubilitas : sed intellectus contemplans stat circa unum et idem, in se scilicet et in creatis acceptum et secundum esse quo est in creaturis, ad se secundum esse quod habet in seipso relatum : quod non est discursa disciplina, sed a Dionysio vocatur "circularis contemplatio ab eodem per idem in idem redeundo procedens."
RecarituLanpo autem dicimus, quod ex dictis jam patet, quod tota theologia circa signa et res est : et quod res in tria dividuntur, scilicet in res quibus fruendum est, et res quibus utendum est, et res que utuntur et fruuntur.
Et inter res quibus utendum est, quedam sunt per quas sicut formas et dispositiones vel sicut per instrumenta fruimur el utimur, sicut virtutes que deserviunt ul instrumenta.De his ergo oportet doclrinam tradere.
Et primo de rebus in tribus primis libris, et postea de signis et signatis in quarto libro, in quo ista doctrina complebitur.
Signum autem quamvis propter moum signandi oppositum dividat id circa quod est theologia cum re ex opposito, tamen secundum substantiam ad rem reducitur, et sub utili continetur. Et quamvis in accipiendo scientiam Dei, signi usus sit ante rei significatee acceptionem : tamen in tradendo scientiam sive doctrinam, signi ratio determinabilis non est nisi determinata re cujus signum est : signum enim ad rem refertur, res autem utibilis ad fruibilem, et utens et fruens ad fruibile referuntur.