Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Quid sit theologia secundum definitionem

QUAESTIO II. Quid sit theologia secundum definitionem ?

Secundo queritur, Quid est theologia per rationem definitivam ?

Et dicit Augustinus in libro XIV de Trinitate, quod "theologia est scientia quae est de rebus ad salutem hominum pertinentibus."

Item, Ibidem dicit : "Non quidquid sciri potest ab hominibus in rebus humanis, ubi plurimum est supervacue vanitatis, aut noxiae curiositatis, huic scientie tribuo : sed id solummodo quo fides saluberrima, que ad veram beatitudinem ducit, gignitur, nutritur, et roboratur."

Ex quo accipitur, quod theologia scientia est, ea que sunt ad fidem generandam, nutriendam, roborandam considerans.

Contra PrivaM harum definitionum objicitur sic :

1. Theologia de multis est, que non directe ad salutem hominis pertinent, que in diversis narrantur historiis. Ergo non tantum est de his que ad salutem hominis pertinent.

2. Adhuc, De peccatis est, que ad silutem hominis non pertinent, sed potius impediunt, non ergo est de his quae ad salutem hominis pertinent tantum.

Contra sEcunpAM vero definitionem sic objicitur : 1. Fides enim saluberrima in quan- tum fides, gignitur per miracula, et in quantum saluberrima, informatur per charitatem. Secundum hoc ergo tota theologia esse debet de miraculis et charitate : quod constat esse falsum.

2. Adhuc, Diffinitio et nomen per implicitum et explicitum idem dicunt : nomen autem theologiae non dicit nisi sermonem vel rationem de Deo : ergo videtur, quod in diffinitione non plus debeat contineri : non ergo debet poni, quod sit de his que ad salutem hominis pertinent.

3. Adhuc, Dicit Augustinus in libro Il de Libero arbitrio, quod "virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nemo male utitur, quam Deus operatur in nobis sine nobis ®." Secundum hoc ergo theologia non esset nisi de Deo in quantum gignit in nobis virtutes : nihil enim gignit in nobis virtutes nisi Deus.

Solutio. Ad haec et similia dicendum, quod sicut dicitur ad Titum, 1, 1, theologia scientia est secundum pietatem, hoc est, quod non est de scibili simpliciter ut scibile est, nec de omni scibili, sed secundum quod est inclinans ad pietatem. Pietas autem, ut dicit Augustinus, cultus Dei est, qui perficitur fide, spe, charitate, oratione, et sacrificiis. Et hoc modo theologia scientia est de his que ad salutem pertinent : pietas enim conducit ad salutem. Hoc etiam modo est de his ex quibus fides generatur, nutritur, et roboratur in nobis quantum ad assensum prime veritatis. Assensus est prime veritatis propter se et super omnia : fides est in actu. Hunc autem assensum inductive quedam generant, sicut auditus operum et miraculorum, sive in seipso, sive in factis Sanctorum, sive etiam in judiciis et penis malorum, sive in mundi constitutione, lapsu hominis, in recreatione et glorificatione Sanctorum. Ad Roman. x, 17: "Fides est ex auditu : auditus autem per verbum Christi". Haec etiam saepius meditata fidem nutriunt ut calescat, et confortant ut avertentibus resistat. Et de omnibus his in quantum hujusmodi sunt, theologia est.

Ad primum ergo dicendum, quod sicut dicit Aristoteles, nihil prohibet unam scientiam esse plurium, velut amborum finium : unius tamquam finis, alterius tamquam ejus quod est ad finem. Et ideo theologia est de his que ad salutem pertinent ut finis : de multis autem aliis est ut inclinantibus ad pietatem que ducit ad finem: et haec in theologia describuntur.

Ad aliud dicendum, quod de peccatis est theologia, in quantum per fugam eorum inclinant ad pietatem, sicut medicina de egritudinibus est, docens perseverare corpora ne egritudinem incidant : siegra sint, docet quibus antidotis ab egritudine purgentur et liberentur. Et hoc modo theologia tractat de peccatis et remediis peccatorum.

Ex ms facile patet respondere ad sequens.

Ad aliud dicendum, quod theologia nomine ipso non dicit nisi rationem vel sermonem de Deo: sermo autem de Deo debet esse determinativus Dei, non secundum esse et substantiam tantum, sed secundum quod est principium et finis eorum que sunt : quia aliter imperfecte cognoscitur. Non autem est principium et finis nisi per ea que ad exitum rerum ab ipso et ad reductionem rerum ad ipsum pertinent : et haec sunt que pertinent ad salutem hominis. Et per hoc patet solutio.

Ad woc quod objicitur, quod solus Deus operatur fidem in nobis et virtutes, dicendum quod licet solus efficienter operetur dando gratiam prevenientem et subsequentem, in virtutibus tamen multa sunt que inductive et inclinative ad hoc cooperantur ex parte nostra, secundum quod fides est ex auditu interiori vel exteriori.

Ex his accipitur, quod theologia scientia religiosa est, secundum quod Tullius in fine prime rhetorice religionem diffinit, dicens, quod "religio est que curam ceremoniamque cuidam nature quam superiorem vocant, affert."

Patet etiam, quod est scientia, secundum quod sanctitatem in libro de Bonts laudabilibus diffinit Aristoteles, dicens quod "sanctitas est scientia scire faciens que ad Deum justa sunt." Sapient. x, 10: Dedit illi seientiam Sanctorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2