Text List

Quaestio 54

Quaestio 54

Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

QUAESTIO LIV. Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Deinde queritur de hoc nomine, Causa:quia etiam si ad actum referatur, temporaliter de Deo dicitur. De hoc igitur queritur hic, primo scilicet, Secundum, quam rationom nomen cause conveniat Deo? Et quia consuevit dici per Dionysium, quod Deus est efficiens causa et exemplaris et finalis : propter quod etiam versus sunt : "Efficiens causa Deus est, formalis idea, Finalis bonitas, materialis hyle".

Et accipitur hoc a Platone in fine 7imet, qui expresse ponit paternum intellectum efficientem artem qua operatur intellectus, sive sapientiam que mundus archetypus est, sive exemplar mundi sensibilis. Propter quod etiam dicit, quod Grace xécyoc, dicitur mundus Latine sive ornatus : quia de mundissimo sive de ornatissimo exemplari exivit. Paternus autem intellectus ut efficiens et agens per sapientiam ut per artem, ex materia ut ex matricula mundum istum sensibilem produxit nulla alia de causa, nisi ut unumquodque secundum sue nature analogiam bonitatem divinam participaret: et sic totum mundum factum ad. suam retulit bonitatem participandam, sicut dicitur, Proverb. xvi, 4: Universa propter semetipsum operatus est Dominus.

Queritur ergo, Utrum ista triplex ratio causa in Deo sit?

Et videtur, quod non. 1. Deus enim est in fine simplicitatis: finis autem simplicitatis repugnat multitudini intentionum causarum. Ergo videtur, quod intentio triplicis cause in Deo esse non possit.

2. Adhuc, Licet Aristoteles in II Physicorum dicat, quod tres in unam coincidunt, hoc intelligitur, quod in unam rem. Impossibile enim est, quod tres secundum rationem cause et secundum rationem causandi in unam coincidant intentionem cause. Tres igitur non coincidunt in unam rem, nisi in illa re tria sint, secundum que accipiuntur intentiones trium. causarum. In Deo autem qui in fine simplicitatis est, non est nisi unum et idem. Ergo videtur, quod in eo non sit intentio triplicis cause.

3. Adhuc, Videtur imperfectionem inducere in Deo si ita dicatur. Perfectius est enim agens quod seipso agit, non indigens exemplari sive forma ad quod respiciat, quam id quod indiget exemplari: sed Deus ponitur perfectissimum agens: videtur ergo, quod non agit ad formam sive exemplar.

4, Adhuc, Similiter objicitur de causa finali. Nullus enim agit ad id quod habet: agere autem propter non habitum, est agere propter finem : et ideo habito fine quiescit ab actione : indigentie ergo est agere propter finem. Nulla indigentia est in Deo. Non ergo agit finem aliquid. Videtur ergo si Deus est causa, quod non erit nisi efficiens, non. exemplaris, nec finalis.

5, Adhuc, Videtur quod iste tres in tentiones causae uni essentiae convenire non possunt. Quod enim non invenitur in opere exemplato, non invenitur in causa, quando causatum vestigium est velimago cause. Sed in opere quod est vestigium vel imago cause prime, non inveniuntur ista tria in una essentia. Quod patet : anima enim artificis per aliud est efficiens, et per aliud est exemplar operis, et in alio in opere habet finem. Domificator enim efficiens est per intellectum practicum, exemplar autem operis per artem: et intellectus practicus et ars non sunt ejusdem essentia : et similiter hac duo non sunt ejusdem essentie cum causa finali, que est defendere ab imbribus et caumatibus. Ergo videtur, quod haec in unam essentiam omnino simplicem non concurrant, quamvis concurrant in unam rem.

Avnuc queritur, Utrum haec secundum ordinem sint in Deo?

Et videtur, quod sic. Ubicumque enim haec tria sunt, finis movet semper efficientem, et sic finis prima causarum est : propter quod etiam a Philosophis causa causarum dicitur. Exemplar autem dirigit operantem, et sic secunda in ordine causa est. Efficiens autem movetur et operatur, et sic tertia est. Cum ergo iste cause talem ordinem in ratione suaimportent, si sunt in Deo, oportet quod secundum ordinem istum sint in Deo: Ergo in Deo est aliquid prius, et aliquid posterius, quod omnino inconyeniens est. Deus enim secundum substantiam et actionem estin momento eternitatis, in quo nihil est prius et posterius, sed totum simul in uno et eodem possessum.

Si hoc concedatur, in contrarium est, 1, Quod dicitur, ad Roman. x, 36: "Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia". Et ex ipso dicit propter causam formalem exemplarem quam notat prepositio ex, per ipsum propter cau sam efficientem quam notat preepositio per, in ipso autem propter finem cujus est continere, quod notat prepositio i : et sic videtur, quod intentiones trium causarum in Deo sint.

2. Adhuc, In physicis in agentibus per se et non secundum accidens tres in unum coincidunt. Cum ergo simplicitas sitin divina causa, multo magis fit hoc in divinis.

Soxvrio. Antequam queramus, qualiter iste tres cause sigillatim sint in Deo, solvamus inducta.

Ad questionem ergo dicendum est, quod Deus est efficiens causa omnium per intellectum agentem universaliter : quia ipse est primus intellectus, cujus solius est omnino et omnimode universaliter agere. Et si sunt intelligentie quas posuerunt Philosophi in ordinibus diversis, nullius est earum omnino et omnimode universaliter agere, nec per se agere, secundum quod per se opponitur ad id quod est per aliud : sed omnes agunt virtute cause prime agentis in ipsis. Dicit enim Philosophus in libro de Causis, quod "secunda causa habet a prima et quod est, et quod causa est," Et in VIII Physicorum probat, . quod cessante motu in primo movente, ita quod non moveat, cessabit motus in secundo, et in omnibus aliis. Quia autem omnis intellectus movet ad formam que est in ipso, sicut artificiatum per formam est in artifice, et hoc est ad exemplar facere, in tantum quod dicit Aristoteles in VII primae philosophiae, quod in talibus per se agentibus domus est ex domo, sanitas ex sanitate, plaga sive ictus ex ictu: cum Deus agat intellectu perfectissimo, oportet quod intellectus ejus agens exemplar sit: omnium actorum : et sic oportet eum esse causam formalem exemplarem. ,

Adhuc,Sicut dicit Dionysius‘,cum boni sit bona adducere, et nihil sit diffusivum esse nisi exstasis boni, que non sinit ipsum in seipso manere: bonum autem cum sit in ratione finis, oportet ipsum esse causam finalem. Et hoc est quod dicil Augustinus: "Quia bonus est, sumus *."

Ad primum ergo quod objicitur, dicenlum quod intentio triplicis cause in Deo est in una re, et in una essentia, et per

rationem relationis ad causatum triplicem -

accipit intentionem cause. In quantum enim producit esse totum, accipit intenlionem cause efficientis. In quantum autem producit ad seipsum respiciens et non ad aliud, sicut operatur omnis intellectus sapientis, accipit intentionem cause formalis exemplaris : propter quod semper rationabile et convenientissimum est opus suum. In quantum autem non operatur nisi exstasi boni et nulla indigentia, accipit intentionem cause finalis. Et hoc est quod dicit Boetius in IIII de Consolatione philosophiae: "Quem non externae pepulerunt fingere causa: Materia fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens, tu cuncta superno Ducis ab exemplo".

Argumentum autem non _ procedit: quia summa simplicitas non repugnat multitudini relationum. Dicit enim Avicenna, quod "quanto aliquid simplicius est, co multiplicius est in relatione, quo ad plura refertur." Et similiter summa simplicitas non repugnat multitudini attributorum:eo quod multitudo attributorum non fundatur in multiplicitate rei, sed in multiplicitate modi significandi.

Ad aliud dicendum, quod hoc quod dicit Aristoteles, verum est: et licet in Deo non sit nisi ‘unum et idem, tamen illud unum et idem diversis modis significandi et referendi diversas habet attributiones. Et sic attribuitur ei quod efficiens est et formalis et finis : et hoc in nullo repugnat samme simplicitati.

Ad aliud dicendum, quod indigentize est respicere ad exemplar extra se, quod non est ipse agens : sed _perfectionis summe est respicere ad exemplar, quod penitus indifferens est ab ipso agente. Dicit enim Aristoteles in primo prime philosophie quod agentes per intellectum nescientes rationem operum suorum, non agunt,sed faciunt, sicut comburit ignis Et hance per omnia sententiam ponit Augustinus in libro LXXXIIT Questionum, dicens, quod "qui negat ideas esse in mente divina ut formas exemplares et rationes operum, dicit Deum irrationabiliter agere et facere omnia que facit 7."

Ad aliud dicendum, quod agere propter finem non habitum in seipso, qui non est, nisi per opus acquiratur, indigentie est: et sic non agit Deus. Agere autem ut nihil agenti acquiratur operi operato, largitatis et magnificentie summez est. Et hoc modo Deus agit.

Ad aliud dicendum, quod ubi opus operatum perfecta est imago operantis, ibi verum est quod dicit objectio. Sed sicut dicit Augustinus in libro XV de Trinitate *, et Magister in primo Sententiarum, distinctione HII: "Omne quod de creatis in Deum refertur, similitudo est exigua, et non ex equo et perfecte implens id cui simile esse dicitur." Et ideo quod in creatis est in una re triplicis essentia, in Deo est in una re unius essentie sub triplici ratione ad opus et sub triplici modo significandi. Ad aliud. dicendum, quod haec tria absque ordine prioris et posterioris sunt in Deo: quia sunt una res et una essentia. Et quod ordo est in istis, est secundum quod sunt in creatis, que sicut ab unitate et simplicitate creantis deficiunt et cadunt in pluralitatem essentie et compositionem, ita deficiunt ab eternitate creantis et cadunt in prius et posterius.

Ad id quod in contrarium adducitur, dicendum. quod diversa est adaptatio verborum Apostoli, sicut patuit ex supra dictis, et ista adaptatio bona est inter alias. Hx enim. non potest notare causam materialem : oportet ergo cum dicat originem, et origo non sit nisi secundum materiam vel formam, secundum quod origo est aliquid originati, quod dicat formam exemplarem, sicut etiam Boetius dicit : "Tu cuncta superno Ducis ab exemplo". Et sicut dicit Plato, quod mundus sensibilis ab archetypo procedit sicut ex quodam ethivagio sive sigillo. Per autem cum dicat causam instrumentalem que ad efficientem reducitur, efficientem notat. Jn vero, quia continentiam dicit, et finis est ultimum quod additur et quod continet et conservat totum et perficit, notat causam finalem. Unde hec habitualiter in Deo accepta, faciunt quod causa est ab eterno. Si autem in actu ut ad opus relata accipiuntur, tunc est causa ex tempore ratione causati, et non ratione causantis. Ad ultimum concedendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 54