Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 53

De hoc nomine, Creator
1

QUAESTIO LIII. De hoc nomine, Creator

2

Tertio, Queritur de hoc -nomine, Creator.

3

Et queruntur duo, de respectu creatoris scilicet quem ponit ad creaturam, et de respectu creature ad creatorem.

4

Respectus enim creatoris ad creaturam causa est creatio actio, et respectus creature ad creatorem causa est creatio pas-

Membrum 1

Quid significetur per hoc nomen, Creator.
5

MEMBRUM I. Quid significetur per hoc nomen, Creator.

6

Primo igitur queritur, Quid signiticetur per hoc nomen, Creator ?

7

Et dicitur communiter, quod divina essentia, et connotatur effectus in creatura, qui est exitus rei in esse ex nihilo, causante hoc voluntate creatoris.

8

1. Sic enim dicit Damascenus in primo suo libro de Fide orthodoxa, distinguens inter generationem et creationem: "Creatio enim est in Dei voluntate opus existens, non coeterna Deo: quia non aptum natum est, quod ex non ente ad esse deducitur, co#ternum esse ei quod sine principio est et semper est’." Ex hoc accipitur, quod creatio est actio divine voluntatis, non ex substantia creantis, sed ex nihilo aliquid ad esse deducentis: et ab hac actione creator dicitur creator. Ex hoc autem quod ex nihilo est ad esse deducens, quod homini non convenit, ut dicit: Damascenus ibidem, videtur iste actus omnipotentie esse demonstrativus. Et hoc dicitur, ad Roman. iv, 18: Qui vocat ea que non sunt, tamquam ea que sunt. Videtur ergo, quod per omnipotentiam determinari deberet, et non per voluntatem.

9

2. Adhuc, Dispositio voluntatis est bonum: propter quod, sicut in principio habitum est, bonum dicitur a éaw- quod est voco, as: et ideo probatum est in antecedentibus, quod bona sunt, que sunt a bono. Et sic videtur terminus creationis esse consummatum in bono. Sed hoc falsum est: quia super illud Genesis, 1, 1: In principio creavit Deus caelum et terram, dicit Augustinus, quod per colum et terram informis materia intelligitur. Informe autem non est consummatum in bono.

10

3. Adhuc, Augustinus in libro I Contra adversarium legis et prophetarum dicit sic: "Facere est quod omnino non erat: creare vero, ex eo quod jam erat ordinando aliud constituere’." Et inducit illud Isaie, xxv, 6 et 7: Ego Dominus... formans lucem, et creans tenebras: faciens pacem, et creans malum. Et addit Augustinus: "Ideo hoc loco dictus est Deus creans mala: quia peccantibus ea convertit in malum, que bonitatis ejus largitate facta sunt bona." Ex hoc videtur, quod creatio non est ex nihilo ad esse deducere, sed potius ejus quod ad esse deductum est, ordinatio.

11

4. Adhuc, In Psalmo cxuvim, 5: [pse dixit, et facta sunt: ipse mandavtt, et creata sunt. Ubi premittit factum esse, ante creatum: et sic innuit, quod facere sit ex nihilo ad esse deducere, et creare factum ordinare: et sic connotatum ejus quod est creator, non videtur esse exitus de nihilo in esse, sed potius ordinatio facti.

12

5.Adhuc, Quod dicitur, quod significet essentiam divinam, videtur esse falsum: si enim hoc esset verum, creatio actio esset: Deus et divina essentia eterna sunt, creatio autem ex tempore.

13

6. Adhuc, Creatio multiplex est valde in effectibus: Deus autem et divina essentia nullam habent multiplicitatem. Alia enim est creatio hujus, et alia illius: quod nullo modo convenit divine essentie sive Deo.

14

In contrarium tamen hujus est, quod 1. Quidquid est in Deo, Deus est: creatio actio constat, quod in Deo est quando creat, omnis enim actio in agente est quando agit: ergo videtur, quod creatio actio Deus sit.

15

2. Adhuc, In solo Deo idem est quod est et quo est: sed creatione actione creator est creator: ergo creatio actio non differt ab eo quod est creator: sed quod est creator, est Deus et divina essentia: ergo creatio actio Deus est et divina essentia.

16

3. Adhuc, Potentia creandi et actio que est creatio, incommunicabilia sunt creato. Unde Damascenus: "Non similiter facit homo et Deus: homo enim nihil quidem ex non ente ad esse deducit, sed quod facit, ex materia pre jucente facit: Deus autem volens solum ex non ente ad esse deduxit universu’." Ex hoc accipilur, quod potentia creandi et actus qui est creatio, non sunt communicabilia homini.

17

4. Si forte diceretur, quod sunt communicabilia Angelo, Contra: Augustinus in tertio libro de Trinitate: "Sicut nec parentes dicimus creatores hominum, nec agricolas creatores frugum, quamvis vorum extrinsecus adhibitis motibus Dei virtus ista creando interius operatur: ita non solum malos, sed nec bonos Angelos fas est putare creatores esse®." Videtur ergo, quod potentia creandi et actus qui est creatio, ila sint solius Dei, quod incommunicabilia sint creature: quod tamen est contra opinionem tam Pelagianorum quam Judgzorum.

18

Ulterius queritur de dicto Magistri in libro I Sententiarum, distinct. XXX, qui dicit, quod "creatio ex tempore Deo convenit."

19

Hoc enim videtur falsum esse. Quia quod est principium alicujus, non est ex ipso: creatio principium temporis est: ergo ex tempore non est, sed ante tempus: et sic videtur iterum, quod creatio sit eterna et Deus, et nature incommunicabilis. -

20

Contra hoc tamen quidam objiciunt. 1. Ex hoc verbo Augustini dicentis, quod "magis est facere de impio pium, quam creare ccelum et terram." Sed justificare impium et sic aliquo modo facere de impio pium, communicatum est creature: ministri enim Ecclesia per potestatem ligandi et solvendi operantur remissionem peccatorum. Ergo eisdem potest communicari potentia creandi.

21

2. Adhuc, In Deo est omniscientia sicut omuipotentia: sed omniscientiam communicavit alicui creature, sicut anime Christi: ergo etiam alicui creature potest communicare omnipotentiam. 3. Adhuc, Cum infinita sit communicatio liberalitatis divine, omne id quod est in ipso, communicat quod creature non repugnat: sed potentia creandi creature non repugnat, cum nulla sit oppositio inter creaturam et potentiam creandi: ergo videtur, quod potentiam creandi et communicavit et potuit communicare.

22

4. Adhuc probant quidam cum Magi- stro in Senteniits, quod creatio sit ex tempore. Creat enim Deus nunc hance animam quam ante hoc nunc non creavit, et post hoc nunc non creavit: quod autem fit in munc ante se habenti aliquod nunc, et post se habenti aliquod nunc, fit in nunc continuante preteritum cum futuro: sed omne tale fit in tempore et est ex tempore: ergo creatio hujus anime et in tempore et ex tempore est. Et eadem ratio est de creatione omnis rei: ergo videtur, quod creatio sit ex tempore et in tempore. Sed creatione creator est. Ergo creator est ex tempore. Quidquid autem est ex tempore, temporale est. Ergo videtur, quod creator sit temporalis. Dicit enim Aristoteles in IV Physicorum, quod in tempore esse, est quadam parte temporis mensurari. Hoc autem falsum est: quia creator eternus est,et tempore non mensuratur.

23

Solutio. Dicendum, quod in veritate multipliciter dicitur ereare, similiter et facere. Sienim creare est de nibilo aliquid facere, secundum quod multipliciter dicitur nihil, ita dicitur multipliciter creare.

24

Dicitur autem nihil et omnino et simpliciter nihil: et sic cum dicitur, ex 1hilo, per prepositionem ez, habitudo notatur defeclus principii essentialis ad id quod fit: quia scilicet id quod sie fit, ex nullo essentiali prineipio fit, et nihil entium est principium ejus ex quo deduca tur in esse. Principio dico intrinseco: quia hoc solum essentiale est facto. Et sic nihil sumitur propriissime. Unde sic ex nihilo aliquid facere, propriissime creare est. Et hoc est quod connotatur in hoc nomine, Creator. Et ideo creator quantum ad id quod significat, essentiam divinam significat: et quantum ad id - quo significat, connotat in creatura talem scilicet exitum, de nihilo scilicct ad esse. Et hec est propria significatio hujus nominis, Creator.

25

Dicitur etiam nihil secundum quod dicit privationem esse vel negationem, secundum quod esse diffinit Boetius: "Esse est quod ordinem retinet servatque naturam." Et sic dicitur dupliciter. Uno modo quod deficit ab ordine, et est corruptio ordinis: et hoc est peccatum culpa, sicut dicit Glossa super Joannem, 1, 3, super illud: Sine ipso factum est nihil, hoc est, peccatum quod nihil est. Et nihil fiunt homines cum peccant. Peccatum enim nihil habet de esse ordinato et servante naturam. Quia, -sicut dicit Augustinus in libro de Natura bont, peccatum est corruptio modi, speciei, et ordinis. Et Damascenus: "Peccatum est recessus ab eo quod est secundum naturam, in id quod est contra naturam:" Et sic dicitur in Psalmo 1, 12: Cor mundum crea in me, Deus. Sed non est hoc creare proprie: quia hoc nihil, licet nihil habeat de esse ordinato, tamen non simpliciter nihil habet de esse. Et sic creare potius est reformare, quam creare simpliciter. Unde talis exitus de non esse ad esse non connotatur in hoc nomine, Creator, quando de eo dicitur simpliciter et sine determinatione.

26

Alio modo dicitur creare secundum quod. nihil dicit aliquid deficiens ab esse per penam vel corruptionem: sic enim quod de malo pcene reducitur in esse, de nihilo fieri dicitur. Malum enim, ut dicit Dionysius, in non ente fundatur. Dicit enim in libro de Divinis nominibus, quod "malum nec aliquid existentium est, nec aliquid in existentibus'." Et tale ereare idem est quod recreare, et non est creare proprie. Unde nec hoc connotatur in hoc nomine, Creator.

27

Similiter facere dicitur multipliciter, proprie scilicet, et communiter. Proprie faciens dicitur, ut dicit Damascenus, qui super prejacentem materiam et ex prajacenti materia aliquid operando producit. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod "ars est factivum principium cum ratione." Et hoc modo creare non est facere nisi in secunda et tertia acceptione. Communiter autem dicitur faciens, a quo ut movente fluit versio vel mutatio in esse simpliciter, vel in esse quodam ejus quod fit quocumque modo. Et sic creare est facere, et agere est facere: et creare hoc modo est in predicamento actionis, quamvis actio proprie sit illatio ejus quod est actus, in id in quod agitur secundum quod est in agente, et non secundum quod est in acto: sicut intelligere actio est intellectus in intelligibile, et velle actio voluntatis in volitum. Et hoc modo dicit Aristoteles in VI Ethicorum, quod "prudentia est activum principium cum ratione."

28

His habitis, facile est respondere ad objecta.

29

Ad primum ergo dicendum, quod ratio Damasceni bona est, et ideo concedenda est. Et ad id quod infert, quod omnipotenti demonstrativus potius est, quam voluntatis, dicendum quod utriusque demonstrativus est, Quantum enim ad eliciens actum qui libere et non ex necessitate fita Deo, voluntatis demonstrativus est. In quantum autem nihil presupponit coadjuvans, vel in quo fundetur, infinite potentie demonstrativus est: huic enim nihil convenit vel subjectum vel instrumentum quo juvetur ad actum.

30

Ad aliud dicendum, quod creatio est primus et principalis et nobilissimus actus Dei super creaturam: nec est tantum super uniforme, sed super totum esse. Et hoc modo dicit Augustinus in libro de Symbolo: "Rectissime creditur Deum omnia de nihilo fecisse, ut ordinatissimo Dei munere primo capacitas formatum fieret, ac deinde omnia que furmantur." Unde licet creatio primo sit informis materia (dico autem primo, in ordine nature ejus quod creatur), nihilominus tamen et forma creatur in materia, et totum quod est de esse creali, in quantum de non esse ad esse producitur. Creatio enim est actus creantis in totum esse creati. Sicut enim actio perfecta est et perfecti agentis, ita est actio perfecti operis. Deuter, xxxu, 3 et 4: Date magnificentiam Deo nostro. Det perfecta sunt opera.

31

Ad aliud dicendum, quod Augustinus ibi et Isaias sumunt ecreare in tertia jus significatione, et non in principali: et sumunt facere communiter, quod anlonomastice convenit primo facienti, qui ex arte que verbum suum est et sapienlia, omnia facit que facit. Sicut enim supra dictum est, ars factivum principium est cum ratione. Et sic distingunt inter facere primi artificis, et ereare tertio modo dictum.

32

Pzr noc etiam patet solutio ad sequens. Per dictum enim, hoc est, per verbum fiunt omnia que fiunt: et per mandatum cum requirat obedientiam, ordinantur quecumque ordinantur.

33

Ad aliud dicendum est, quod creatio actio secundum quod est in Deo, absque omni dubietate Deus est et divina essentia: sed quia aclio est exitus potentie in opus, et sic opus est terminus ejus, ideo ex parte termini.habet quod non est eterna, et non ex parte agentis. In omni enim actione principium est agens, et terminus id quod agit.

34

Per Hoc etiam patet solutio ad sequens. Creatio enim non est multiplex ex parle agentis, sed ex parti acti. In agente autem simplex est.

35

Et pvo que sunt in contrarium, concedenda sunt.

36

Ad TertIum dicendum, quod pro certo potentia creandi incommunicabilis est creature ‘4, sicut bene dicit Damascenus. Et ratio hujus duplex est. Una est, quia omnis potentia creata existentis est post non esse. Potentia autem existentis post non esse, in esse fundata est, et in eo quod est esse consequens: et ideo in nullo habet respectum ad non esse, eo quod ipsa est non esse consequens: et consequens non habet posse super antecedens in tempore, sed e converso: antecedens enim duratione principium est consequentis, et non e converso: principiatum enim habet nihil in principio, sed e converso. Secunda ratio est, quia omne creatum creatione deducitur ad esse et ad posse: et quidquid est et quidquid potest, creatione est et creatione potest: et ideo nulla ratio admittit, quod aliquid possit creando, vel potentiam creantem accipere. Altioris enim potenti est potentia creans, quam potentia creati. Et sicut potentia causati in quantum causatum, non potest esse potentia cause in quantum causa est: sic potentia creati in quantum hujusmodi, non potest esse potentia creantis, nec similis ei.

37

Ad wp quod ulterius queritur de dicto Magistri, quod etiam dictum est Augustini, patet solutio.Creatio enim ex tempore non est nisi ex ratione termini.

38

Ad objectum autem dicendum, quod creatio principium temporis est ut causa agens: et huic non repugnat quin creatio ex parte creati ex tempore sit vel cum tempore, ita quod tempus large sumatur pro omni eo quod est de essentia temporis, sicut etiam nunc tempus est quod est substantia temporis: creatio enim prime materi est in nunc vel cum nunc temporis.

39

Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod justificare impium non dicitur majotis potentie esse quam creare ccelum et terram, nisi secundum quid, scilicet quia ad justificationem impii requiritur aliquid ex parte justificati, scilicet voluntas consentiens et non obnitens: ad creationem autem ceeli et terre nihil requiritur ex parte creati, et nihil reluctatur. Nec ministri Ecclesia remissionem faciunt ex parte culpe. Isa. xu, 20: Ago sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me. Unde Judai cum audirent a Christo, Matth. ix, 2 et 3: Confide, fli: remittuntur tibi peccata tua. Et non crederent eum nisi simplicem hominem, dixerunt: Hie blasphemat. Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 1? Sed est remissio peccati ex parte pene in parte vel in toto dimittendi: et hoc committitur ministris Kcclesiz.,

40

Ad aliud dicendum, quod in omnisciéwtia non est sicut in omnipotentia: scientia enim est ex motu scibilis ad animam: et ideo activa potentia in scibili est in omniscientia, passiva tantum in anima: et creature est bene multum sustinere, sed non multum facere. In omnipotentia autem e converso est: omnipotentia enim est infinita facere: quod convenire non potest creature qua finite potentiae est. Et quamvis hoc bene dictum sit, tamen multi et magni dixerunt, quod omniscientia non convenit anime Christi secundum se, et in quantum est creata, sed in quantum est unita divinitati: sic enim non ex se, sed ex divinitate cui unitur, est potentic infinite.

41

Ad aliud dicendum, quod potentia creandi creato repugnat propter causas que dicte sunt: propter adjuncta enim est oppositio inter ea. Potentia enim creandi potest in ens, et in non ens: potentia autem creati eo quod entis, vel post non ens, non potest nisi in ens tantum.,

42

Ad uLtTimum dicendum,. quod cum dicitur, Deus nunc creat hance animam, creatio secundum quod est in creante, hoc est, secundum quod est actus creantis, ab wterno est in eodem modo: ab zterno enim Deus intellexit et scivit et voluit ut nunc esset hec anima: et nulla variatio facta est circa ipsum. Sed quod dicitur, quod nunc et non ante nec post fecit, ex parte facti est, et non ex parte factionis vel facientis: et ideo sequitur, quod factum temporale sit et ex tempore: sed non sequitur, quod creator vel creatio secundum quod est in creatore, ex tempore sit vel temporalis: sicut enim dicitur in libro de Causis, prima causa est substantia, cujus substantia et actio est.in momento eternitatis et non temporis.

43

Advertendum tamen, quod aliter quam dictum est, Philosophi sumunt creationem, secundum quod dicitur in libro de Causis, quod "prima rerum creatarum causata est esse." Illi enim non dicunt esse creatum, nisi quod ante se non presupponit aliud, sicut ens et unum: quod autem ante se supponit aliquid, non dicunt esse creatum, sed factum per informationem: creationem autem secundum quod fit ex puro nihilo, per rationem cognoscere non potuerunt. Non enim cum sit entis creati, decurrit nisi de ente in ens, de principio scilicet in principiatum, et non potest se fundare in non ente. Et ideo, ut dicit Aristoteles in primo Physicorum, omnes Philosophi convenerunt in hoc, quod ex nihilo nihil fit. Propter quod etiam non acceptio intellectus humani, sed arliculus fidei est quod dicitur in symbolo Niceno: "Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, facto- rem cei et terre."

Membrum 2

De respectu creature ad creatorem. Et Quid sit creatio passiva?
44

MEMBRUM II. De respectu creature ad creatorem. Et Quid sit creatio passiva?

45

Secundo, Queritur de respectu creaturw ad creatorem. Hujus enim causa est ereatio passiva qua res creatur: et ideo oportet querere, quid sit creatio passiva?

46

Quid autem non potest determinari, nisi sciatur in quid sit genere, et que sint ejus differentie constituentes. Et etiam quia accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, oportet determinare ejus accidentia consequentia propria.

47

Videtur autem, quod si in aliquo genere est creatio passiva, quod est in genere mutationis.

48

1, Dicit enim Augustinus in libro I Contra adversarium legis et prophetarum: "Mutabilia sunt: quia non de illo, sed de nihilo facta sunt." Videtur ergo, quod creari mutarisit. Mutabilitas enim inre creata non causatur nisi a mutalione que est creatio.

49

2, Adhuc, Joannes Damascenus: "Quod a versione incipit, versioni subjacet vel secundum electionem tantum, vel secundum electionem et naturam simul," Sed creari est verti: verti autem mutari: ergo creari mutari: ergo creatio in genere mutationis est.

50

3. Adhuc, In Psalmo a, 27 et 28: Sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et annt tui non deficient. Mutabilium autem esse, ut dicit Dionysius, mensuratur tempore. Secundum naturam autem sic. est, quod nullius esse mensuratur tempore, nisi cujus fieri mutatio est. Creaturarum esse mensuratur tempore. Ergo creaturarum fieri mutatio est: ergo creaflo creati mutatio est.

51

In contrarium hujus est, quod nihil est in genere, quod non sit in aliqua specierum generis illius. Si ergo creatio mutatio est, vel est mutatio de non subjecto in subjectum, et erit generatio: vel de subjecto in non subjectum, et erit corruptio: vel de subjecto in subjectum, et erit alteratio, vel augmentatio, vel diminutio, vel secundum locum mutatio. Sed nihil horum est. In omni enim mutatione unum et idem est quod est subjectum mutationis. Dico autem unum et idem in termino a quo et in termino ad quem et in medio. In generatione enim et corruptione unum et idem est, quod est materia que transmutatur. In aliis autem quatuor mutationibus unum et idem est, quod est subjectum salvatum in esse substantiali, et mutatum in quantitate vel qualitare vel ubi, ut docet Aristoteles in quinto Physicorum. Et propter hoc dicit in primo de Generatione et Corruptione, quod "universale est subjectum generationis et corruptionis primum." In creatione autem nihil unum et idem est subjectum ejus quod est nihil, et ejus quod est aliquid, et ejus quod est fieri ex nihilo. Ergo creatio non est mutatio.

52

Ulterius queritur de differentiis constituentibus hanc mutationem, si mutatio est in esse speciali quod est creatio.

53

Cum enim dicat Averroes super ter tium Physicorum, quod motus et mutatio non est nisi forma post formam, vel ubi post ubi, quod cum creatio sit mutatio ad esse ex nihilo, quod creatio non est nisi esse post esse: et sic videtur esse exitus de potentia ad actum. Esse enim post esse, et forma post formam, non est, nisi processus esse et forme de potentia ad actum in tempore continuo, et non subito, sicut dicit Avicenna.

54

Quod si concedatur, in contrarium est, quod

55

1. Talis processus de esse in esse, vel de non esse in esse est processus agentis, quod non potest in totum esse, et est agens imperfectum. Creatio autem est ab agente perfecto, quod potest in totum esse, et ab agente primo quod est a per se et propria causa esse. Et sic videtur, quod creatio non potest esse nisi perfecti esse collatio, quod est esse perfectum totius creati. Non ergo videtur esse muta- ‘tio, sed influxio esse perfecti.

56

2. Adhuc, Creari est nunc primo esse, et ante nihil fuisse. Hoc autem non dicit exitum de potentia ad actum, sed esse perfectum ejus quod ante nec secundum potentiam, nec secundum actum fuit. Ergo videtur, quod creari non sit mutari, sed nunc primo esse a voluntate creatoris, qui solus potest dare esse: eo quod ipse est causa prima et omnis esse principium.

57

3. Adhuc, Si creari diceret fieri, cum omne fierl precedat suum factum, oporteret quod creari.esset ante suum creatum esse: et hoc est inconveniens. Creari enim est effectus et illatio actionis primiagentis, secundum quod dicitur.in Sex principiis, quod "passio est effectus illatioque actionis," Talis autem actio cum temporalis sit, et cum fieri praecedat factum, non est agentis primi: cum, sicut probatum estin libro de Causis, agens primum sit substantia, cujus substantia et actio est in momento eternitatis. Videtur ergo, quod creatio secundum quod est creati passio, non sit nisi esse acceptio postquam non fuit.

58

In contrarium tamen hujus videtur ae esse: quia

59

In rebus que sunt citra primum, differt quod est et quo est: sed esse creatum est quod est, creatio autem quo est: ergo creatio non est esse acceptum nunc primo,

60

2. Adhuc, Creatio passio, et crcatio actio, principium est ejus esse quod est nunc primo: nihil autem est id cujus cst principium: ergo creatio non est esse nunc primo.

61

3. Adhuc, Secundum hoc creari medium esset inter creantem et creatum, et tunc esset medium inter creatorem et creatum: et tunc queritur de illo, an esset creatum, vel creator? et quodcumque dicatur, inconveniens sequitur. Si enim creatum est: tunc creatione exivit de non esse: et sic creationis est creatio, et abibit hoc in infinitum. Si autem est creator: cum creator sit ab eterno, erit creatio que est creati passio ab eterno, quod falsum est, Et sic videtur, quod per nullam differentiam ponipossit in esse specialis mutationis.

62

4. Si quis forte dicat, quod ponitur in speciali differentia per id cujus est creatio. Est enim exitus principium compositionis, sicut forma et materia, et non est compositi. Et sic hoc modo diffinitur, quod creatio est exitus principiorum compositi, forme scilicet et materia, de non esse in esse. Hoc enim quidam dixerunt, et ad hoc adduxerunt tres rationes. Prima est, quia quod ex principiis exit ad esse, principia sui esse habet ante se, et sic non potest fieri ex nihilo, sed ex potentia: videtur ergo, quod principiatum creatum esse non potest, nec principiato convenit creatio. Secunda est, quod principium secundum quod principium non habet ante se nisi nihil: si ergo fiat, oportet quod fiat ex nihilo: et sic sibi proprie convenit creari: sic enim omnes Philosophi locuti sunt de creatione. Tertia ratio est theologica. Super illud Genesis, 1, 4: In principio creavit Deus celum et ter ram, Glossa Augustini dicit, quod "per celum et terram intelligitur materia informis." Creari ergo proprie est materiae informis que ante se non habuit nisi nihil.

63

Sed contra hoc est quod dicit Augustinus contra Manicheum, quod cum dicitur: In principio creavit Deus celum et lerram, nomine celi et terre universa creatura significata est, quam fecit et condidit Deus. Et sic videtur, quod creari non tantum convenit materiae et forme, sed etiam compositis.

64

Uxrerws queritur de opinione quorumdam dicentium, quod in omnibus, sive in naturalibus, sive in voluntariis, ultima forma non sit nisi per creationem. it ad hoc adducunt rationes.

65

Quarum prima est, quod dicunt, quod natura et voluntas non possunt ultra quam disponere materiam, et quod formam dare non possunt: sed dispositione perfecta, a Deo creatur forma. Et hoe confirmant per Augustinum in libro LIT de Trinitate. Dicit enim sic: "Sicut matres gravide sunt feetibus, sic ipse mundus gravidus est causis nascentium, que in illo non creantur, nisi ab illa summa essentia, ubi nec oritur, nec moritur aliquid, nec incipit esse, nec desinit ."

66

Adhuc, Secundo adducunt quod dicit Augustinus in libro V1 super Genesim ad litteram, sic: "Consummasse ista intelligimus Deum cum creavit omnia simul, ita perfecte ut nihil ei adhuc in ordine temporum creandum esset, quod non hic ab eo jam in ordine causarum creatum esset?." Ex quo accipitur, quod omnia que fiunt natura sive voluntate, non nisi disponuntur a natura et voluntate ut susceptibilia sint esse et forma. Forma autem et esse non dantur nisi a primo creante.

67

Tertia ratio est, If Machabeorum, VII, 22 et 23, ubi dicit mater ad filios: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego sptritum et animam donavi vobis, et singulorum membra non ego ipsa compegi: sed entm mundi Creator, gui formavit hominis nativitatem, gquique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam. Videtur ergo, quod omnium origo, que est forma et esse, sit immediate a Deo per creationem.

68

In conrrariuM tamen hujus est quod dicitur, Genes. u, 2: Reguievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat. Si requiescere est ab omni opere cessare, videtur quod Deus nihil de novo creavit post diem septimum.

69

Sep quia haec opinio antiqua fuit Stoicorum, Socratis scilicet et Platonis, qui dixerunt, quod omnes forme sunt a datore formarum, et quod jnihil facit natura nisi disponere materiam, et secundum varietatem dispositionis varias meretur formas a datore formarum, queratur, Utrum creatura in aliquo cooperetur creatori in creatione ?

70

Et videtur, quod non. 1. Creare enim est ex nihilo facere: nihil autem quod solum prajacet creationi, dispositionibus aptari non potest: et cum creatura creatori cooperari non possit nisi disponendo, et hoc non potest: ergo in nullo potest cooperari.

71

2. Adhuc, Creatio actio est ante substantiam creati secundum naturam: natura ergo creati in eo quod est ante se per naturam cooperari non potest.

72

3, Adhuc, Si cooperaretur, hoc induceret imperfectionem in creante: agens enim non summe perfectum est quod i indiget cooperante.

73

In contrarium tamen hujus est quod sed contra, dicit Augustinus in libro III de Trinitate?; "Exteriores operationes sive bonorum sive malorum, vel Angelorum vel hominum, sive etiam quorumcumque animalium, secundum imperium suum, et a se impertitas distributiones potestatum et appetitiones commoditatum, ita rerum nature adhibet in qua creat omnia quemadmodum terre agriculturam." Unde de agricultura similitudinem assumens ait Apostolus, I ad Corinth. iu, 6: Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Ergo tam natura quam alia creatura cooperatur ad creationem.

74

Ulterius queritur, Utrum accidentium sit creari?

75

Hoc enim videtur esse contra rationem accidentis. Accidentis enim esse est inesse, et est ex illo in quo est accidens: ergo semper ex aliquo est, et habet in ratione sua ex aliquo esse. Quod autem creatur, semper ex nihilo est. Ergo intellectus accidentis repugnat creationi, et sic creari non potest.

76

In contrarium est, quod omne illud creatur, quod nunc primo est et ante hoc nihil fuit: accidens quod nunc primo et ante hoc nihil fuit, accidens est: ergo creatur.

77

Sotuno. Ad primum quesitum, in quo scilicet genere sit? Dicendum, quod mutatio duplex est, scilicet in totum esse, et in partem esse. Mutatio in totum esse non potest esse nisi ab agente quod largitur totum esse: et hac mutatio nihil supponit pro subjecto. Si enim aliquid supponeret, illi quod supponeret, esse non largiretur, et sic non esset ad totum esse: sicut generatio esse materie non largitur, nec corruptio adimit esse materia. Propter quod Aristoteles in fine primi Physicorum probat, quod materia ingenerabilis et incorruptibilis est. Similiter est de aliis quatuor motibus, in quibus salvatur: subjectum secundum esse substantiale subjecti: eo quod non est ibi mutatio nisi ad esse accidentis, et non ad. totum esse. Mutatio autem que est ad totum esse, confert esse tam composito quam principiia componentibus, et tam subjecto quam accidentibus que in subjecto sunt. Unde hec mutatio non proprie mutatio dicitur, sed communiter. Magis autem proprie versio vocatur: quod enim creatur, vertitur in esse ex non esse. Propriissime autem vocatur creatio.

78

Et per hoc patet solutio ad omnia prima quesita. Sancti enim qui dicunt mutabilia esse que a mutatione incipiunt, elargato vocabulo vocant mutationem versionem in totum esse. Philosophi autem quorum rationes adducuntur in contrarium, non loquuntur nisi de mutatione que est in partem esse: quia in illis aliquid mutatur quod subjectum est mutationi, et mutari illorum est ante mutatum esse, et fieri ante factum esse: tales enim mutationes mensurantur tempore. Mutatio autem que est in totum esse, fit in momento, et fieri ejus est cum factumesse, et matari cum mutatum esse.

79

Et per hance distinctionem solutum est quidquid pro prima parte et contra quesitum est.,

80

Apo quod ulterius queritur de differentiis constituentibus definitionem ejus, dicendum quod creatio non est mutatio que sit esse post esse. Et dictum Averrois non se extendit nisi ad mutationem que est in partem esse, et non totum esse: et ideo dictum illud nihil probat de creatione.

81

Ad ww quod in contrarium® adducitur, dicendum quod creatio et creari est acceptio esse nunc primo: et licet acceptio esse non sit ipsum esse secundum rationem et modum significandi, est tamen cum ipso in eodem momento, in quantum creatio est simplex actus creantis, cujus terminus est esse creati.

82

Ad aliud dicendum, quod licet principium non est id cujus est principium, nihil tamen prohibet quin in simplicibus que successiva non sunt, sit cum altero in eodem momento. Et.est simile, licet emanatio lucis a sole que est principium diei, non sit dies: tamen emanatio lucis a sole et esse diei, sunt simulin uno et todem momento.

83

Ad aliud dicendum, quod creatio re nihil est medium inter creatorem et creatum: si tamen diceretur creatum, non iretur in infinitum: quia seipsa referretur ad creatorem, nec alia creatione crearetur nisi seipsa. Unde re non est inedium, sed cum esse creati, et concreatur cum illo. Medium tamen est secundum rationem, secundum quod actio et passio media sunt inter agens et patiens.

84

Ad id quod dicunt quidam, quod specificatur per id quod est principiorum et non principiatorum, dicendum quod nihil valet dictum illorum: sed specificatur per hoc quod est mutatio in totum esse.

85

Et prime due rationes quas inducunt pro se, nihil concludunt de creatione simpliciter dicta, que est actio primi creanlis, que est eductio entis de nihilo, sed de creatione quam ponunt Philosophi: et illa equivoce dicitur creatio cum creatione que est actio primi agentis: unde utraque illarum rationum peccat secundum equivocationem.

86

Ad TermiaM rationem que theologica est, dicendum quod ccelum et terra et materia prima non dicuntur in principio creata, quod per se creatio sit in illis et non de aliis: sed quia prima sunt in ordine creatorum: in hoc enim ordine prior est capacitas dispositionis et formationis et ornatus, quam sit esse dispositi formati et ornati. Et ideo materia que per hoc quod informis est, capax formarum est, in principio dicitur: et duplici nomine nominatur, cceli scilicet, et terre: quia secundum subtilem considerationem Philosophorum non est una materia corruptibilium et incorruptibilium: et ideo uno nomine nominari non potuit.

87

Qvop per Augustinum in contrarium objicitur, concedendum est.

88

Ad id quod ulterius queritur de crea tione forme, dicendum quod. si queratur de prima inchoatione forme in materia, et de esse forma inchoate: tunc videtur concedendum, quod forma talis et esse ejus non sit nisi [per creationem primi esse: hoc enim esse et haec inchoatio non est nisi splendor perlustrans totam materiam, in quo splendore radicatur et inchoatur omne id quod esse et cognoscibilitatem dat materia: et hoc nihil aliud est nisi ex quo ut inchoativo et fundamentali educitur omnis forma, que dat esse et rationem materie et ei quod est. Si autem queratur de forma que dat esse actu, et que constituit in hac specie vel illa: tunc non fit per creationem, sed per generationem, que est eductio potenti ad actum, ita quod potentia illa habitualis sit et confusa forme inchoatio, sicut genus, confusa est inchoatio specierum. Et ideo talis forma non fit ex nihilo sue essentiae, sed ex aliquo. Et hac est opinio Aristotelis et omnium Peripateticorum, qui omnes concorditer dixerunt, quod ex tali potentia educitur forma: aliter enim nec differentia potestate essent in genere, nec forme in materia. Sicut enim dicit Aristoteles in VI Physicorum, et sicut probatur in libro de Causis multis rationibus, omne quod est in aliquo, est in eo secundum potestatem ejus in quo est, et non secundum potestatem ejus. quod inest illi.

89

Et sic intelliguntur auctoritates inductae. Illa est enim originalis causa omnium quam invenit Deus, ut dixit bona Machabeorum mater: et ista est seminalis causa quam sparsit Deus in universam ateria,ut dicit Augustinus. Et si quid aliud oritur a materia ad imperium Dei, hoc non est secundum causam seminalem, sed secundum rationem obedientialem, qua quelibet creatura mirabiliter obedit Deo in omne id quod voluerit, sicut dicitur, Matth. us, 9: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Et sicut dicit Anselmus, quod "Deus de trunco potest facere vitulum."

90

Ad id quod in contrarium objicitur, sufficienter solvit Glossa, ibidem dicens, quod nihil post septimum diem fecit Deus quod non ante in seminali causa, vel obedientiali ratione, vel similitudine fecerit: et sic aliquo modo ante diem septimum fecit. Quatuor enim modis, ut dicit ibi Glossa, operatur ibi Deus. In verbo scilicet, rationes omnium ut in arte preconcipiendo et generando: et propter hoc Plato vocavit verbum mundum archetypum. In materia prima rationes seminales et obedientiales, In dando et disponendo et ornando, primas species ad esse deducendo. Et unumquodque secundum speciem propriam multiplicando vel propagando, secundum quod dicitur, natura est principium ex similia procreans. Et sic dicitur, Joan. v, 17: Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

91

Ad id quod ulterius queritur de opinione Stoicorum, dicendum quod non est vera, nisi secundum modum dictuni, de prima scilicet inchoatione formarum. Tamen hoc modo non dicebant Stoici, sed potius, quod ante quamlibet formam esset forma actu, ex qua sicut ex sigillo prodirent omnes forme ejusdem speciei. Et secundum hune modum improbat eam Aristoteles : quia secundum hune modum non essent nisi monstra et figmenta ficta ab imperitis: et non essent cause eorum que sunt, nec principia cognoscendi ea que sunt: quia secundum hune modum nihil sunt in his que sunt.,

92

Et quod queritur, Utrum creatura aliquid cooperetur ad creationem ? Dicendum quod impossibile est, quod in aliquo cooperetur, sicut jam paulo ante proba. tum est. Cooperatur tamen ad hoc, quod res que est in potentia, exeat ad actum: hoc enim non est creationis, sed generationis.

93

Per hoc patetsolutio ad ea que indueuntur ad hoc, quod creatura non potest cooperari creatori in creatione.

94

Ad 1 est in contrarium, dicendum quod secundum dictum Augustini intelligitur, quod nature operatio et alia quxdam cooperantur ad nature actionem, que est eductio actus de” potentia: in qua etiam operatione secunda causa habet a prima causa, quod est, et quod causa est, et quod operatur, ut dicitur in libro de Causis: sed potentie creandi nihil cooperatur, ut. probatum est: hac enim est potentia super totum esse, et de nihilo ad esse deducens, et nullo indigens.

95

Ad id quod ulterius queritur de creatione accidentium, dicendum quod aliud est de esse accidentium simpliciter, et aliud est de esse actu. Esse fenim accidentium simpliciter pro’certo ex creatione est: hoc enim est esse post non esse. Esse autem accidentis actu secundum quod accidentis esse est inesse subjecto, reducitur ad causam aliquam immediatam que est in subjecto. Unde esse accidens simpliciter ex creatione est. Esse accidentis ut est accidens in actu, ex aliquo est: quia est ex causa que est in subjecto. Et primum esse accidentis non repugnat creationi: secundum autem repugnat intellectui creationis.

96

Et per hoc patet solutio ad totum: quod enim in contrarium est, de primo esse procedit.

PrevBack to TopNext