Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 74

De motu creature spiritualis per tempus et locum
1

QUAESTIO LXXIV. De motu creature spiritualis per tempus et locum.

2

Deinde queritur, Qualiter Deus existens in omnibus, creaturam corporalem mutat per tempus et locum, creaturam vero spiritualem per tempus tantum ?

3

Hoc enim dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Omne igitur corpus, ex verbis Augustini super Genesim ad litteram .

4

Ubi duo oportet queri, scilicet quid sit moveri spiritualem creaturam per tempus ?

5

Et, Utrum Angelus movetur per tempus tantum, vel per tempus et locum?

Membrum 1

Quid sit moveri spiritualem creaturam per tempus
6

MEMBRUM I. Quid sit moveri spiritualem creaturam per tempus?

7

Primo ergo queritur, Quid sit moveri per tempus ?

8

4. Et dicit Magister, quod mutari per tempus est variari secundum qualitates interiores vel exteriores, que sunt in ipsa re que mutatur: ut quando suscipit vicissitudinem gaudii, doloris, scientie, oblivionis, vel variationem forme, sive alicujus qualitatis exterioris.

9

2. Adhuc, Magister, ibidem: "Hee enim mutatio que fit secundum tem- pus, variatio est qualitatum, que fit in corporali vel spirituali creatura :. et ideo vocatur tempus."

10

Hoc autem non videtur esse verum: 1. Tempus enim numerus motus est per prius et posterius, ut dicit Aristoteles in IV Physicorum. Ergo tempus non est nisi ejus quod secundum suam naturam subjicitur motui secundum suam naturam non subjicitur motui nisi quantum, ut dicit Aristoteles: ergo per tempus non mutatur nisi quantum. Nulla spiritualis creatura est quanta: ergo nulla spiritualis creatura mutatur per tempus: falsum ergo est, quod Deus movet spiritualem creaturam per tempus.:

11

2. Adhuc, Dionysius in libro de Divinis nominibus: "Tempus est quod in generatione et corruptione metitur." Angelica natura et spiritualis creatura, de se nec generabilis, nec corruptibilis est. Ergo per tempus non mutatur.

12

3. Adhuc, Tempus non est aliquorum nisi eorum que secundum causam ad motum primi mobilis referuntur. Angelica natura secundum vicissitudines gaudii, et doloris, scientiae, et oblivionis ad motum primi mobilis ut ad causam non refertur. Ergo per tempus non mutatur.

13

4. Adhuc, Tempus non est nisi ubi est prius et posterius: prius et posterius non est, ut dicit Aristoteles in VI Physicorum, nisi ubi in spatio est ante et post: et in eo quod movetur, partim in eo quod est ante, et partim in eo quod est post: hoc autem angelice nature sive spirituali convenire non potest, eo quod simplex est et impartibilis: ergo spiritualis sive angelica natura, que sola pure spiritualis est inter creaturas, per tempus non mutatur.

14

In contrarium hujus est quod dicit Augustinus in libro VIII super Genesim ad litteram: "Deus, inquit, omnipotens incommutabili eternitate, voluntate, veritate semper idem, movet per tempus spiritualem creaturam: movet et per tempus et locum creaturam corporalem, ut eo motu naturas quas condidit, administret."

15

Solutio. Dicendum, quod creatura spiritualis movetur per tempus et mutatur, ut dicit Augustinus, et Boetius in III de Consolatione philosophiae: "Immotus stabilisque manens das cuncta [moveri"

16

Omnis enim motus, ut dicit Aristoteles, est abimmobili primo: et cum esse secundum nullo modo perficiatur nisi per motum ad primum, necesse est omne secundum esse mobile: et cum motus sit actus mubilis secundum quod mobile, erit actus mobilis imperfecti exeuntis de imperfectione potenti ad actum in tempore continuo, non subito. Et ideo dicit Avicenna in Sufficientia, quod motus est exitus de potentia ad actum in tempore continuo, non subito. Quia enim illud quod exit de. potentia ad actum continuo exitu, parlim est in potentia, et partim in actu, necesse est omne quod movetur, in tempore moveri. In tali enim transitu est prius et posterlus, que motum faciunt divisibilem, et partes per quas dividitur, continuas. esse ad nunc ad quod continuatur prius et terminatur, et quo incipit posterius et continuatio ipsius, et sic nunc medium est in ratione finis et principii et in ratione continuantis. Et dicit Boetius in libro V de Consolatione philosophie’,quod quidquid tali motu accipitur, quod hoc in uno indivisibili nunc non possidetur: et sic eternum et immobile esse non potest. Et hec est vera causa ejus quod dicit Damaseenus in libro II de Fide orthodoxa, quod "omne creabile vertibile est, vel secundum substantiam, vel secun dum electionem, vel secundum utrumque’."

17

Ad primum ergo dicendum, quod ve-— rum est quod dicit Magister. Motus enim talis, ut dicit Commentator super tertium Physicorum, est forma post formam, vel ubi post ubi. Forma autem post formam non est nisi vicissitudo forme, et ubi post ubi non est nisi vicissitudo ubi: et sic vissitudinem in talibus sustinere, est mutari per tempus.

18

Ad secundum dicendum, quod dictum Magistri fundatur super hoc, quod tempus, ut dicunt Priscianus et Gilbertus, est- mora. In mora autem id quod est ante, refertur ad post: et tenetur quasi unum cum altero vel ad minus unum ex altero: et ab hoc accipit nomen temporis. Omne enim quod talis more est, in uno indivisibili stante esse suum non possidet, sed potius in uno indivisibili secundum esse: vicissitudinaliter accipit illud.

19

Ad 1 quod objicitur in contrarium, dicendum quod secundum Boetium in libro V de Consolatione Philosophiae, "nihil creatum esse suum habet simul." Et dat exemplum in libro de Trinitate, quod "esse quo futurum erit in crastinum, vel post annum, non habet jam in presenti:" et sicomne quod est creatum, divisibile est secundum esse, et habet protensionem virtualem in esse, et sic est quantum. Dicit enim Augustinus in libro de Quantitate anime, quod "duplex est quantitas, scilicet molis et virtutis." Et hoc sufficit ad hoc quod aliquid sit mobile, et continuo tempore moveatur.

20

Ad aliud dicendum, quod Dionysius valde large accipit tempus, scilicet secundum quod refertur ad subjectum ejus primum, ut passio primi motus et mensura: et secundum quod per ipsum refertur ad alia que causantur a primo motu, et sic tempus non est mensura nisi quorumdam corporalium, generabilium, et corruptibilium. Si autem tempus accipiatur pro protensione anime a primo in posterius et usque in ultimum, illud est vere tempus: quia dicit Augustinus in libro XI Confessionum, quod "longum preteritum non est nisi longa memoria in preteritum, et longum futurum non est nisi longa providentia in futurum 1," Etin hoc concordat Aristoteles in IV Physicorum et Averroes ibidem in commento, quod tempus secundum suum esse principale est in anima. Et sic sumendo tempus proprie, hoc est, secundum proprium esse ipsius, tempus erit tam spiritualium quam corporalium, et tam corruptibilium quam incorruptibilium, que vices sustinent: erit enim protensio anime vel. intellectus secundum moram extendentis se a prima vicissitudine ad ultimam.

21

Ad aliud dicendum, quod tempus Adobjea usualiter acceptum et communiter, est eorum que referuntur causaliter ad primum motum. Tempus autem acceptum secundum proprium esse et primum quod habet in anima, est etiam aliorum, ut dictum est: hoc enim tempus non habet continuationem a motu vel mobili, sed a protensione anime, sicut dictum est.

22

Ad aliud dicendum, quod prius et adobjen posterius dupliciter sunt, scilicet secundum divisionem quantitas molis, et de talibus loquitur Aristoteles. Et secundum divisionem quantitatis virtualis in esse, quod non totum simul in uno possidetur: et talis divisio competit angelice nature et spirituali.

23

Ip guop in contrarium objicitur, simpliciter concedendum est.

Membrum 2

Utrum Angelus moveatur per tempus tantum, vel per tempus et locum ?
24

MEMBRUM II. Utrum Angelus moveatur per tempus tantum, vel per tempus et locum ?

25

Secundo queritur, Utrum Angelus moveatur per tempus tantum, vel per tempus et locum ?

26

Et circa hoc queruntur tria, scilicet an Angelus de loco ad locum moveatur? hoc enim quidam negabant. Et secundo, Qualiter movetur per medium quod est inter terminum a quo et terminum ad quem ? Et tertio, utram motus ejus sit in tempore vel in instanti ?

27

Et hec queruntur de motu Angeli secundum se..

28

Post hoc autem querendum est de motu Angeli quem habet assumpto corpore: quo etiam Deus movet eum ut visibilis appareat hominibus.

Articulus 1

Utrum Angelus de loco ad locum moveatur?
29

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS I. Utrum Angelus de loco ad locum moveatur?

30

Primo ergo queritur, Utram Angelus de loco ad locum moveatur ?

31

Et de hoc sic dicit Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XXXVIL cap. "De mutatione vero loci", quod "sunt qui dicunt nullum spiritum aliquo modo posse mutari loco, ab omni spi ritu locum universaliter removere vo lentes."

32

Et horum rationes vel sunt vel esse possunt iste:

33

1. Omnis motus est propter indigentiam suiipsius, vel alterius: suiipsius, sicut quando id quod movetur, est imperfectum, et motus ejus est actus imperfectus et imperfecti: alterius, ut quando id quod movetur, perfectum est in seipso perfectione ultima, sed tamen propter alterum movetur ut per ipsum perficiatur: sicut Aristoteles in II de Generatione et Corruptione dicit, quod causa continue et inquiete generationts et corruptionis est allatio solis in circulo obliquo, sive declivi, sive zodiaco: cum tamen sol sit in se corpus perfectum. Angelus autem perfectione ultima perfectus est. Ergo videtur, quod propter nullam indigentiam possit moveri, que in ipso sit.

34

2. Si dicatur, quod movetur propter indigentiam salutis hominum, que reparatur per motum Angeli, sicut dicitur, ad Hebr. 1, 44: Omnes sunt administratorii spiritus, in ministertum missi propter eos qui hereditatem capient salutis. Videtur hoc non esse verum: quod enim secundum se locale est non determinatum ad locum unum, sicut planta, sed equaliter se habens ad loca diversa, illi quod sic mobile est, a natura datur motus processivus in loca diversa: et nisi daretur ei talis motus, imperfectum remaneret: et hoc est inconveniens: quia natura non deficit in necessariis, ut dicit Aristoteles in Hide Anima. Ergo a simili quod definitive se habet ad loca multa, propter seipsum et propter indigentiam propriam motum habebit processivum in diversa loca. Inde a destructione consequentis, si Angelus nullius rei habet indigentiam, propter quam ad diversa loca moveatur, videtur quod Angelus secundum locum non movetur. 3. Si dicatur, quod Angelus movetur propter indigentiam propriam, non in qua sit, sed in qua fuit: movetur enim ut mereatur premium quod jam accepit in preterito. Sicut est in militiis. Milites enim in posteriori militia seepe merentur donativa que ante acceperunt a principe. Contra: Nihil inordinatum est in operibus Dei: ordo autem rationis exigit, quod meritum sit ante premium: ergo hoc est in operibus divinis.

35

4, Adhuc, Videtur falsa suppositio. Si enim sufficiens demeritum fuit ad hoc quod damnarentur mali Angeli, quod aversi fuerunt a Deo: tunc etiam sufficiens meritum fuit ad hoc quod in beatitudine confirmarentur boni Angeli, quod per charitatem conversi fuerunt ad Deum: et sic meritum precessit premium: falsa ergo est suppositio que dicit, posteriori eos mereri precedens premium: et sic videtur, quod non moventur.

36

In contrarium hujus est, 1. Quod dicit Magister in libro I Sententiarum, distinct. XXXVII, cap. Sed ul predizimus, et cap. Sunt ergo spiritus creati: et inducit Bedam super Lucam sic dicentem: "Cum ad nos Angeli veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant'." Ergo ad nos veniunt: sed ad nos sine motu locali non possunt venire: ergo localiter moventur.

37

2. Adhuc, Ibidem inducit Ambrosium in libro de Trinitate’® sic dicentem: "Dixit Isaias, quia missus est ad me unus de Seraphin®. Et spiritus quidem sanctus dicitur missus, sed Seraphin ad unum, Spiritus vero ad omnes. Seraphin mittitur in ministerio, Spiritus operatur ministerium. Seraphin de loco ad locum transit, non enim complet om- nia, sed ipse repletur a Spiritu." Hic expresse dicitur, quod Angelus de loco ad locum transit.

38

3. Adhuc, Positio illa falsa esse videtur, quod omnis motus sit propter indigentiam: glorificata enim corpora nullus rei habent indigentiam, et pro summa perfectione dotem accipiunt agilitatis, que est potentia disposita et perfecta ad motum. Potentia autem que est ad aliquid, in fine perfectionis non est, nisi quando est actu in illo ad quod est. Agilitas ergo in motu existens, perfectio est glorificati corporis: in motu non est propter indigentiam, sed potius in demonstrationem ultima perfectionis: et sic est suppositio falsa que dicit omnem motum esse propter indigentiam: et sic © instantia non valuit, que intulit Angelum non posse moveri localiter, eo quod nullius rei haberet indigentiam.

39

4, Adhuc, Angeli in ordinibus distinguuntur secundum officia sive ministeria, ut dicunt Gregorius et Beda. Cum ergo, ut dicit Priscianus in majori volumine, cap. de conjunctione, ordo sit” pars potestatis, Angelum distingui in ordine videtur esse de perfectione potestatis sue: sed ordo est ad motum localem: quia sine motu locali ministerium ordinis non potest implere, ut patet, Isa. xvin, 2, ubi dicitur: lte, Angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam. Zachar. 1, 41: Perambulavimus terram, dixerunt Angeli ad Dominum. Daniel. 1X, 21: EHece vir Gabriel... cito velans tetigit me, etc. Et, Luce, 1, 26: Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Nazareth. Et si tunc moventur, motus est in demonstratione perfecte potestatis ex ordine. Videtur ergo, quod Angelus de loco ad locum movetur, non ex indigentia, sed ex debito perfecte potestatis et ordinis.

40

Solutio. Omnino concedendum est secundum sacram Scripturam, quod Angelus secundum seipsum,hoc est, absque corporis assumptione, movetur et transit de loco ad locum, sicut in secunda parte hujus disputationis probatum est.

41

Ad primum ergo dicendum, quod indigentia multipliciter dicitur, simpliciter scilicet, et respectu alterius quod simpliciler perfectissimum et in fine perfectionis est. Indigentia simpliciter est defectus alicujus pertinentis ad esse, vel ad bene esse, vel ad operationem secundum esse et bene esse: sicut artificem dicimus imperfectum, si manum non habeat, si scientia edificandi careat, si dolabram vel securim non habeat. Manus enim pertinet ad esse, scientia ad arlem que principium est operis: quia dicit Aristoteles in VI Lthicorum, quod "ars est factivum principium in ratione." Securis autem vel dolabra est instrumentum sine quo operari non potest. Et omnis motus talium ad aliquod istorum trium est actus imperfecti et propter indigentiam tollendam: quia dicit Aristoteles in Ill Physicorum, quod "perfectum est cui nihil deest." Respective autem indigentia est dependentia omnis creature ad creatorem, sine quo nec esse, nec conservationem in esse, nec virtutem, nec operationem habet. Et sic omnis motus creature qui est secundum dependentiam et ordinem ad Deum, propter indigentiam est: et solum illud immobile est, quod ad nihil dependet secundum indigentiam, et nullius eget. Primo ergo modo Angeli motus non est propter indigentiam, sed secundo modo. Dionysius enim dicit in libro de Divinis nominibus, quod "omnia desiderant summum bonum, et propter illud agunt quidquid agunt:."

42

Ad aliud dicendum, gnod non est simile de animalibus que moventur motu processivo, et de Angelo qui movetur ad loca diversa, Animalia enim ex indigentia propria dependent ad loca diversa: quia scilicet cibus eorum vel appetibilia in locis sunt diversis: et ideo motus ad loca diversa, qui processivus vocatur, est de perfectione ipsorum. Sed Angelus ex se non dependet ad aliquem locum, sed ex congruentia operis virtutis contemplative, vel virtutis ministratricis, ut in antehabitis dictum est: et ideo motus localis non est de perfectione ipsius, sed potius alterius circa quod operatur.

43

Ad aliud dicendum, quod in veritate illi qui dixerunt, quod Angelus meretur premium prius acceptum, non satis hoc dixerunt perspecta ratione: sed verum est, quod motu et operatione licet non mereatur premium substantiale, tamen talibus operationibus et motibus potest mereri premium accidentale, quod est gaudium cordis de multis bonis operibus, et de profectu hominis ex ministerio suo, quod se ita habet ad premium substantiale, sicut aureola ad aurum: et propter hoc ministrat et movetur.

44

Ad aliud dicendum, quod per illud satis probatur, quod falsa est suppositio :. sed ex hoc non sequitur, quod non possit moveri Angelus. Ad hac enim potest moveri propter premium accidentale, quod continue acquiritur et accrescit in ipso usque ad diem judicii.

45

Dvo que in contrarium adducuntur, simpliciter concedenda sunt.: hec enim directe continentur in sacre Scripture canone, cujus, sicut dicit Augustinus in libro Il super Genesim ad litteram, major est auctoritas quam omnis humani ingenii capacitas?.

46

Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Omnis motus est propter indigentiam, duplex est locutio actuali duplicitate equivocationis. Est enim indigentia ad esse perfectionis secundum esse et bene esse. Et est indigentia ad id quod acqui ritur motu locali vel alteratione, quod pertinct ad ministerium. Propter indigentiam quidem ad esse vel ad bene esse secundum beatitudinem non movetur Angelus, sed propter indigentiam ejus quod acquiritur motu locali vel alterationis, quod pertinet ad operationem et ministerium, movetur Angelus et secundum locum et secundum alterationem: secundum locum enim acquirit ubi post ubi, quod magis competit ministerio et operationi quam aliud: in motu autem alterationis illuminationem post illuminationem regentem in operatione et ministerio. Dicit Averroes super tertium Physicorum, quod "motus localis est ubi post ubi, et motus alterationis forma post formam." Et Avicenna dicit in Sufficientia, quod "motus localis est ubi fluens,et motus alterationis est quale sive forma fluens."

47

Ip guop ultimo objicitur, simpliciter est concedendum: quia per illa probatur, quod motus Angeli secundum locum ad potestatem ordinis et ad perfectionem ministerii pertinet, et non ad. indigentiam Angeli pertinet que sit secundum esse vel secundum bene esse. Et hoc secundum canonicas Scripturas verum est.

Articulus 2

Utrum Angelus moveatur per medium vel non?
48

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS II. Utrum Angelus moveatur per medium vel non?

49

Secundo queritur, Qualiter per medium movetur quod est inter terminum a quo, et inter terminum ad quem, utrum scilicet transit per medium vel. non ?

50

Et videtur, quod transit per medium. 1. Habitum enim est ex verbis Ambrosii paulo ante inductis, quod transit de loco ad locum Seraphim et. quilibet alius qui mittitur. Sed cum dico, transit, significatur motus sive moveri: cum dico, de loco ad locum, significantur termini a quo eta dquem.Sed in tali transitu in termino a quo sive de quo, Angelus non fuit in motu, sed in quiete, sed continue ab illo sive post illum movebatur, et in motu fuit accipiendo medium spatium. Similiter cum dico, ad locum, significo terminum ad quem, hoc est, ad quem id quod transit sive fertur, terminat motum, et in quo est in motum esse. Cum igitur tria sint in spatio quod transit Angelus, .ect in termino a que non sit in motu, sed continuo post moveatur, et in termino ad quem non sit in motu, sed in motum esse, relinquitur de necessitate, quod in medio. sit in motu: vel oporteret dicere, quod non moveretur: quod est contra Sanctos et contra canonem Biblia.-In omni motu enim sic est, quod in termino a quo quiescit mobile, et in termino ad quem est in motum esse, et in medio est in motu.

51

2. Adhuc, Avicenna vult in sua Sufficientia, quod motus localis est ubi fluens in eo quod. fertur sive movetur: sed ubi non fluit ex fluxu magnitudinis super quam est motus, quia illa: immobilis est: sed fluit ex fluxu ejus quod movetur sive fertur per spatium magnitudinis: ubi enim est circumscriptio corporis a loci circumscriptione procedens, ut in Sex principtis dicitur. Oportet enim, quod illud quod fertur sive movetur, renovatione situs in loco diversimode comparetur ad locum :; et ad hoc de necessitate sequitur, quod continue sit in diverso ubi. Sed comparatum ad terminum a quo, non renovat situm: quia in illo quiescit, quamvis continue ab ilo moveatur. Similiter comparatum ad terminum ad quem, non renovat situm: quia in illo est in motum esse, sive ad quod motus terminatur. Ergo relinquitur, quod si movetur localiter, quod medium transit renovatione situs ot fluxu continuo de ubi in ubi: et sic in motu est in medio.

52

3. Adhuc, Constat, quod Angelus transit de extremo ad extremum. Isaize, v1, 6, de solio volavit ad altare aureum. Sed non potest intelligi, quod veniat de extremo in extremum, nisi uno trium modorum, scilicet quod existens in uno extremo subito generet se in alio, vel sibi simile, vel quod sit simul in utroque extremo, vel quod transeat medium quod est inter extremum et extremum. Primus modus impossibilis est propter duo, scilicet quod Angelus non generat se, nec sibi simile: quia si generaret se et sibi simile, generaret se ubi ipse est, et non in loco distante ab ipso. Similiter secundus modus est impossibilis: quia jam in antehabitis probatum est, quod Angelus simul et semel non potest esse in diversis locis simul, si simul esset in utroque termino spatii. Relinguitur ergo, quod solus ultimus modus sit possibilis, scilicet quod de extremo veniat ad extremum transeundo per medium.

53

Ix contrariuM hujus fortissime opponitur,

54

1. Medium enim secundum medii rationem ad utrumque comparatur extremorum, et participat utrumque extremorum, et maxime secundum motum qui est fluens ubi de uno extremorum in aliud. Omne ergo quod accipit me- dium per motum, partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, qui est fluens ubi de uno extremorum in alterum, Omne ergo quod accipit medium per motum, partim est in termino | a quo, et partim est in termino ad quem, secundum doctrinam Aristotelis in sexto Physicorum. Omne quod sic accipit medium, compositum est quantitativa com- positione. Si ergo sic Angelus accipit medium, Angelus habebit quantitatem, quod omnino falsum est.

55

2. Adhuc, Omne quod transit in ratione medil, ita quod est partim in termino a quo, et partim in termino ad quem, sic transit quod commetitur se partibus medit spatii: non est autem commensuratio nisi eorum que univoce participant quantilalem: ergo Angelus et spatium per quod transit, univocam participant quantitatem. Et ex hoc sequitur, quod Angelus corporea quantitate quantus sit, quod penitus falsum est. Angelus enim, ut dicit Damascenus, substantia simplex est et incorporea et indivisibilis.

56

3. Adhuc, Si indivisibilis est secundum quantitatem, videtur quod immobilis sit secundum locum. Et ad hoc objicit Aristoteles in fine VI Physicorum sic: Omne quod movetur per spatium loci, prius in spatio accipit minus se, vel equale sibi, quam majus se. Indivisibile movetur: ponatur enim, quod Angelus sit indivisibilis et moveatur. Ergo in spatio prius accipit minus se, vel equale sibi, quam majus se. Sed non potest accipere minus se: quia indivisibili nihil minus est. Ergo transeundo accipit aliquid quale sibi: sed aquale sibi est indivisibile: ergo transit spatium continue indivisibilia accipiendo: sed in quantocumque parvo spatio indivisibilia sunt infinita, et infinita non contingit pertransire: accipiendo ergo quantumcumque parvum sit spatium, numquam potest Angelus pertransire. Dicit enim Aristoteles in III Physicorum, quod infinitum est, cujus partes accipienti semper est aliquid extra accipere.

57

4. Si forte dicatur, ut quidam antiquorum dixerunt, quod. venit de extremo in extremum, non per medium quia propter nimiam agilitatem ejus, qua in voluntate sua habet motum, suum medium efficitur sibi non medium. Et dant exemplum, sicut si vacuum esset totum concavum cceli: tunc enim quia nullius distantia dividitur centrum a cir-

58

cumferentia, centrum immediatum est circumferentie, quamvis distantia mathematice accepta distet-ab ea: et si aliquid a centro moveretur ad circumferentiam sine medio, statim esset in circumferentia: eo quod mobile physicum in motu physico medium sive spatium physicum non haberet per quod distaret extremum ab extremo. Et sic est in motu Angeli, cui medium non est medium, sed statim est de extremo in extremum sine medio. Contra hoc est, quod hoc nullirationi concordat, nec alicui philosophie, nec dictis Sanctorum: quia si etiam ponatur vacuum per impossibile, et remaneat distantia spatii quod est in vacuo, sicut antiqui posuerunt esse vacuum, locum scilicet in quo nihil est, qui-tamen quantus est propter distantiam que in ipso est, adhuc non erit extremum immediatum extremo: intercidit enim distantia medii: et sic adhue non est intelligibile, qualiter aliquid de extremo veniat ad extremum nisi accipiendo partes medii. Distantia enim illa divisibilis est, et partes habet, sicut quantitas mathematica divisibilis est. Patet ergo, quod hac responsio nulla est.

59

Ad haec quidam dixerunt, quod Angelus non transit per medium, sed transit medium ab extremo in extremum yeniendo. Sed ista solutio mirabilis est: spatium enim saltantis de extremo in extremum, arcus est, cujus chorda est rectum spatium inter extremum et extremum; saltans enim venit per medium longius,. quam directe motus. Et sic queritur de illo medio sicut prius-: et - ideo solutio nulla est, nisi quod majorem difficultatem facit questionis.

60

Et ideo aliisunt qui dicunt, quod mobile localiter tripliciter se habet ad spalium per quod transit. Quoddam enim sic transit, quod commetitur se partibus spatii, et dividit medium per quod est motus, sicut mobile physicum, sicut est lapis vel homo, qui non transeunt de loco ad locum per medium nisi secundum partes, accipiendo spatium continue per totum medium, existendo partim in termino a quo, et partim in termino ad quem: et dividunt aerem per quem transeunt, partem a parte separando: quia aliter in toto medio duo corpora essent in eodem loco.. Secundum autem est quod se habet ad medium, ita quod transeundo commetitur se spatio, sed non dividit medium per quod transit: et tale quidem dicunt esse lucem et radium, que cum corpore per quod transeunt, sunt in eodem loco et non dividunt ipsum. Et ita dicunt, quod tertium est, quod ita transit spatium, quod nec commetitur se spatio, nec dividit medium, sicut spiritus. Et hanc divisionem probant: dicunt enim, quod mobile comparatur ad medium, ita quod commetitur et dividit: et aliquid transit quod commetitur et non dividit, quod prius est in una parte spatii quam in alia, sicut de radio et luce dicitur. Et inferunt, quod debet esse oppositum primi si sufficiens debet esse divisio, scilicet quod sit aliquid quod nec commetitur, nec dividit, sed tantum transit.

61

Sed solutio mirabilis est: quia secundum rationem- ipsorum deberet addi quartum membrum oppositum secundo, scilicet quod aliquid esset transiens, se non commetiens spatio, sed dividens. Regula enim in logica est, quod quotiescumque unum comparatur duobus, quadrimembris sit divisio: potest enim utrumque inesse per affirmationem, et utrumque abesse per negationem, vel alterum inesse per affirmationem, et alterum abesse per negationem: et hoc dupliciter, scilicet quod secundum affirmetur et tertium negetur, vel e converso, quod tertium affirmetur et secundum negetur, ut scilicet sit transiens se commetiens non dividens, et sit transiens dividens non se commetiens,et sit transiens dividens se commetiens, et sit transiens nec dividens nec commetiens,,

62

Si forte dicatur, quod illud membrum, dividens non se commetiens, esse non potest: quia quidquid dividit commetitur se. Contra est: quia etiam illud esse non potest secundum naturam, quod aliquid sit transiens se commetiens et non dividens. Quidquid enim se commnetitur spatio corporali, corpus est: et sicut per quantitatem corporalem commetitur se partibus, ita propter corpoporeitatem obstat omni ei per quod transit et dividit ipsum transeundo. Aliter cnim essent duo corpora in eodem loco, quod est inconyeniens; Propter quod in ultimo capite libri VI. Physicorum probat Aristoteles, quod motus localis ejus quod fertur, cujus motus continue permanet etiam post separationem primi moventis ab ipso, non potest esse in corpore determinate figure et incorruptibilis et indivisibilis substantia: sed de necessitate est in corpore, cujus una pars que cum eo quod fertur, suscipit impetum moventis primi, inundat super alterum, ita quod prima ferat impetum secunde, et secunda tertie, et sic deinceps: et sic per totum motum impetus moventis primi continue advehatur ei quod movetur: et sic nihil medium sit inter movens et id quod movetur. Propter quod dicit talem motum non esse unum, sed simpliciter est multos motus sibi succedentes, quamvis unus videatur secundum sensum.

63

5. Adhuc, Falsa positio est, vel fictio non positio, quod lux et radius sint corpora. Dicit enim Aristoteles in XII prime philosophie, quod fictum est quod coactum est ad positionem. Positio enim extranea est opinio alicujus notorum secundum philosophiam, ut dicit Aristoteles in primo Topicorum. Unde quod non innotescit secundum philosophicam rationem, et tamen ponitur, fictum est et non positum. Secundum philosophicam autem rationem non innotuit, quod lux et radius sint corpora, sed potius oppositum, scilicet quod lux sit forma, sive qualitas, sive proprietas luminosi corporis, que de se emittit lumen per modum pyramidis in omne quod ei oppo- nitur, et radius sit immutatio recta perpendiculariter egrediens ab ipso in id quod opponitur ei: et ideo illa solutio nihil probat.,

64

6. Et ideo alii sunt qui dicunt, quod non omnis mutatio est per medium, licet omnis motus per medium sit. Mutatio enim generationis et corruptionis sunt inter opposita per affirmationem et negationem, inter que non est medium, nec esse potest: sed nunc idem in quo aliquid est incorruptum esse secundum quod est finis preteriti, in eodem est ingeneratum esse secundum quod est et initium futuri. Et ad modum illum dicunt moveri Angelum, et extrema motus dicunt esse nunc non esse hic, vel fuisse hic in praterito, et nunc primo hic esse et inter nunc esse hic et nunc non fuisse hic nihil est medium, ut dicunt: et ita Angelum de extremo in extremum moveri sine medio. Sed hoc mirabile est: quia expresse medium in motu Angeli est secundum verba Ambrosii: quia motus Angeli non est inter’ nunc non fuisse hic et nunc esse hic, sed potius inter nunc esse hic et nunc fuisse ante hoc alibi. Et sicut in magnitudine inter hic et alibi, de necessitate cadit medium spatium: ita inter nunc esse hic et ante hoc fuisse alibi, de necessitate cadit tempus: et sic illa objectio nulla est.

65

7. Propter hoc iterum fuerunt aliqui, qui dixerunt, quod Angelus est substantia simplex et intellectualis, et non movetur nisi secundum intellecta: sicut intellectus noster intelligit ea que ultra mare sunt, et statim sine medio intelligit ea que sunt hic. Isti dicunt, quod sicut dicitur in scientia que fascinativa a Philosophis vocatur, que ponit quod videmus extra mittendo, virtus anime in radio egreditur de oculo, et operatur in eo in quo incidit radius, vel ad impedimentum vel ad profectum operationum suarum: ita est in intellectu Angeli et intellectu intelligentie, quod virtus Angeli cum lumine intellectuali egreditur in id quod intelligit, et operatur in ipso id quod intendit. Et ideo dicunt dicere Damascenum inlibro II dé Fide erthodoxa, quod ibi est, ubi intelligibiliter operatur '. Sed haec solutio, sive verum dicat, sive falsum, nihil est ad propositum: non enim hic querimus de motu Angeli secundum intelligibilia, sed querimus de motu locali quo totus Angelus secundum substantiam de uno loco transfertur ad alium.

66

Soxorio. Sine prajudicio alterius sententia videtur mihi esse dicendum secundum dicta Sanctorum, quod Angelus de loco ad locum transit per medium: quia aliud non potest intelligi: sed in transitu in nullo obstat ei medium. Dupliciter autem ei medium obstat quod movetur per ipsum, scilicet medii spissitudine et soliditate, secundum quod magis difficile est transire spissum quam rarum, et secundum quod solidum, ut ferrum vel lapis, penetrari non potest. Et hoc obstat transeunti tangendo et repellendo. Secundo modo obstat distantia longitudinis, propter quam scilicet transiens mediam partem non potest accipere cum prima, nec extremam cum media, nec in media posteriorem cum praecedenti: ex quo successivus et prolixus et longus fit transitus in tempore numero prioris et posterioris. Et sic obstat medium omni transeunti Jocaliter quod circumscriptive locale est. Neutro autem modo medium obstat Angelo. Non primo modo: quia non contingit: contactus enim non est incorporei ad corporeum. Nec secundo modo: quia motum suum habet in voluntate et in potentia agilitatis ad motum, et moventis virtute vincit distantiam medii: sicut enim dicit Aristoteles ante finem octavi Physicorum, si potentia movens magnitudinem vel multitudinem extendatur in infinitum aliquo quod movetur per medium, movebit ipsum de extremo in extremum in nunc indivisibili: quod non accideret ei quod movetur, nisi comparetur ad medium ut ad unum indivisibile. Ex quo patet, quod id quod movetur per medium, non semper comparatur ad medium sicut ad indivisibile: sed si potentia movendi super omnem proportionem vincit medium, ita scilicet quod - efficacius sitin movendo et fortrus quam medium per distantiam resistendo, sive protrahendo medium ad tale: quod sic movetur, non comparatur ut divisim accipiendum per transitum, sed ut unum indivisibile simul acceptum: et tunc ejus quod movetur sic motus in momento est, vel ad nutum voluntatis: et ita cito est per plenum sicut per vacuum, et ita cito ad remotum sicut ad propinquam: habet enim motum in voluntate, et non in necessitate nature.

67

Et his habitis, facillimum est respondere objectis omnibus.

68

Ad primum ergo dicendum, quod illa ratio de necessitate procedit, et Angelus est in termino a quo non movetur, sed moveri incepit abipso: et in termino ad quem non movetur, sed est in motum esse: unde in medio movetur. Sed quia potentia motiva in ipso vincit medium, ideo equali facilitate transit spissum et solidum, ut lapidem vel ferrum, sicut rarum vel vacuum: et aquali facilitate transit per multum distans et propinquum, et aquali velocitate. Oportet tamen propter motum, quod tres termini salventur, a quo scilicet, per quem, et ad quem. Et quia non potest esse in pluribus locis, ut in antehabitis probatum est, non potest Angelus simul esse in termino a quo, per quem, et ad quem. Et hoc est, ut dicit Damascenus, quod cum est in colo, non est in terra.

69

Ad aliud dicendum, quod Angelus non proprie est in ubi: quia non localiter est in loco, sed definitive, hoc est, ita hic ut non alibi. Unde motus Angeli non est ubi fluens. Et dictum Avicenne intelligitur de his que sic moventur, quod sunt in loco localiter sive circum- scriptive. Sed verum est, quod in toto. transitu Angelus diversimode compara- tur ad locum definitive: et talis com- paratio ad locum continue renovatur in ipso quando transit per medium. Et si esset aliquid ubi simplex, sicut est quan- do simplex, illud renovaretur in ipso. Sed non est hoc verum: quia non quia potest esse simplex quod a composito in compositum procedit: ubi enim est circumscriptio corporis a loci circum- scriptione procedens, ut dicitur in Sex principiis. Unde quia locus compositus est quantitativa compositione, necesse est ubi compositum esse. AD ALtup dicendum, quod Angelus non venit de extremo ad extremum, nisi transeundo per medium, et qucd duo alii modi impossibiles sunt: sed transit medium vincendo ipsum, sicut dictum est.; Ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod illa objectio procedit ac si nos dicamus, quod Angelus circum- scriptive et localiter comparetur ad locum: et hoc non dicimus: et ideo non procedit objectio. PER Hoc etiam patet solutio ad se- quens: quia non commetitur se spatio, nisi quod est in loco localiter. totject,3, AD Attup dicendum, quod per ratio- nem Aristotelis optime probatur, quod indivisibile quod est de natura continui habens positionem in continuo, nullum motum habere potest: et similiter in- divisibile quod est de natura discreti, sicut unitas: sed tali indivisibilitate non dicitur indivisibilis Angelus, sed potius simplicitate nature incorporee superio- ris, que mobilitate et virtute vincit omne quantum, et ad naturam quanti- tatis ordinatum, sive sit discreta, sive continua: et ideo ex hoc non probatur, quin possit habere motum illi superiori nature convenientem. AD ALrup dicendum, quod illa respon- sio nulla est, sicut bene improbata est. Sed quod non accipit medium per par tes medii, causa est que ante dicta est.

70

Ad aliud dicendum, quod si etiam ad objects, verum esset quod supponitur de luce et radio, adhuc tamen per hoc quod dicunt, non solvitur questio: sed solvitur que dam convenientia quare ita debeat esse. Unde meo judicio solutio illa non valet: nec vera supponit, nec nodum difficultatis dissolvit. Non enim sufficit, ut dicit Aristoteles, falsum interimere nisi etiam falsitatis ostendatur causa unde illa solutio nulla est, sicut in ob jiciendo probatum est.

71

Ad id quod dicitur, quod motus An- geli sit ut mutatio, non sicut motus, dicendum quod fictio est: quia procul dubio secundum dicta Sanctorum, mo tus Angeli habet medium in quo est in moveri: quia non potest intelligi, quod de extremo in extremum veniat loci nisi per medium. Propterea gene ratio et corruptio, ut dicit Averroes in commento super tertium Physicorum, sunt sine medio, et non in tempore, sed in nunc: quia sunt. fines motus, et non motus. Omnis autem finis motus ad quem motus terminatur et est in motum esse, indivisibilis est, et adjacet ei in divisibile nunc. Et sicutgeneratio et corruptio sunt fines motus, qui est alte ratio activorum et passivorum ad invi- cem, ita illuminatio corporis luminosi finis est motus localis ipsius luminosi corporis: et ideo est im nunc, non in tempore. Statim enim ut corpus lumi nosum in circulo elevationis elevatur ad aliquem gradum, eodem momento intensionem luminis projicit ad opposi tum. Et similiter est in speculo: statim enim absque mora temporis ut corpus id quod apparet in speculo, motum est ad oppositum in speculo, a quo radius incidens in speculum a corpore illumi nato reflecti potest sub angulo pari cum incidente ad corpus illuminatum, refle ctitur forma a speculo in illuminatum objectum sine mora temporis: omnis enim reflexio parem angulum facit illi angulo qui est inter radium incidentem et superficiem speculi cui incidit.

72

Ad vttimum dicendum, quod sicut probatum est, solutio nihil facit ad propositum: quia etsi verum sit, quod lumine intelligentiae et intellectus angelici multa fiant in his in que extenditur lumen illud, sicut arte extensa in artificiata multa fiunt. Dicunt enim Philosophi, quod lumen intelligentie practicum est et operativum, et operatur in animam sicut anima operatur in naturam: tamen tali lumine non perficitur motus localis in.quo totus Angelus de uno loco transfertur secundum substantiam in alium: talem enim motum. expresse dicit Scriptura fieri in Angelo etiam absque corpore assumpto.

Articulus 3

Utrum motus Angeli sit in tempore, vel in instanti?
73

MEMBRI SECUNDI ARTICULUS III. Utrum motus Angeli sit in tempore, vel in instanti?

74

Tertio queritur, Utrum motus Angeli sit in tempore, vel in instanti?

75

Videtur autem, quod in tempore. 1. Omnis enim motus habet prius et posterius ut partes essentiales sibi, Omne prius et posterius est in tempore. Ergo motus Angeli est in tempore.

76

2. Adhuc, Omnis motus est de numero successivorum. Omne quod est de numero successivorum, habet esse in partibus, quarum una est post aliam: et quod tale habet esse, est in tempore. Motus Angeli tale habet esse. Ergo est in tempore.

77

3. Adhuc, Quod est de definitione alicujus, aptatar omnibus de quibus predicatur nomen definiti. Esse in tempore est de definitione motus. Dicit enim Avicenna in Sufficientia, quod motus est exitus de potentia ad actum in tempore continuo, non subito. Motus autem Angeli motus est. Ergo est in tempore.:

78

4, Adhuc, Aristoteles in tertio Physicorum: "Motus est endelechia sive actus existenlis in potentia secundum ‘quod est potentia:" motus ergo est et actus et potentia. Constat autem, quod non est respectu ejusdem actus et potentia. Sed (ut dicit Commentator ibidem) potentia est respectu termini a quo, et aetus respectu termini ad quem, eo modo quo via in actum dicitur actus, sicut generatio dicitur natura, eo quod est via in naturam, ut dicit Aristoteles in secundo Physicorum. Et ergo motus via est, qua id quod movetur, quotidie abjicit potentiam et induit actum. Sic autem abjicere et inducere non fit nisi per successionem temporis. Ergo motus omnis est in tempore.

79

3. Adhuc, Si detur, quod motus Angeli sit in nunc, et contingat Angelum alium fortiorem isto moveri per idem spatium, cum, sicut dicit Aristoteles in sexto Physicorum, velox et tardum dividant tempus, ille fortior Angelus transibit idem spatium in minore quam in nunc. Ergo in eodem genere est accipere minus quam indivisibile: quod omnino falsum est: ergo et propositio ex qua sequitur, scilicet quod Angelus moveatur in nunc. "

80

4. Adhuc, Aristoteles in sexto Physicorum dicit, quod inter quelibet duo indivisibilia alicujus generis, est accipere continuum et compositum in eodem genere. Et inter quelibet duo nunc est accipere tempus, sicut inter quelibet duo puncta est linea, et inter quelibet duas lineas superficies, et inter quaslibet duas superficies corpus. Ponamus ergo, quod Angelus moveatur ab a in B: tunc de A in B de necessitate est linea per quam movetur Angelus: sed in toto non movetur: et sic est in a in nunc a quo incipit motus: in g autem est in motum esse: et ideo etiam est in eo in nunc ad quod terminatur motus :°sed inter quelibet duo nunc est tempus: ergo in medio tempore fuit in moveri ab a ing: ergo motus Angeli est in tempore.

81

In contrarium hujus objiciunt quidam sic: 1. In quibus nullum est medium, simul est fieri et factum esse. Angelus in motu est sic quod non sit medium: quia vincit medium et medii distantiam, et medii resistentiam, ut dictum est prius. Ergo videtur, quod Angelus simul sit in moveri et motum esse, et ita movetur in nunc, ut videtur.

82

2. Adhuc, Quidam dicunt, quod aliud est nunc, ef aliud instans, et aliaratione dictum: et dicunt motum Angeli non esse in- nunc, sed in instanti. Instans enim dicitur quasi non stans, et est idem quod continue fluens de preterito per presens in futurum. Unde divisibile est secundum rationem et secundum esse: quia aliud habet esse secundum quod est finis preteriti, ad quod scilicet prateritum est in esse preteritionis, et aliud secundum quod est signum presentis, et aliud secundum quod est principium futuri. Nunc autem substantia temporis est, que una et eadem est in toto tempore. Dicunt ergo, quod Angelus movetur in instanti, et non in nunc: et ideo. motus ejus quodammodo est divisibilis, scilicet per respectum ad preteritum, et per respectum ad futurum. Simpliciter autem indivisibilis: quia non dividitur quantitate ejus quod movetur, et quantitate spatii per quod movetur: eo quod id quod movetur, non commetitur se spatio per quod movetur. Sed isti non evadunt difficultatem questionis: quia esse instantis a quo est motus, est esse fluentis in posterius: et esse instantis ad quod est motus, est esse terminantis fluxum illum: et sic de necessitate intercidit fluxus temporis in quo est Angeli motus et sic iterum sequitur, quod motus Angeli sit in tempore.

83

SoLutio. Dicendum, quod sicut supra diximus, Angelus habet motum suum in potestate: et ideo non sequitur regulas aliorum motuum et regulas motus medii per quod est motus. Movetur enim per medium sicut vult, sive in tempore — continuo, sive repente, sive subito. In tempore enim quod est tempus secundum esse quod tempus habet in anima, continuitatem facit mora, que protensio animi est continua a principio significati temporis usque in finem: et est ibi divisio ex respectu animi ad principium st finem, et vocatur prius quod est respectu principii, et posterius quod est respectu finis: et tali continuo tempore et divisibili nihil prohibet moveri Angelum, et aliam quamcumgue creaturam spiritualem. Talis enim continuitas non est ex spatio super quod est motus, sed ex protensione animi in mora a primo usque in ultimum: et talis divisibilitas non est acceptione spatii per partem et partem, sed ex respectu animi ad primum et ultimum, dicentis prius quod principio est propinquius, et posterius quod ultimo est vicinius in mora illa: que animi protensio est, et extra animam nullum habet esse.

84

Ex his habitis facile est respondere ad objecta.

85

Ad primum ergo dicendum, quod motum habere prius et posterius dupliciter dicitur secundum duplicem causam, scilicet a commensuratione ejus quod movetur cum partibus spatii per quod est motus: et sic motus vere habet prius et posterius, et compositus est: et talis est motus corporis. Vel a respectu quo comparatur ad id quod fertur, et accipitur propinguius principio motus sive termi no a quo, vel remotius ab illo. Et sic Angeli motus habet prius et posterius: quia comparatur termino a quo secundum principium motus, et comparatur ad terminum ad quem, etiam absque eo quod commensuretur spatio: et sic in motu Angeli est prius et posterius: quia accipitur propinquior principio, et remotior ab illo spatio quod transitur in motu: ethoc non facit tempus secundum quod tempus est numerus motus per prius et posterius, sed facit tempus secundum quod esse temporis in anima est, quod est protensio anima vel mentis a principio motus usque in finem: hec enim mora vocatur: et ex: tali tempore. non sequitur, quin Angelus qui in potestate habet motum suum, possit moveriad propinquum et remotum xqualiter, et equaliter per spissum et rarum, et solidum, sive in tempore longiori, sive breviori, sive in nunc ut voluerit.

86

Ad aliud dicendum, quod omnis motus successivorum est. Sed successio duplex est, scilicet successio partium continui que per divisionem commensurationis accipiuntur ex ipso et sic motus physicus continuus est, qui est motus corporis. Et est successio vicissitudinum, qua scilicet id quod movetur hic in spatio, accipitur una vice, et alibi in eodem spatio accipitur alia vice, et non simul. in duobus locis: et sic est successio in motu Angeli. Angelus enim non est in loco nisi definitive: et sic totus locus ad Angelum comparatur ut indivisibile quoddam, qui est in toto totus secundum partes non commensuratas. Unde ubi quod procedit a tali loco, definitivum est et simplex, et per talia ubi per totum spatium movetur Angelus,’ et talia ubi succedunt sibi in motu per vices per to= tum motum Angeli super spatium quod transit Angelus. °

87

Ad aliud dicendum, quod Avicenna non definit motum, nisi motum physicum et corporalem. Afquivoce autem dicuntur moveri corpus et Angelus. Unde motus Angeli non est exitus de potentia ad actum, sed est actus purus demonstrans sive manifestans agilitatem Angeli et virtutem ad motum.;

88

Ad aliud dicendum, quod Aristotelis dictum non tenet misi in motu physico. Unde etiam dicit hoc in libro Physicorum, ubi loquitur de principiis corporis mobilis. Dictum autem est jam, quod motus equivoce dicitur de motu corporis, et de motu Angeli. Est enim nomen unum, et ratio substantia est diversa,

89

Ad aliud dicendum, quod Angelus movetur in nunc si vult, et in tempore si vult, et ad propinquum et ad remotum, secundum quod tempus est protersio animi vel mentis ab uno nunc in alterum secundum moram, et nunc est acceptio hic et in hoc nunc significato. Et quod dicitur, quod velox et tardum dividunt tempus, dicitur secundum virtutem moventis quod secundum rationem finiti vel infiniti incrementi se habet ad movendum. Et hec est virtus quantitatis moventis finite vel infinite, majoris vel minoris, sicut ante finem VIII Physicorum deterthinat Aristoteles. Virtus autem Angeli simplex est: et ideo per incrementa virtutis talis non comparatur Angelus ad Angelum, sed equaliter se ha+ bet ad longum et ad breve: et ideo non tenet in motu Angeli quod dictum est de veloci et tardo.

90

Ad aliud dicendum, quod inter quelibet duo nunc est tempus, sicut inter quelibet duo puncta est linea: sed sicut motus equivoce dicitur de motu corporeo, et de motu Angeli: ita tempus equivoce de tempore dicitur quod est numerus motus cerporei, et de tempore quod est numerus vicissitudinum, quibus aceipitur id quod fertur hic et ibi: sed illud tempus non est continuum, hisi continuitate protensionis mentis in mora acceptionis vicissitudinum illarum, ut dictum est.

91

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum, quod impossibile sit fieri et factum esse et in molu corporeo et in motu Angeli, Et quod dicit, quod Ange lus vincit medium, non dicit propter hoc quod sic vincat medium, quod non sit medium per distantiam: sed quod sic vincit, quod non facit resistentiam sive retardationem quin Angelus equali velocitale moveatur ad propingquum et ad remotum; nihilominus tamen est ibi suecessio vicissitudinum, ef vice qua accipitur ante in spatio, non accipitur post in eodem, sed alia et alia vice.

92

Ad aliud dicendum, quod licet solutio Ad object.2. sit probabilis, tamen insufficiens est, ut in objiciendo probatum est.

PrevBack to TopNext