Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Summa Theologica

Pars 1

Tractatus 1

Prologus

Praeambulum

Quaestio 1 : An theologia sit scientia?

Quaestio 2 : Quid sit theologia secundum definitionem

Quaestio 3 : De quo sit theologia ut de subjecto

Quaestio 4 : Utrum theologia sit scientia ab aliis scientiis separata ?

Quaestio 5 : Quis sit modus proprius theologiae ?

Quaestio 6 : Ad quid sit theologia tamquam ad causam finalem ?

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 7 : De frui.

Quaestio 8 : De uti

Quaestio 9 : Utrum solo Deo fruendum sit?

Quaestio 10 : Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?

Quaestio 11 : Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit

Quaestio 12 : De rebus fruentibus et utentibus.

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 13 : De cognoscibilitate Dei

Quaestio 14 : De cognoscibilitate Dei ex parte cognoscentis.

Quaestio 15 : De medio cognoscendi Deum.

Quaestio 16 : Utrum Deus sit nominabilis vel significabilis sermone ?

Quaestio 17 : Utrum demonstrabile sit Deum esse, vel sit per se notum?

Quaestio 18 : De cognoscibilitate Dei ex naturali ductu rationis.

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 19 : De essentialitate

Quaestio 20 : De simplicitate essentiae divinae.

Quaestio 21 : De incommutabilitate Dei.

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 22 : De nunc quod est substantia faciens aeternitatem.

Quaestio 23 : De aeternitate, aeviternitate, et tempore, et comparatione horum ad invicem.

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 24 : De uno

Quaestio 25 : De vero

Quaestio 26 : De bono secundum se.

Quaestio 27 : De oppositione mali ad bonum

Quaestio 28 : De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?

Quaestio 29 : Secundum quam intentionem unumquodque ipsorum, scilicet ens, verum, et bonum, de Deo dicatur ?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 30 : De generatione Filii.

Quaestio 31 : De processione aeterna Spiritus sancti.

Quaestio 32 : De processione temporali Spiritus sancti.

Quaestio 33 : De temporali missione Filii

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 34 : De nomine patris

Quaestio 35 : De nominibus Filii.

Quaestio 36 : De nominibus Spiritus sancti quae ex modo suae processionis conveniunt ei.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 37 : An in divinis sit relatio.

Quaestio 38 : Quae et quot relationes sint in divinis

Quaestio 39 : De nominibus distinctivis quae distinctionem relationis significant.

Quaestio 40 : De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus

Quaestio 41 : De intentione principii et ordine naturae in divinis

Quaestio 42 : De numero qui est in divinis personis

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 43 : De usiosi et de hypostasi

Quaestio 44 : De hoc nomine, persona.

Quaestio 45 : De nominibus collective personas significantibus, sicut trinitas, et trinus.

Quaestio 46

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 47 : De aequalitate personarum.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 48 : De appropriatione secundum Hilarium.

Quaestio 49 : De appropriatione secundum Augustinum

Quaestio 50 : De appropriationibus divinis.

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 51 : De hoc nomine, Deus.

Quaestio 52 : De hoc nomine, Dominus, utrum sit essentiale

Quaestio 53 : De hoc nomine, Creator

Quaestio 54 : Secundum quam rationem nomen causae conveniat Deo ?

Quaestio 55 : De tribus causis sigillatim, efficiente scilicet, formali, et finali, qualiter Deo conveniant?

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 56 : De translatione praedicamentorum, utram alia praedicamenta a substantia et relatione proprie vel translative de Deo dicantur?

Quaestio 57 : Utrum de Deo dicta dicant divinam essentiam?

Quaestio 58 : De translatione partium declinabilium in divinam praedicationem.

Quaestio 59 : De translatione corporalium symbolicorum in divinam praedicationem.

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 60 : De scientia Dei.

Quaestio 61 : De praescientia Dei

Quaestio 62 : Utrum dispositio sit in Deo?

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 63 : De praedestinatione.

Quaestio 64 : Utrum dilectio qua Deus diligit creaturam sit eadem cum dilectione qua Pater diligi Filium, et e converso?

Quaestio 65 : De electione, utrum sit in Deo

Quaestio 66 : De reprobatione

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 67 : De providentia

Quaestio 68 : De fato

Quaestio 69 : De libro vitae

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 70 : De modis quibus Deus est in rebus.

Quaestio 71 : De modo quo Deus est in Sanctis per gratiam

Quaestio 72 : Utrum esse in rebus et esse ubique conveniat Deo ab aeterno, vel ex tempore

Quaestio 73 : Utrum Deus localiter sive circumscriptibiliter sit in rebus ?

Quaestio 74 : De motu creature spiritualis per tempus et locum

Quaestio 75 : De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 76 : De multiplicitate huius nominis, Potentia.

Quaestio 77 : De conditionibus potentiae secundum quas perfecta in Deo dicitur esse potentia.

Quaestio 78 : De possibili secundum quod ad potentiam Dei dependet.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 79 : De voluntate divina in communi.

Quaestio 80

Pars 2

Prologus

Tractatus 1

Quaestio 1 : Utrum unum principium sit omnium ?

Quaestio 2 : Quo actu primum principium sit principium omnium et universi esse ?

Quaestio 3 : De proprietatibus primi principii

Quaestio 4 : De errore Platonis, Aristotelis, et Epicuri.

Tractatus 2

Praeambulum

Quaestio 5 : Utrum Angeli sint vel non

Quaestio 6 : Quid sit angelus

Quaestio 7 : Quae sit causa multiplicationis in Angelis

Quaestio 8 : Utrum Angeli inter se differant specie, vel genere, vel numero solo

Quaestio 9 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 10 : Ad quid factus sit Angelus et anima rationalis

Tractatus 3

Praeambulum

Quaestio 11 : Utrum Angeli differant specie ab animabus rationalibus

Quaestio 12 : Ubi Angeli creati sunt

Tractatus 4

Praeambulum

Quaestio 13 : De Angeli essentiae simplicitate

Quaestio 14 : De secundo attributo, scilicet ratione naturaliter insita, sive intelligentiae perspicacitate ?

Quaestio 15 : De tertio attributo, quod est discretio personalis.

Quaestio 16 : De quarto attributo, quod est libertas arbitrii.

Quaestio 17 : De attributis Angelorum in communi

Quaestio 18 : Quales facti sint Angeli, utrum in gratia gratum faciente, vel in solis naturalibus bonis ?

Quaestio 19 : Utrum beatitudinem in formatione bonis Angelis datam, meruerint, vel non?

Tractatus 5

Praeambulum

Quaestio 20 : Quis cecidit

Quaestio 21 : Propter quid Angelus malus cecidit ?

Quaestio 22 : A quo Angelus malus ceciderit

Quaestio 23 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 24 : Per quid dejectus fuerit

Quaestio 25 : In quid ceciderit Angelus malus

Tractatus 6

Praeambulum

Quaestio 26 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praeest Angelo

Quaestio 27 : Qualiter Angelus tam bonus quam malus praesit anime rationali?

Tractatus 7

Praeambulum

Quaestio 28 : De tentatione daemonum.

Quaestio 29 : Utrum daemones intrent in corpora hominum, et obsideant eos in corpore et anima?

Tractatus 8

Praeambulum

Quaestio 30 : Si praestigia magorum facta, sint miracula, vel non ?

Quaestio 31 : Qualiter seminales causae inditae sint elementis mundi, secundum quas fiunt miracula ab Angelis bonis et malis, a Sanctis, et a Deo?

Quaestio 32 : De miraculis secundum comparationem ad causam.

Tractatus 9

Praeambulum

Quaestio 33 : De anagogicis significationibus quae significantur in figuris corporum assumptorum ab Angelis.

Quaestio 34 : De missione

Quaestio 35 : De locutione Angelorum

Quaestio 36 : De custodia Angelorum

Tractatus 10

Praeambulum

Quaestio 37 : Quid sit hierarchia

Quaestio 38 : De divisione hierarchiae

Quaestio 39 : De ordinibus hierarchiarum

Quaestio 40 : De theophania et actibus hierarchicis, qui sunt illuminare, purgare, et perficere.

Quaestio 41 : De synagoga et connexione Angelicae dispositionis

Quaestio 42 : Utrum ordines isti manebunt post diem judicii

Tractatus 11

Praeambulum

Quaestio 43 : Quare nomine coli et terre intelligitur spiritualis et corporalis creatura ?

Quaestio 44 : An conveniebat corporalem creaturam primo in materia confusa et informi fieri, an per speciem et locum distinctam ?

Quaestio 45 : Quomodo opus creationis coeli et terrae ante omnem diem creatum fuerit

Quaestio 46 : Utrum simul vel per successiones temporum omnia creata sint

Quaestio 47 : De duplici expositione Glossae super eo quod dicitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus, etc. Exponit enim de principio efficiente, et de principio quod est initium temporis.

Quaestio 48 : Quare illa materia confusa informis dicatur ? Ubi ad esse prodierit ? Quantum in altuma scenderit ?

Quaestio 49 : De contrarietate quae est inter Augustinum et alios sanctos ratione hujus quod dicit Magister, quod sex diebus distinxit Deus et in formas proprias redegit cuncta quae simul materialiter fecerat.

Quaestio 50 : De quatuor modis divinae operationis

Quaestio 51 : De opere primae diei.

Quaestio 52 : De opere secundae diei.

Quaestio 53 : De firmamento

Quaestio 54 : De numero coelorum

Quaestio 55 : Quare non est dictum sicut in aliorum dierum operibus: Vidit Deus quod esset bonum?

Quaestio 56 : De opere tertiae diei

Quaestio 57 : De opere quartae diei

Quaestio 58 : De hoc quod dicit: Et sint in signa, et tempora, et dies, et annos

Quaestio 59 : De hoc quod dicit : Ut luceant in firmamento coeli, et illuminent terram.

Quaestio 60 : De opere quintae diei

Quaestio 61 : De opere sextae diei

Quaestio 62 : De pulchritudine universi

Quaestio 63 : De ordine rerum in universo.

Quaestio 64 : De factura hominis: et de his quae, Genesis, I, 26, circumstant facturam ejus.

Quaestio 65 : Cum homo in statu innocentiae immortalis sit factus prae aliis animantibus, quomodo communem cum ipsis accepit alimoniam ?

Quaestio 66

Quaestio 67 : Quomodo in senario dierum perfecerit Deus omne opus suum ? et De requie septimae diei.

Tractatus 12

Praeambulum

Quaestio 68 : Utrum anima sit

Quaestio 69 : Quid sit anima

Quaestio 70 : Quid anima in se sit et per se

Quaestio 71 : Quot et quibus modis anima dicitur imago et similitudo Dei, sive ad imaginem et similitudinem?

Quaestio 72 : Unde creata sit anima ratione causae materialis

Quaestio 73 : De causa efficiente animae

Quaestio 74 : De causa formali et finali animae

Tractatus 13

Praeambulum

Quaestio 75 : Utrum ab alio quam a Deo potuit formari corpus primi hominis

Quaestio 76 : De natura et complexione formati corporis

Quaestio 77 : De unione corporis cum anima

Quaestio 78 : Utrum corpus Adae fuerit animale, et qua animalitate

Quaestio 79 : De habitatione paradisi quae corpori Adae competebat

Quaestio 80

Quaestio 81 : Utrum formatio Hevae fuerit miraculosa, vel naturalis

Quaestio 82

Tractatus 14

Praeambulum

Quaestio 83 : Utrum corpus Adae fuerit passibile, vel impassibile, et qua passibilitate

Quaestio 84 : Utrum Heva in primo statu concepisset et peperisset incorrupta, et virgo permansisset? et, Utrum cum dolore puerpera, vel sine dolore

Quaestio 85 : Quales, si non peccasset homo, filios genuisset secundum corpus et animam

Quaestio 86 : De tentatione primi hominis

Quaestio 87 : De origine peccati primorum parentum

Quaestio 88 : An omnis ignorantia excuset a toto et a tanto? et, An in seipsa sit peccatum ? et, Si quaedam excusat, quaedam vero non, quae sint illae

Quaestio 89 : De triplici cognitione primi hominis, scilicet rerum, Creatoris, et sui ipsius

Quaestio 90 : In qua gratia creatus fuerit primus homo? et, De potentia ejusdem ante casum.

Quaestio 91 : De adjutorio homini in creatione dato quo stare poterat, quod est liberum arbitrium

Tractatus 15

Praeambulum

Quaestio 92 : De sensualitate

Quaestio 93 : De ratione et ejus partibus

Quaestio 94 : De libero arbitrio

Quaestio 95

Quaestio 96 : De triplici divisione libertatis arbitrii secundum Magistrum, scilicet a necessitate, a peccato, et a miseria

Quaestio 97 : Respectu quorum sit liberum arbitrium

Tractatus 16

Praeambulum

Quaestio 98 : De gratia

Quaestio 99 : De voluntate et annexis

Quaestio 100 : Qualiter se gratia habeat ad voluntatem et ad rationem

Quaestio 101 : De gratia operante et cooperante

Quaestio 102 : De gratia tria quaeruntur

Quaestio 103 : De virtute.

Quaestio 104 : De justitia.

Quaestio 105 : De tribus haeresibus inimicis gratiae, scilicet Pelagii, Joviniani, et Manichaei

Tractatus 17

Praeambulum

Quaestio 106 : De statu hominis ante et post peccatum.

Quaestio 107 : De peccato originali.

Quaestio 108 : De concupiscentia et fomite.

Quaestio 109 : Utrum actus concubitus in matrimonio sit peccatum?

Quaestio 110 : De veritate humanae naturae quae propagata est ab Adam

Quaestio 111 : De fomite.

Quaestio 112

Quaestio 113 : Quae sit poena propria originalis peccati?

Tractatus 18

Praeambulum

Quaestio 114 : De peccato actuali

Quaestio 115 : De septem vitiis capitalibus, que mortalia dicuntur in communi.

Quaestio 116 : De differentiis capitalium peccatorum ad invicem in speciali, et primo de superbia.

Quaestio 117 : De invidia

Quaestio 118 : De acedia

Quaestio 119 : De ira

Quaestio 120 : De avaritia

Quaestio 121 : De gula.

Quaestio 122 : De luxuria

Tractatus 19

Praeambulum

Quaestio 123 : De omissione, negligentia, et ignorantia

Quaestio 124 : Quomodo coalescit malum in istis quae a privatione actus denominantur, sicut ignorantia, negligentia, et omissio.

Tractatus 20

Praeambulum

Quaestio 125

Quaestio 126 : Utrum multiloquium sit peccatum? et, Utrum tacere de Deo aliquis possit sine peccato ?

Quaestio 127 : De contentione

Quaestio 128 : De maledicto

Tractatus 21

Praeambulum

Quaestio 129 : De judicio suspicionis

Quaestio 130 : De personarum acceptione

Tractatus 22

Praeambulum

Quaestio 131 : Quomodo peccatum sit poena peccati

Quaestio 132 : Quomodo omne peccatum sit ex timore male humiliante, vel ex amore inflammante

Quaestio 133 : Quomodo omne peccatum sit vel ex concupiscentia carnis, vel ex concupiscentia oculorum, vel I Joan. II, 16

Quaestio 134 : De peccato et actibus ejus in communi

Quaestio 135 : An ex fine cognoscatur voluntas utrum recta sit vel prava

Quaestio 136 : Quare sola voluntas dicatur peccare, et non caeterae potentiae

Quaestio 137 : An ex fine omnes actus pensari debeant utrum boni vel mali dicantur

Quaestio 138 : De differentiis actuum secundum intentionem bonam vel malam

Quaestio 139 : De voluntate

Tractatus 23

Praeambulum

Quaestio 140 : De peccato in spiritum sanctum

Tractatus 24

Praeambulum

Quaestio 141 : Unde sit potentia peccandi in nobis

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 75

De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.
1

QUAESTIO LXXV. De assumptione corporum Angelorum et motu eorumdem.

2

Deinde queritur de motu Angeli quem habet assumpto corpore, quo etiam Deus movet eum ut visibilis appareat hominibus:

3

Et queruntur quinque. Quorum primum est, An Angeli bont assumant corpora ?, Secundum,Ex quo elemento assumant? Tertium, Qualiter assumant? Quartum, Ad quem usum assumant? Quintum, Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum ? Utrum autem aliquid agant vel patiantur ex natura corporis assumpti, queerendum erit in secunda parte Summe Theologiae.

Membrum 1

Utrum Angeli boni assumant corpora
4

MEMBRUM I. Utrum Angeli boni assumant corpora?

5

Primo ergo queritur, An boni Angeli assumant corpora ?

6

Et videtur, quod non. 1. Dicit enim Damascenus in libro II de ride orthodoxa, quod "Angelus est substantia simplex incorporea’." Simplex autem et incorporeum ad corpus pro- — portionem non habet: et esset inordinatum siinter assumens et assumptum non esset proportio. Cum ergo nihil sit inordinatum in operibus divinis, videtur quod Angelus non possit assumere corpus.

7

2. Adhuc, De intellectu propter simplicitatem dicit Philosophus, quod nullius corporis est actus, nec operatio intellectus ab aliquo corpore dependere potest. Cum ergo Angelus simplicior sit, et sit intellectus divinus, ut dicit Dionysius, videtur quod multo minus potest uti corpore in operibus suis: et ita videtur, quod non assumat corpora.

8

3. Adhuc, In ordine creaturarum est, ut dicit Augustinus in libro duodecimo Confessionum, quod duo fecit. Deus,: unum prope se, et alterum prope nihil. Prope se angelicam naturam, ut ibidem dicit Augustinus. Prope nihil materiam primam. Sed materia que prope nihil est, inclinabilis est in omnem formam et omnis forma susceptibilis. Ergo angelica natura que prope Deum est, per oppositum, et, sicut dicit Augustinus, immutabilitatis divine particeps, nullius forme vel speciei est susceptibilis.

9

4. Adhuc, Si assumunt, ad quid assumunt? Constat enim, quod ex natura non indigent. Si dicatur, quod indigent in comparatione ad Deum. Contra: Operationes quas habent ad Deum, sicut assistere, laudare, contemplari, et hec omnia melius faciunt sine corpore quam in corpore. Si dicatur, quod indigent ad operationes quas habent circa nos. Videtur non esse verum: quia cum operantur circa nos: aut operantur: nos custodiendo, aut illuminando intellectum per visiones intellectuales, vel imaginarias, vel sensibiles, vel accendendo affectum: et haec omnia fiunt melius a. spiritu sine corpore, quam cum corpore: sergo videtur, quod non indigeant corpore propter aliquam operationem: et sic Angelus frustra assumit corpus: frustra autem non est in operibus divinis: ergo videtur, quod Angelus non assumit corpus. oo:

10

5. Adhuc, Dicit Aristoteles, quod in paucis via melior est. Quod ergo potest: fieri per Angelum non assumpto corpore, melius est quam si fiat corpore assumpto. Sed operatio circa nos, et illa que est corporea, potest fieri sine corpore. Ergo pro nihilo-ad hanc assumeretur corpus. Propario minoris Dicit Gregorius in libro XXVIII] Moralium': "Aliquando loquitur Deus per Angelum ceelestibus substantiis, aliquando terrenis. Coelestibus, ut cum vox illa facta est de nube: Hie est Filius meus dilectus?: haec enim vox de ceelo dicitur esse facta. Luce, 11, 22: Et vor de celo facta est." Ex hoc accipitur, quod formatio illus vocis ministerio Angeli facta est. Ergo sine assumpto corpore potest formare vocem corporalem de nube sensibilem et audibilem, et sic de nihilo propter tales operationes assumeret corpus. 6. Adhuc, Numer. xxn, 28, constat, quod Angelus formavit voces per linguam asine audibiles et articulatas et intelligibiles: cum tamen lingua asine debitum instramentum non fuerit ad vocum formationem. Videtur ergo, quod non indiget assumptione corporis organizati. Et sicut dictum est de lingua, ita est de aliis membris: et sic videtur, quod non indigeat ministerio corporum assumpto— rum. 7. Adhuc, Rabbi Moyses in libro qui dicitur Dux neutrorum sive dubiorum, dicit, quod hac que leguntur ab Angelis facta, non sunt per assumpta corpora facta, sed per visiones intellectuales; Sed quia visio intellectualis imaginationi non manifestatur, nisi modo possibili ipsi imaginationi, ideo quod fulget per species intelligibiles in intellectu, ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram, hoc est per imagines corporeas in spiritu. Ibidem enim dicit Augustinus, quod spiritus est queedam vis mente inferior, in qua corporalium rerum imaginesi mprimuntur sive depinguntur. Et id quod est fulgens in intellectu, per species sensibiles representatur in sensu. Et hoc modo Angelus non assumit corpus ad operationes tales, sed potius ea de quibus illuminat intellectum, facit imaginabiliter apparere in spiritu et sensibiliter in sensu. Unde Augustinus in libro, tertio de Trinitate, querit, Utrum species in quibus apparuit Deus ante incarnationem, facte fuerint per Angelos vel per Deum immediate? Et dicit sic: "Antiquis patribus nostris ante incarnationem Salvatoris, cum Deus apparere dicebatur, voces ill ac species corporales per Ange los factes sunt, sive ipsis loquentibus vel agentibus aliquid ex persona Dei, sicut etiam Prophetas solere ostendimus: sive assumentibus ex creatura quod ipsi non essent, ubi Deus figurate demonstraretur hominibus." Patet ergo, quod Augustinus relinquit in dubio utrum Angeli faciant ista per solas species, vel assumptis corporibus. Sed cum per solas species haec fieri possunt, superfluum est assumere corpora: et sic Angeli corpora non assumunt.

11

8. Adhuc, Ante diluvium non legitur Deus apparuisse, nisi per seipsum Ade et Abel et Noe. Post diluvium semper legitur apparuisse in Angelo, vel per Angelum: cujus signum est quod ibidem dicitur semper vel frequenter, quod Angelus locutus est, quod Angeius apparuit, sicut ante Josue apparuit armatus precedens. Malachiae, 11, 1, dicit: Bece ego mitto Angelum meum, et preparabit viam ante faciem meam. Similiter, ad Galat. in, 19, dicitur de tota lege, quod erat ordinata per Angelos in manu mediatoris. Post legem autem assumpto corpore apparuit et perfecit per seipsum opera: et queritur, quare hoc ?

12

9. Adhuc, If Machabeorum, v, 2 et seq., dicitur, quod contigit per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus guadraginta per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes, et hastis, quast cohortes, armatos: et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fiert cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum. Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti. Et hoc videtur, quod talia melius fiunt per species simplices, sensibiles, et imaginarias, quam per assumptionem corporis: et sic superflue assumunt corpora.

13

In contrarium horum omnium est, 1. Quod dicit Bernardus in quinta homilia super Cantica sic: "Quatuor spiritus sunt, quorum unus est divinus corpore non indigens, nec quoad esse, nec quoad operationem. Angelicus, corpore indigens ad ministerium. Spiritus humanus, corpore indigens ad esse et ad vitam . Spiritus jumenti sine corpore nec esse habens, nec vitam."

14

2. Adhuc, Augustinus, in libro VIII de Civitate Dei 2, facit comparationem inter tres substantias, deos scilicet, demones, et homines: et inducit Apuleium in libro de Deo Socratis sic dicentem: "Animalium, in quibus est anima rationalis, tripartita divisio est: in deos, homines, demones. Dii excellentissimum lvcum tenent, homines infimum, demones medium. Nam deorum sedes in ceelo est, hominum in terra, damonum in aere." Et infra , dicit Apuleium dixisse, deemones esse natura animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore eterna. Ergo demones qui ejusdem nature sunt cum Angelis, corpora habent naturaliter sibi unita: ergo et Angeli multo magis possunt sibi assumere corpora.

15

3. Adhuc, Augustinus in. libro tertio super Genesim ad litteram: "Demones aerea dicuntur animalia: quia corporum aereorum natura vigent: nec per mortem dissolvuntur ." Ex hoc sequitur idem quod prius.

16

4, Adhuc, Gregoriusin libro XXVIII Moralium: "Abraham Angelos videre non potuisset, nisi corpus ex aere assumpsissent." 5. Adhuc, "Abraham Angelicum numerum non caperet, nisi propter nos-ex celesti elemento aliquod solidum assumerent et gestarent."

17

Sontutio. Dicendum, quod in questione hac parum potest Philosophus vel nihil: et ideo omnino innitendum est auctoritatibus Sanctorum et Scripture Bibliz.

18

Ad primum ergo quesitum dicendum quod Angeli assumunt corpora, ut dicit Dionysius in capitulo secundo Celestis hierarchiez, et theologia figurat eos corporalibus formationibus, propter nostrum materialem intellectum,qui propter hoc quod, ut-dicit Philosophus in tertio de Anima, conjunctus est continuo et tempori, simplices intelligentias divinas capere-non potest, nisi fuerint corporalibus assimilate: et ideo assumunt corpora non propter se, sed ut hominibus congruant, ad quos mittuntur purgandos, illuminandos, et perficiendos, et custodiendos. Unde etiam talium corporum sumunt figuras, ex quibus significetur quod circa nos veniunt facere. Sicut venientes custodire ab insidiis, assumunt figuras ministrorum bellicorum, quibus hoc ipsum significetur quod intendunt. IV Regum, vi, 17: Eece mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.

19

Et per Hoc jam patet solutio ad primum. Licet enim quantum est de naturasua incvorporei sint et simplices, nullam habentes inclinationem vel proportionem ad corpus: tamen quia nos corporei sumus et corporalibus similitudinibus facilius instruimur de ccelestibus, ex convenientia ad nos, ut scilicet nobis congruant, utile est eos assumere corpora, et talia in quibus nobis congruant, ex quorum similitudinibus manifestetur quid circa nos acturi veniunt. Unde, Tobie, v, 5, Raphael Angelus apparuit in specie juvenis precincti ab ambulandum, ut ex hoc doceret, quod itinere recto et salubri ducturus esset filium.

20

Ad aliud dicendum, quod operationes Angeli duplices sunt, scilicet interiores, et exteriores. Interiores duplices sunt: circa Deum, et circa seipsos. Quantum ad operationes interiores non indigent corpore: et hoc et nihil amplius probat objectio. Quantum ad operationes exteriores qu circa nos sunt, non propter se, sed propter nos quibus nobis congruant, assumunt corpora. Quod patet, Il Machabeorum, x1, 8 et 9 ubi Angelus veniens ad animandum et protegendum Judam Machabeum et suos ad purgnam, talem figuram assumpsit, ut ipsa figura realiter hoc loqueretur. Ad confortandum enim eos apparuit, precedens eos eques investe candida, armis aureis hastam vibrans, scilicet contra inimicos. Tune omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis. Ad protegendum autem, sicut dicitur,ibidem, X, 29 et 830: Apparuerunt adversartiis de colo viri quinque in equis... Ex quibus duo Machabeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem, conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cecitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant.

21

Ad aliud dicendum, quod illud argumentum procederet si nihil attribueretur Angelo, nisi propter seipsum et propter ipsius naturam. Sed quia in toto ordine nature sic est, quod semper superior provisiva est inferioris, ideo secundum provisionem illam attribuitur Angelo ministerium circa hominem, ut ministrans congruat homini, et congruere non potest nisi conformetur: ideo concessum est eis, quod possunt assumere corpora, et quod possunt illa mutare in formas et figuras ministerio congruentes.,

22

Ad aliud dicendum, quod assumunt corpora propter operationes suas quas habent circa nos: et quamvis illas possint perficere sine corporibus quantum est de se, tamen conformiter nobis non possunt fieri sine corporibus assumptis, ut dictum est. Unde etiam, Matth. 1, 20, et ut, 13-et 19, ubi venit Angelus illumi nare Joseph de his que debebant fieri circa Salvatorem in somnis, per imagines corporales instruxit eum. Et sic etiam factum est de regibus '.

23

Ad aliud dicendum, quod duo exiguntur ad instructionem hominis si aptissime debeat instrui, scilicet quod figura vel species apparens quasi ipsa loquitur hoc de quo homo debet instrui. Et quod instructor conformis et familiaris per omnia congruat ei qui instruitur. Et quantum ad primum sufficeret illuminalio ostensa in sensibilibus speciebus, vel imaginabilibus, vel intelligibilibus, sicut factum est Prophetis. Sed quantum ad secundum exigitur assumptio corporum, in quibus hominibus congruat, comedendo, bibendo, ambulando, loquendo.

24

Ad aliud dicendum, quod sic non indigent corpore, quod sine ipso non possint facere operationes illuminationis. Unde aliquando etiam sonant de nube voces articulatas et significalivas, quas non formant per linguam, sed indigent eis ut aptissimo modo homo iniruatur, ut dictum est.,

25

Ad aliud dicendum, quod Rabbi Moyses et aliqui alii Judi, ut Rabbi Eleazar, et Rabbi Josua, et Rabbi Joanna, et Isaac non referebant apparitiones Angelorum nisi ad actum illuminationis que fiebat per eos. Et verum est, quod illa potest fieri ex solis speciebus sine assumptione corporum. Sed (ut dictum est) sancti alii atlendentes conformitatem Angelorumcum hominibus in actibus humanis, ex quibus per amorem capitur et per significationem quasi manuducitur, ut dicit Dionysius, animus hominis, et apertissime instruitur, dixerunt haec que scribuntur de Angelis, in Genes, xvi, 1 et seq., qui comederunt apud Abraham: et, Tobie, xn, 19, ubi Angelus comedit. Et, Actuum, xn, 10, ubi Angelus corporaliter pracessit Petrum, et eduxit eum de carcere. De for- mis autem in quibus apparuit Deus ante incarnationem, dicit Augustinus - expresse in libro J1I de Trinitate, quod "Angeli eas preparaverunt, sed virtus divina formavit eas et distinxit °."

26

Ad aliud dicendum, quod licet ilud non sit multum ad propositum quod ante queritur de hoc, tamen ante diluvium Deus magis familiaris videbatur hominibus: eo quod peccatum non tantum inundaverat: et ideo apparuit per seipsum. Cum autem peccatum inundavit, post diluvium minus familiarem se ostendit hominibus, et apparuit per Angelos. Tandem, ut dicunt Anselmus et Ambrosius, quia opus redemptionis non potuit fieri nisi per eum qui debuit ut homo, et petuit ut Beus, oportuit ut apparens per seipsum veritatem humani corporis assumeret,

27

Ad aliud dicendum, quod apparitio que scribitur in libro If Machabeorum, v. 2 et seq., facta non fuit nisi ut significaretur illuminatio de bello futuro: et ideo ad hoc suffecerunt imagines sine corporibus. Sed ex hoc non sequitur, quin necessaria sit assumptio corporis ad familiarem instructionem quarumdam personarum, ut Abrahe et Tobie.

28

Ip guop primo in contrarium objicitur de beato Bernardo, concedendum est: angelicus enim spiritus propter ministerium indiget corpore, non propter se, sed propter nos, ut dictum est.

29

Ad dictum Augustini dicendum, quod non dicit Augustinus, quod demones sint animalia, et corpore aerea, nisi secundum opinionem -Stoicorum: et illa erronea fuit. Unde ex hoc non sequitur, guod Angeli habeant corpora, vel assumant ea propter indigentiam propriam.

30

Ad aliud dictum Augustini eodem modo dicendum est: dicit enim hoc recitando opinionem Stoicorum, et non asserendo.

31

Ad aliud dicendum, quod dictum Gregorii et sequens dictum, simpliciter concedenda sunt.

Membrum 2

Ex quo elemento Angeli assumant corpora?
32

MEMBRUM II. Ex quo elemento Angeli assumant corpora?

33

Secundo queritur, Ex quo elemento Angeli assumant corpora ?

34

Sicut jam dictum est, auctoritati innitendum est:

35

1. Habitum est autem nuper quod dicit Gregorius, Abraham Angelos non potuisset videre, nisi corpora ex aere assumpsissent.

36

2. Adhuc, Beda in libro de Natura rerum sic dicit: "Colum superioris circuli proprio discretum termino et equalibus spatiis collocatum, virtutes angelicas continet, que ad nos exeuntes extherea corpora sumunt, ut possint hominibus medendo assimilari, eademque reverse ad ccelum deponunt." A%ther autem est superior pars aeris, ut in libro Meteororum dicit Aristoteles.

37

In contrarium hujus est, quod 1. Sicut dicitur, Genes. 1, 4, et jam habitum est, locus corporeus qui magis convenit Angelo, celum empyreum est. Dicit autem Philosophus, quod locus et locatum connaturalia sunt: propter quod unumquodque movetur ad locum sibi connaturalem. Videtur ergo, quod magis congruum sit Angelo, quod sumat corpus de corpore ccelesti, quam de aere. Et hoc videtur etiam ex signo, Actuum, xu, 7: Et ecce Angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo, scilicet in carcere. Constat, quod loquitur de lumine corporali, quod potuit fulgere nisi tantum de corpore Angeli. Cum ergo corpus dese non luceat nisi coeleste, videtur quod corpus Angeli assumptum fuit de substantia ccelesti.

38

2. Adhuc, Augustinus in libro III super Genesim ad litteram?, et inducitur a Magistro in libro II Senéentiarum, distinctione VIII, dicit sic: "Daemones quibus ante peccatum congruebat locus ceelestis, quantum erat de prima natura sua instituta, post peccatum ceciderunt de ccelo in hunc aerem caliginosum: et de illo assumunt corpora ad tentandum." Si ergo boni Angeli non ceciderunt de ceelo, congruitatem non habent assumendi corpora de aere, sed de ceelo.

39

3. Adhuc, Ante habitum est de agilitate Angelorum, quod in potestate habent motum suum: tante autem agilitati non competit corpus alicujus elementi, sed de ccelesti assumptum: ergo videtur, quod boni Angeli non assumant corpora de aere, sed de ceelo.

40

Sed hoc videtur esse impossibile: 1. Corpus enim ceeleste, ut dicit Aristoteles, est indivisibile: sed si Angelus assumit corpus de ccelo, oportet de necessitate, quod corpus assumptum dividatur a reliquo quod non assumit: et sic videtur, quod impossibile sit, quod assumat corpus de ceelo.

41

2. Adhuc, Dicunt quidam ccelum esse corpus inalterabile secundum qualitates: alterationes enim non accipit, sicut calidum, frigidum, humidum, siccum, rarum, spissum. Corpora autem assumpta ab Angelis, ut dicunt Sancti, densabilia et densata sunt, ut contineant figuras membrorum humanorum et aliorum animalium terminata in seipsis: quia si essent in raritate aeris vel ztheris, quocumque moveretur Angelus, corpus suum continuaretur illi aeri et flueret in ipsum: et sic Angelus indistinctus ab aere esset per quem moveretur,

42

Soxutio. Dicendum, quod secundum Sanctos oportet dicere, quod Angeli ex ethere corpora assumant, et quod habeant potestatem densandi ea, non commixtione alterius corporis, sed simpliciter, prout densitas est situs quidam partium propinque stantium in toto, et quod habeant potestatem ad solidum redigendi ea ut resistant tactui et non cedant impellenti: sic enim et figurata sunt et formata. Aither autem licet multipliciter dicatur, ut dicit- Arisloteles in libro AMeteororum, tamen principaliter dicitur corpus non igne, sed lumine inflammans et inflammatum: et talis est superior pars aeris, que pura est, eo quod vapores ad ipsam non attingunt: luminosa est sive inflammata lumine ex propinguitate siderum. Sapientie, xvi, 5, dicitur: Siderum limpide flamme. Ex hoc ergo meo judicio corpora assumunt, secundum quod potest elici ex dictis Sanctorum: hoc enim magis obedit densationi et solidationi in figuras corporales ministerio eorum congruentes.

43

Ad primum ergo dicendum, quod Gregorius vocat ethera aerem: quia superior pars aeris est.

44

Ad dictum Bede patet solutio: hoc concedendum est.

45

Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod licet coolum empyreum inter corpora plus congruat nature angelice, tamen non ita congruit ministerio: quia non ita potest solidari et densari sicut aereum, ut dictum est. Dionysius tamen in Celesti hierarchia hujus ponit etiam aliam rationem, dicens quod "sapienter providit theologia Angelos formans figuris ignobilium corporum, ut bonum, leonum, aquilarum, equorum igneorum, ne scilicet imperiti et idiots qui nihil estimare sciunt nisi quod vi- dent, crederent esse Angelos ejusdem nature cujus est corpus in quo apparent: sed ipsa vilitate et ignobilitate elementi conjuncti, scirent Angelos esse supermundanas substantias, habentes potestatem hec inferiora movendi ad usum sui ministerii!."

46

Ad aliud dicendum, quod non intendit Augustinus dicere, quod demones ante peccatum et Angeli boni quantum est de se, dependerent vel connaturalitatem haberent ad aliquem locum: sed quantum est de congruentia corporis ad spiritum, lux corporalis plus congruit luci spirituali quam aliud corpus: et sic debebatur Angelo bono celum, et etiam daemoni ante peccatum. Quoad assumptionem vero corporum que non respicit nisi ministerii congruitatem, sic demoni post peccatum ad congruitatem tentationis debetur aer caliginosus: quia caliginoso corpore assumpto magis congruit tentationi: ex ipsa enim caligine signanter respondet, quod tentator est et mendax. Aliquando tamen ¢ ransfigzrat se in Angelum lucis, ut hac simulatione decipiat, sicut dicit Apostolus, Tl ad Corinth. xi, 14.

47

Et quod objicitur in -precedenti argumento, Actuum, xu, 7 dicendum, quod sicut dicit Avicenna in Sufficientia celi et mundi, "Omne perspicuum densatum lucet:" et ideo omne lucens actu tegit et videri non permiltit corpus quod post se est. Unde flamma candele alteri candele objecta, umbram facit, et sol tegit stellas. Propter quod etiam Philosophi dicunt ignem non lucere in propria sphera, propter nimiam raritatem ipsius. Non ergo est inconveniens si corpus Angeli ex aethere densatum luxit in carcere.

48

Ad aliud dicendum, quod agilitati Angeli non repugnat aether: tanta enim est vis Angeli ad movendum, quod vincit omnia talia, sicut paulo ante in prehabitis ostensum est.

49

Ad aliud dicendum, quod dictum Aristotelis procedit.

50

Ad aliud potest dici, quod illud procedit: licet enim corpus ceeleste, ut dicit Messealach in libro de Sphera mota, et Averroes in libro de Subsiantia orbis, sit inspissabile et rarefactibile quoad positionem partium propinque vel remote, eo quod aliter sequeretur quod intercideret vacuum inter spheras orbium: tamen non est rarefactibile et densabile ad divisionem substantia, et alterationem passivam abjicientem a forma et a specie: et ideo ab Angelo non est assumptibile.

Membrum 3

Qualiter Angelus assumat corpus, utrum scilicet sit in corpore assumpto ut perfectio in perfectibili, vel ut motor in mobili?
51

MEMBRUM III. Qualiter Angelus assumat corpus, utrum scilicet sit in corpore assumpto ut perfectio in perfectibili, vel ut motor in mobili?

52

Tertio queritur, Qualiter Angeli assumant corpora ?

53

Et queritur hic, Utrum Angelus sit in corpore assumpto ut perfectio in perfectibili, vel ut motorin mobili ?

54

1. Si enim est ut perfectio in perfectibili: cum ex perfectibili et perfectione naturaliter fiat unum, ex Angelo et corpore assupto naturaliter fieret unum, quod falsum est.

55

2. Adhuc, Quotiescumque spiritualis substantia corporali unitur ut perfectio perfectibili, spiritualis substantia vivificat corporalem. Si ergo Angelus assumat corpus ut perfectio perfectibile, corpus assumptum vivificatur ab Angelo, quod absurdum est. 3, Si dicatur, quod assumat ut motor mobile. Contraa: Secundum hoc assumit omne corpus quod movet. Sed in libro VIII super Genesim ad. litteram, dicit Augustinus quod "Angeli omnia corpora possunt movere ." Ergo omnia corpora possunt assumere, quod falsum est.

56

4, Adhuc, Zacharie, 1, 13, dicitur: Respondit Dominus Angelo qui loquebatur in me. Ergo Angelus movebat Zachariam et membra ejus. Et si assumit omne corpus quod movet vel in quo operatur: tunc sequitur, quod assumpsit Zachariam, quod absurdum est.

57

Ulterius queritur, A quo vel quomodo fiat corpus quod assumitur ab Angelo ? hoc enim corpus organizatum est. Queritur ergo, Quis’ organizal corpus ?

58

Et videtur, quod non Angelus: 1. Organizatio enim cum ultima perfectio sit corporis animali, videtur quod ad Deum pertineat: ultimum enim et optimum in unoquoque Deo est attribuendum.

59

2. Adhuc, Augustinus in libro 1X super Genesim ad litteram, dicit, quod "in formalione corporis Heve Angeli praeparaverunt materiam, extrahendo scilicet de Adam costam, sed Deus perfecit corpus, distinguendo in organa®." A simili ergo videtur, quod in corporibus suis preparatores tantum sint, et Dominus adhibeat organizationem.

60

3. Adhuc, Anima in generatione hominis non facit organizationem in corpore, sed organizato jam infunditur, sicut dicitur, Il Machab. vir, 22 et 23: Nescio qualiter in utero meo apparuistis: neque enim ego spiritum et animam donavt vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi: sed enim mundi Creator, qui formavit homunis nativitatem, quigue omnium invenil originem, et spiritum vobis iterum cin misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leyes ejus. Ergo videtur, quod nec AnKelus organizet corpus assumptum ab ipso.

61

4. Adhuc, Videtur quod organizatum rorpus non competat Angelo. Dicit enim Commentator super secundum de Anima, quod multitudo organorum in corpore ‘est propter multitudinem potentiaram in anima, que non nisi organis operari possunt: sed talis multitudo potentiarum non est in Angelo: ergo non competit sibi assumptio corporis organizati.

62

5. Adhuc, Cum fictio contraria sit veritati, ut dicit Gregorius, et Angelus quando mittitur, veritatis nuntius sit, videtur quod in operibus ejus non debet esse fictio: ergo oculus ejus vere est oculus, et pes vere pes, et lingua vere lingua, et auris vere auris, et manus vere manus: sed oculus vere oculus, et vere auris, et sic de aliis organis sensuum immutantur passibilibus. qualitatibus corporum: ergo Angelus immutatur et recipit a corporibus passiones et passibiles qualitates corporum inferentes vel illatas: quod valde absurdum est, et contra beatum Dionysium, qui dicit, quod Angeli cognoscunt haec singularia nihil recipientes ab ipsis.

63

6. Adhuc, Sicut in preehabitis dictum ost, frustra fit mediante corpore quod sine corpore fieri potest. Sed sonare, locutiones formare, accedere homines, movere corpora, et defendere a periculis, ctc., hujusmodi potest Angelus facere sine organis et sine corpore. Frustra ergo ad opus suum corpus organizatur.

64

Solutio. Dicendum, quod Angelus assumit ex wthere sive ex puriore parte aeris corpus, quod ipse virtute divina spissat, solidat, et organizat ad singulas operationes organorum singulorum: et conjungitur ei et unitur quasi ut ‘motor mobili. Probavit enim Aristoteles in VII Physicorum, quod mobile determinate figure et solide substantie et incorruptibilis non movetur in actu nisi a motore conjuncto sibi. Assumptio ergo corporis est conjunctio sive unio talis Angeli cum corpore, ita quod Angelus cum corpore intrinsecus sit ut quasi unum fiat de Angelo motore et corpore moto, in omnibus operationibus que fiunt ad manifestationem divinam, vel ad manifestationem Angeli. Dico autem ad manifestationem divinam, propter hoc quod aliquando Angelus apparet in persona Dei: et tunc operatio ejus ordinatur ad manifestationem divinam, Aliquando apparet in persona propria: et tunc operationes ejus ordinantur ad manifestationem angelicam. Et dico quasi unum, non unum: quia non fit unum ex Angelo et corpore assumpto vere et secundum naturam. Corpus enim assumptum est sibi quasi habitus congruus in quo homini manifestatur. Unde Beda dicit in libro de Natura rerum, quod "in ministerium missi induunt corpora, et ministerio expleto deponunt."

65

Ad primum ergo dicendum, quod Angelus non est in corpore ut perfectio in perfectibili, sed ut motor in mobili tantum, in potestate voluntatis habens mobile et motum mobilis et omnes operationes organorum corporis assumpti, distinctus tamen ab ipso in essentia et esse: idcirco ex ipso et mobili non fit unum per naturam, sicut ex nauta et navi non fit unum, licet nauta ut motor conjunctus sit navi.

66

Ad aliud dicendum, quod hoc procedit: et ideo non conjungitur corpori ut perfectio perfectibili.

67

Ad aliud dicendum, quod est motor extrinsecus, et est motor intrinsecus, et est mobile motum ad conformitatem hominis, et motum simpliciter quocumque motu. Angeli omnia corpora possunt movere quocumque motu ut motores extrinseci: quia non est eis determinatum a Deo quod corpus moveant, et quod non moveant, Sed cum superior sit creatura spiritualis ad corporalem, et in omni ordine nature superior natura sit ut movens, et inferior ut mota, dicit Augustinus, quod Angeli possunt movere corpora: sed ad talem motum corporibus non indigent. Sed motor intrinsecus distinctus secundum esse ab ipso mobili, in motu qui est ad manifestalionem divinam, vel angelicam factus secundum conformitatem ad hominem non indifferenter se habet ad omne corpus: quia quodam corpore potest perficere hoc, et quodam non: et ideo quoddam assumit, et nonomne. |

68

Ad aliud dicendum, quod Angelus loquebatur in Zacharia per medium: inspirabat enim sive illuminabat, quod melius est, animam Zachariae de his de quibus loquendum erat: et anima Zachariae movebat linguam et corpus. Et ideo Angelus nec Zachariam nec corpus ejus assumpsit: quia in corpore assumpto immediatus motor est Angelus, et per seipsum operatur in organis ejus.

69

Ad id quod ulterius queritur, probabiliter dici potest, quod in corporibus talibus substantia ipsius corporis preparatur ab Angelo: distinctio vero et figuratio in organis fit etiam ab Angelo, sed virtute divina: sicut etiam locatio in loco corporali Angeli non potest esse virtute corporis: quia corpus non potest contingere Angelum, sed virtute Dei, qui proprius locus est Angelorum, ut dicit Beda: "Locus Angelorum Deus est, intra quem currunt quocumque mittuntur '." Dei enim solius est continere Angelum, a quo et ipse Angelus habet virtutem contentivam qua continet corpus assumptum, ne defluat, nec dissolvatur.

70

Ad aliud patet solutio per ante dicta. Conceditur enim secundum Augusti num, quod preparatores sunt Angeli, licet non creatores essentie et esse rerum: essentias enim et esse rebus solus Deus dat.

71

Ad aliud dicendum, quod non est simile. Anima enim non potest facere organa in corpore: quia ipsa ante organizalum corpus non est: et cum non est, nec virtute propria, nec virtute divina operari potest. Angelus autem ante assumptum corpus est: et ideo assumendo corpus potest organizare virtute divina, ut dictum est: quod non potest anima, que organizato jam infunditur corpori, et infundendo creatur.

72

Ad aliud dicendum, quod illa objectio non probat, nisi quod Angelus non indiget organis quantum ad seipsum: et hoc verum est: indiget tamen organis propter hominem circa quem ministrat, cui convenienter significari non possunt manifestationes divine et angelice, nisi in corpore quod est conformé corpori humano.

73

Ad aliud dicendum, quod non est ibi fictio, sed veritas. Sed veritas est duplex. Verum enim organum secundum naturam est, quod vere agit et patitur ad naturalis indigentie suppletionem’: et sic dicitur oculus verus, qui vere nuntiat conveniens animali per lumen et colorem; et auris vera, que conveniens nuntiat per signum: et naris vera, que nuptiat conveniens per odoris susceptionem et passionem: et gustus verus, qui passione nervi gustatim diffusi in lingua et faucibus, tactu cibi judicium saporis est: et tactus verus, qui sensibilibus et tangibilibus qualitatibus immutatur. Et haec est veritas rei: et hac veritate non sunt vera organa assumpti corporis ab Angelo. Sed est veritas signi, qua significatur res ut res est: et sic auris sub figura auris significat potestatem audiendi, hoc est, percipiendi sensibilia sensus auditus: et oculus significat potestatem visivam, et pes virtutem processivam, et manus virtutem operativam, et unumquodque istorum verum est quando directe significat potestatem et veritatem virtutis que in ipso operatur. Sic enim dicimus Deum habere oculos, aures, etc. Et sic assumptum corpus habet vera organa, hoc est, tales potestates Angelo inesse spiritualiter et non materialiter demonstrantia. Nec est fictum quod vere demonstrat talem potestatem inesse: quamvis Angelus sine his eosdem actus possit operari, quia, sicut dicit Boetius, quidquid potest potentia inferior, potest potentia superior eminentius et excellentius. Unde quod anima facit per organum, Angelus sine organo potest operari.

74

Ad uLtTimum dicendum, quod illa objectio procederet, si propter se dicerentur Angeli assumere corpora: sed hoc non est verum: assumunt enim propter conformitatem ad homines, et sine eis non adeo competenter possent instruere et custodire homines: et ideo non sunt frustra, sed ad magnam utilitatem hominis a divina providentia preordinata, et ab Angelis assumpta.

Membrum 4

Ad quem usum Angeli assumant corpora?
75

MEMBRUM IV. Ad quem usum Angeli assumant corpora?

76

Quarto queritur, Ad quem usum Angeli assumant corpora ?

77

Et videtur, quod ad usum comestionis, locutionis, ambulationis, et ad alios quosdam. 1. Unde Augustinus in libro XII de Civitate Dei?: "Quod visibiliter et tractabiliter apparentes Angeli, non quia indigebant, sed quia volebant et poterant, ut hominibus congruerent sui ministerii quadam humanitate, fecerunt. Neque enim in phantasmate. Angelos edisse credendum est, quando eos homines hospitio susceperunt, sicut dicitur, Genes. xvi, 4 et seq., quod Abraham recepit tres Angelos. Et, Genes. xix, 1 et seq., quod Loth recepit Angelos." Ex hoc accipitur, quod vere comederunt Angeli: sed ad veram comestionem exigitur masticatio et lingua revolutio et in corpus cibi gluttitio: ergo videtur, quod omnia haec organa, os scilicet, et linguam, dentes, esophagum, et stomachum acceperunt Angeli: quia sine his organis isti actus vere fieri non possunt.

78

2. Adhuc, Constat, quod etiam eadem ratione vere loquebantur: sed vera locutio non fit nisi interpretativa potentia movente linguam et formante voces articulatas: ergo assumpserunt et interpretativam .potentiam que est rationalis anime, et linguam, et os, et dentes, et alia ad que flectitur lingua quando format voces: et sic assumpserunt animam tationalem, non tantum corpus hominis vel simile corpori hominis: quia aliter hos actus non vere sed phantastice fecissent,

79

3. Adhuc, Ex predictis constat, quod Angeli ex aere densato et solidato corpus assumunt, in quo operantur circa nos: aer autem densatus et solidatus in corpus figuratum et solidum non movetur per spatium, nisi commetiendo se spatio et in tempore determinato: Angelus ergo in corpore moto non in voluntatis potestate habet motum ut in nunc vel in tempore transeat spatium sicut vult, sed exigit tempus determinatum: ergo spatium transire potest, ita quod in minori transire non possit.

80

4, Adhuc, Aristoteles in secundo de Anima dicit, quod vivere dicitur multi pliciter, scilicet nutriri, augeri, moveri secundum locum, sentire, et intelligere. Sed in omnibus inferius semper infert suum superius. Si ergo Angelus comedit in corpore corporaliter, et si localiter movebatur in corpore, cum motus localis non sit nisi animalis sensibilem animam habentis: hoc enim solum, ut dicit Avicenna, participat motum processivum, si est perfectum: vel motum contractionis et dilatationis si est imperfectum. Imperfectum autem dico, quod est quasi medium finter plantam et animal, ut spongia, et quedam alia. Si ergo An- gelus vere movebatur localiter et motu processivo corporaliter, sequitur quod in eodem corpore vere et corporaliter vixit, et sensit secundum omnia organa sensuum: et sic non assumpsit tantum corpus, sed totum animal secundum sensum et motum.

81

Apvuvc ulterius queritur, Quid factum sit de cibo quem comedit ? Indignum enim est dicere de Angelo, quod digesserit vel egesserit eos: dubium est ergo quid de eis sit factum ?

82

Et videtur, quod phantastice comederit et non vere. Et hoc videtur accipi ex verbis Angeli, Tobie, x11, 18 et 19, ubi dixit Raphael: Etenim cum essem vobiscum, per voluntatem Dei eram... Videbar quidem vobiscum manducare et bibere: sed ego cibo wivisibili, et potu, guiab hominibus videri non potest, utor.

83

Soxutio. Accipiendum est verbum Augustini in libro XIII de Civitate Dei, cap. 22, ubi dicit: "Angeli potestate comederunt, non necessitate." Et ponit exemplum duplicis comestionis: quia aliter terra sitiens absorbet aquam pluvie propter indigentiam sua siccitatis, et aliter consumit eamdem radius solis virtute potestatis ccelestis. Et ita vult, quod omnes istos actus quos Angeli fe- cerunt in corpore, propter nos ad demonstrationem sue potestatis fecerunt, et non ad indigentiam animalis necessitatis, sicut paulo ante dictum est, quod quidquid potest potentia inferior, eminentius potest hoc idem potentia superior, ut dicunt Dionysius et Boetius., Unde Angeli hec opera non phantastice, sed vere fecerunt veritate demonstrationis potentie, licet hoc non fecerunt ani- ‘mali necessitate. Unde comedendo vere in se comestivam potentiam demonstraverunt, et loguendo vere in se potestativam interpretationem ostenderunt, et deambulando demonstraverunt potestatem movendi secundum locum sibi inesse, et non ad necessitatem indigentia. Unde etiam illa organa sive similitudines illorum organorum in corporibus assumptis leguntur assumpsisse, ex quorum actibus et operibus nobiles potestates demonstrantur. Sicut caput in quo demonstrantur potestates discretive per nervos ante ‘a cerebro descendentes, et potestates motives per nervos a posteriori parte capitis descendentes: et ideo dicuntur oculosi sive pleni oculi, ut dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia', deividi, potestatem divinam habentes in videndo Deo et divinis. Et cum auribus leguntur, quasi facile audituri eorum que a Deo precipiuntur: et cum manibus humanis, quasi potentes ad intellectuales operationes: dicit enim Aristoteles in libro XII de Animatlibus, quod manus est instrumentum intellectus practici. Et leguntur alati, per pennas et alas nihil demonstrantes indigentie: sed, sicut dicit Dionysius, quod altivoli sunt in divinas contemplationes: et sic est de aliis organis mobilium operationum. Et non leguntur assumpsisse hepar vel stomachum vel intestina vel etiam exteriora membra turpium operatiohum, ex quorum actibus non demonstratur nobilis potestas, sed indigentia animalis necessitatis. Quamvis Augusti nus dicat, quod demones effigies talium membrorum in corporibus assumptis in signum sue pravitatis et turpitudinis leguntur assumpsisse: sicut dicunt de incubis et succubis, qui non corporaliter tales turpitudines exercuerunt, sed quod spiritualiter ad talia instigent, et hoc per turpes effigies corporum ostendunt.

84

Ex his notatis est facile respondere objectis.

85

Ad primum ergo dicendum, quod corpora receperunt in organis nobiles potestates demonstrantibus per proprias operationes. Unde figuram oris habuerunt et eorum que in ore sunt potestativam comestionem demonstrantium, et non phantastice comederunt, sed vere, et potestativa veritate comestionis, non indigentiz.

86

Ad aliud dicendum, quod vere loquebantur potestative locutionis demonstratione, sed ad hoc non indigebant quod assumerent animam vel partem anime hominis: cum (sicut dictum est) natura superiores sunt quam anima, et possunt hoc eminenter per seipsos spiritualiter quod anima potest animaliter et indigenter et materialiter. Unde, Numer. xxu, 28, Glossa dicit, quod ad locutionem formandam per os asine, non oportuit, quod lingua asine fieret lingua humana, vel anima asin mutaretur in rationalem animam: cum hoc possit facere Angelus etiam sine lingua, vel per contrariam linguam, quod anima hominis per linguam hominis operatur.

87

Ad aliud dicendum, quod hoc esset verum quod objicitur, si Angelus motor determinate virtutis proportionem haberet ad corpus motum, sicut motor naturalis, ut dicit Aristoteles, quod si celum plures stellas haberet quam habet, a motore suo moveri non posset, Sed in ante habitis dictum est, quod Angelus vircit potentiam mobilis et medii per quod est motus: et ideo si assumat corpus aereum densatum, non propter hoc retardatur motus ejus.

88

Ad aliud dicendum, quod in omnibus inferius infert suum superius, in quibus superius ut natura superior actu et intellectu est in inferiori: et sic non est in vita et sensu et motu locali in quibus ista sunt animaliter et indigenter. Ubi autem sunt ad potestatis demonstrationem, non oportet: eo quod in illis superius non est in inferiori, et in illis inferius demonstrativum est nobilis potestatis, quam non demonstrat superius nisi potentialiter et imperfecte. Cujus causa est, quia sicut innuit Aristoteles in Il Prierum, inferius non est in suo superiori nisi potentia, superius autem in inferiori actu et intellectu.

89

App quod ulterius queritur, jam patet solutio. In potestativa enim comestione consumitur cibus, et (sicut antiqui dixerunt) redigitur in prejacentem materiam elementalem, sicut radio solis consumitur humor aque: sed in indigentia comestionis rejicitur et digeritur et egeritur. Et quod dicit Angelus: Videbar quidem vobiseum manducare et bibere , intendit, quod videbatur comedere et bibere ad indigentiam: cum tamen non comedit ad indigentiam, sed ad potestatis demonstrationem.

Membrum 5

Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum, utrum redeant in praejacentem materiam
90

MEMBRUM V. Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum, utrum redeant in praejacentem materiam ?

91

Quinto queritur, Quid fiat de corporibus assumptis post ministerium expletum ? Et dicit Beda in libro de Natura rerum, quod missi in ministeria corpora sumunt, et eodem ministerio expleto deponunt.

92

Et sic videtur, quod corporibus utuntur ut habitibus.

93

1. Habitus autem post depositionem integri manent. Ergo videtur, quod corpora assumpta ab Angelis et deposita, integra et salvata manent in figuris organorum.

94

2, Adhuc, Habitum est, quod spissant ea et solida faciunt.: spissum autem et solidum post depositionem etiam retinet figuram: quia ex spissitudine et soliditate confortatur in eo potentia tenendi formam et figuram: videtur ergo, quod corpora deposita ab Angelis, in formis suis manent et figuris.

95

Sep conrra hoc est, quod 1. Sicut dicit Beda, Figura corporum in quibus apparuit Deus, expleto ministerio, resoluta fuitin presjacentem materiam, sicut columba in qua apparuit Spiritus sanctus ', et stella que in aere apparuit, et duxit Magos:. Ergo multo Magis corpora in quibus apparent Angeli, peracto ministerio resolvenda sunt in prejacentem materiam.

96

2. Adhuc, Si manerent, ubimanerent, vel ad quid manerent? Si enim ex aere sunt, ut dicit auctoritas, non habent locum connaturalem ubi manerent, nisi aerem: et sic a quibusdam viderentur.

97

3. Adhuc, Fortior est unio anime ad corpus cui naturaliter unitur, quam Angeli ad corpus assumptum: sed corpus quod unitur anime, exuta anima a corpore; statim resolvitur. Dicit enim Ari stoteles in fine primi de Anima, quod egrediente anima marcescit corpus et exspirat. Ergo multo magis corpus Angeli resolvitur postquam ab Angelo depositum est.

98

Solutio. Dicendum, quod corpus Angeli resolvitur in prejacentem materiam peracto ministerio. Prajacens autem materia aer est tenuis, non tenens figuram in quam resolvitur corpus Angeli, et disparet. Et hujus causa est, quia spissans est continens corpus non est aliqua natura vel qualitas naturalis que sit in ipso corpore assumpto, sed ex virtute Angeli assumentis corpus continetur: et ideo relictum ab Angelo non habet quo spissetur et quo contineatur, et consequenter ex virtute elementali que in ipso est, in tenuem aerem resolvitur et disparet.

99

Ad primum ergo dicendum, quod habitus figuram retinent: quia in se habent potentiam sicci et duri quibus in eis confortatur potentia tenendi figuras quas receperunt. Et contrarium eorum est per naturam in corpore Angeli, humidum scilicet, quod proprio termino non terminatur, et spiritualis raritas, que nihil tenet sibi impressum, nec tenet Angelorum figuram, et propterea statim resolvitur depositum ab Angelo.

100

Ad aliud dicendum, quod spissum non ienet figuram, nisi principia potentie solidi et spissi radicentur in ipso spisso per naturales qualitates. Jam autem dictum est, quod sic non est in corporibus Angelorum: et ideo resolvuntur.

101

Ea que objiciuntur in contrarium, procedunt.

PrevBack to TopNext