Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS XIX. DE POTENTIA DEI.

Habitis his que de scientia Dei, et qualiter res suntin Deo, et e converso qualiter Deus est- in rebus, querenda erant, tractanda sunt eade quibus tractat Magister in libro primo Sententiarum, distinct. XLIL et XLII, hoc est, de omnipotentia Dei.

Que, ut ordinatius inquirantur, in genere primo queremus duo : quorum primum est de potentia Dei. Secundum, de possibili quod ad potentiam Dei dependet.

De potentia queremus duo, scilicet de multiplicitate hujus nominis, Potentia, ut habeatur sensus in quo Deo potentia conveniat. Secundum, de conditionibus potentia, secundum quas perfecta dicitur in Deo esse potentia.

De his autem querit Magister libro primo Sententiarum, distinct. XLII, XLII et XLIV.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum