Text List

Quaestio 76

Quaestio 76

De multiplicitate huius nominis, Potentia.

QUAESTIO LXXVI. De multiplicitate hujus nominis, Potentia.

Primo ergo queritur de multiplicitate hujus nominis, Potentia.

1. Dicit enim Aristoteles in quinto primae philosophiae, quod potentia est activa, et potentia passiva. Potentia activa definitur ab eo sic: "Potentia activa est principium transmutationis in aliud secun- dum quod aliud." Potentia passiva sic : "Potentia est principium transmutationis ex alio secundum quod aliud."

2. Adhuc, Richardus de sancto Victore: "Constans est Deum esse potentem potentie plenitudine, non potentie participatione."

3. Adhuc, In Deo potentia est ad intelligendum, potentia ad generandum, potentia ad spirandum, potentia ad creandum : et constat quod non uno modo dicitur potentia in omnibus. Queritur ergo, Si potentia activa secundum notificationem Aristotelis conveniat Deo ? Et videtur, quod non : potentia enim activa est principium transmutandi in aliud, et illud aliud non potest esse nisi materia subjecta potentie in quam agat: potentia autem Dei non requirit subjectum materie: agit enim ex nihilo per creationem adducens ad esse: ergo videtur, quod potentia activa non conveniat.

4. Adhuc, Omnis potentia dependet ad acium et est completa cum est in agere, sicut figura anguli acuti in gladio, potentia est ad incidere sive secare, et est in ultimo completo quando incidit vel secat. Sed profanum est dicere Deum qui est sua potentia, quia sua potentia est sua substantia sive essentia, ad aliquid dependere vel ab aliquo perfectionem accipere. Ergo potentia Deo convenire non videtur.

In contrarium est quod dicit Augustinus in libro V de 7rinttate’, et in prehabitis determinatum est 2, quod actionis predicamentum vel soli Deo, vel maxime Deo convenit: et cujus est actus, illius est potentia : ergo potentia agendi et patiendi attribuenda est Deo.

Ulterius queritur hic, Quando dicitur potentia creandi esse in Deo, utrum connotetur aliquid jn creatura, vel non ?

Et videtur, quod sic: quia 1. Cum dicitur, Deus scit mundum fore, vel esse, vel fuisse: et cum dicitur, Deus vult mundum fore, vel esse, vel fuisse, connotatur aliquid in creatura respectu cujus dicitur Deus scire hoc, vel velle hoc: ergo etiam aliquid con- notabitur in creatura cum dicitur, Deus potest facere hoc, vel illud, quo res possibilis est fieri a Deo.

2. Adhuc, Possibile se habet ad potentiam sicut scibile ad scientiam : sed scientia ponit scibile, est enim scientia scibilis scientia, ut dicit Aristoteles: ergo videtur, quod potentia ponat possibile : et sic ponit aliquid in creatura.

Sed Tunc queritur, Cum ante mundum fuerit verum, mundum creare est possibile Deo, in quo radicetur illa possibilitas ?

1. Constat, quod non in creatura: quia illa non fuit in Deo, ut videtur : quia possibilitas in Deo non est ad fieri.

2. Adhuc, Possibilitas in causa est ipsius cause potentia: secundum hoc ergo quecumque potest facere causa, sunt possibilia : sed Deus potest facere infinitos mundos : ergo possibile est fieri infinitos mundos, quod absurdum est.

3. Adhuc, Augustinus in libro de Fide et symbolo : "Omnipotens dicitur, quia de nihilo fecit quacumque fecit. Non enim’aliqua materia eum juvit ex qua demonstraret artis sue potentiam, sed ex nihilo cuncta creavits." Ex hoe accipitur, quod nihil praejacet actui creationis in quo radicari possit possibilitas ad fieri que dicitur respectu faciendi in Deo. :

4, Adhuc, Athanasius in Altercatione contra Arium : "Vide quot nominibus et quantis vocabulis appellemus Deum. Quoad se enim dicimus Deum sapientem, et bonum, et omnipotentem : quoad nos vero misericordem, pium, et justum." Sed nomina que quoad se nominant Deum, nihil connotant in creatura. Ergo cum potens vel omnipotens dicitur Deus, nihil in creatura connotatur.

5. Adhuc, Anselmus in libro de Conceptu virginali: "Deus de trunco pot est facere vitulum." Sed de trunco non potest fieri vitulus : eo quod deest aptitudo ex parte materie. Ergo non semper possibilitas materi# respondet potentie Dei. Cum ergo Deus dicitur potens, non semper connotatur possibilitas ex parte ejus quod subjicitur potentia : quia possibilitas est aptitudo in materia ut fiat hoc quod Deus possit facere.

Ulterius queritur, Cum potentia Dei per multa determinetur, scilicet per temporale, ut cum dicitur, potest facere mundum: per eterna ut cum dicitur, potest intelligere, potest velle sive amare: per quid, ut cum dicitur, potest creare, actus enim essentia est que est quid: per ad aliquid, ut cum dicitur, potest generare Filium, potest spirare Spiritum sanctum: utrum potentia in his omnibus univoce, vel equivoce dicatur ?

Quia enim non univoce, videtur: quia temporalis et aternce, ad quid et ad aliquid non est ratio una. Similiter quod non equivoce, videtur: quia res non est diversa secundum substantiam, In equivocis autem ratio substantie est diversa: eo quod res secundum substantiam diverse sunt, que sub uno nomine continentur.

Sonvrio. Dicendum, quod intentio potenti in communi per prius et posterius dicitur de potentia perfecta et de potentia imperfecta: et hoc dico de potentia activa : quia potentia passiva nullo modo refertur in Deum. Potentiam autem activam perfectam dicimus, que stat in ultimo sui, ex quo infertur omne quod citra ultimum est, quod Aristoteles in II de Cele ef Mundo, vocat virtutem, dicens : "Virtus est ullimum potentize in re," Sicut si Hercules potest in centum et non plures, virtus et ultimum potentiae est ad centum: et ex hoc infertur omne quod citra id est. Si enim potest in centum, potest etiam in quinquaginta, et potest in decem, et potest in quinque, et potest in unum. Sed non sequitur e converso. Sicut enim ibidem dicit Cqaqmmentator ejus et philosophus, virtus potentie active est im maximo, et virtus potenti passive in minimo: quod enim patitur ab uno, patitur a duobus vel tribus, et sic deinceps, et non e converso. Potentia autem activa per tria ponitur in maximo, scilicet per universalitatem, quia omnia potest : et per facilitatem, et quia ut vult potest et quodcumque vult: et per hoc quod in progressu potentia in actum, nullo indiget, sed sibi sufficit ad producendum causatum et totum esse causati: ita quod non indiget materia ex qua producat, nec instrumento quo operetur vel producat causatum: nec indiget specie vel exemplari extra se, ad quod respiciat quando operatur. Et per defectum horum omnis potentia creati dicitur imperfecta. Naturalis enim potentia activa, nec omnia potest, nec facile potest, sed cum mora, et materiam exigit | ex qua operetur, et instrumentum, qualitates, scilicet activas et passivas que preparent materiam. Similiter potentia artis exigit materiam et instrumentum et exemplar extra se, ad quod operetur, et cum difficultate producit effectum, et exigit moram et tempus. Et ideo imperfect sunt potentie, nec sunt tota causa sui effectus, nec causant totum esse effectus sui, sed formale tantum in materia vel ex materia. Natura enim producit formam ex materia, ars vero in natura.

Ad primum ergo dicendum, quod secundum quod Aristoteles definit potentiam, definit potentiam creati et imperfecti: et ideo per rationem illam potentia Deo non convenit.

Ad aliud dicendum, quod potentie plenitudo dicitur potentia perfecta a Richardo : potentia autem per participationem dicitur possessio potentiae secundum partem plenitudinis, et non secundum totum.

Ad aliud dicendum, quod hoc proce dit: quia potentia secundum definitionem Aristotelis Deo non convenit.

Ad aliud dicendum, quod hoc est verum in illis in quibus actus differt a potentia : et ideo in Deo non tenet: quia’ in Deo actus et potentia sunt idem.

Ad id quod objicitur in contrarium, jam patet solutio : quia potentia secundum perfectionem attribuitur Deo, secundum participationem autem non.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod quando potentia determinatur per temporale, tunc aliquid connotatur in creatura, non secundum esse quo creatura est in seipsa, sed secundum esse quod habet in causa: quia secundum hoc esse, ut dicit Anselmus, est creatrix essentia, et ab eterno,-et possibilitas et scibilitas, et (ut ita dicam) voluntabilitas hoc modo secundum rationem et non secundum esse sunt in ipsa, sicut in ante habitis in questione de scientia Dei dictum est,

Ad aliud dicendum, quod sicut scientia Dei ponit scibile quando ad temporale determinatur, non in esse proprio, sed secundum quod est in causa : ita potentia Dei ponit possibile, sicut paulo ante dictum est, non in esse proprio, sed secundum esse quod habet in causa.

Ad aliud dicendum, quod illa possibilitas radicatur in ratione creatures secundum esse quod habet in Deo: et hoc modo fuit ab eterno et ante mundum.

Ad aliud dicendum, quod possibilitas in causa ut causa, est cause potentia, scilicet possibilitas ejus quod est in causa, cum diversus modus significandi sit secundum causam et id quod est in causa, licet re sint idem, non est potentia cause in modo significandi : et attribuitur aliquid uni, quod non attribuitur alteri.

Ad vicrum Augustini dicendum quod nihil prejacet actui creationis, in quo secundum esse quod creatura habet in se, radicetur possibilitas: habet. tamen aliquid ante se, in quo secundum esse quod creatura habet in creatore, radicetur ratio’ possibilitatis.

Ad aliud dicendum, quod quando nomina qua nominant Deum secundum se, non determinantur ad temporale, ut quando dicimus Deum potentem, sapientem, bonum, simplicem, nihil connotatur : sed quando hec nomina determinantur per temporale, ut quando dico, potest facere mundum, tunc procul dubio aliquid connotatur in creatura modo predicto.

Ad aliud dicendum, quod aptitudo in re creata duplex est, scilict seminalis sive naturalis, sicut in grano aptitudo est ad messem futuram : et haec aptitudo non exigitur ad hoc quod fiat quod Deus potest facere. Et est aptitudo obedientialis, qua in omni creatura aptissimum est, quod Deo obediat : et haec aptitudo in re est et in esse proprio et in esse quod habet in causa. Et de prima aptitudine intelligitur dictum Anselmi, et non de secunda.

Ad quod ulterius queritur, dicendum quod potentia in his nec univoce nec equivoce dicitur, sicut probatur per rationes inductas, sed dicitur secundum analogiam, secundum - illum modum analogiw qui in prehabitis determinatus est, quo scilicet unum sub diverso modo significandi et sub diverso modo dicendi et intelligendi significatur : una enim res est que in omnibus illis significatur sub diverso modo secundum quod per diversa determinatur : unde aliquando significatur ut substantia, aliquando ut causa, aliquando ut quid, et aliquando ut ad aliquid.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 76