Quaestio 28
Quaestio 28
De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?
QUAESTIO XXVIII. De comparatione istorum trium ad invicem, et ad ens, utrum scilicet ens, unum, verum, et bonum convertantur ?
Et videtur hoc esse falsum: quia 1. Que convertuntur ad invicem,eque prima sunt: et utrumque est antecedens et consequens ad reliquum. Sed unum et ens ad invicem ita se habent, quod unum est antecedens ad ens, et none converso. Videtur ergo, quod non convertuntur. Prozpatio autem hujus est, quod sequitur, si unum est, ens est: sed non e converso, si ens est, unum est: quia multum est ens, et non est unum. Ergo non convertuntur ens et unum.
2. Adhuc, Philosophus in libro de Causis: "Prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud." Videtur ergo, quod ens sit ante unum; verum, et bonum.
3. Adhuc, In libro de Causis dicitur, quod ens sit per creationem, unum autem, verum, et bonum per informationem : et que sic se habent, non convertuntur ad invicem: ergo ens, unum, verum, et bonum, ad invicem non convertuntur. Et ratio dicti Philosophi est, guod id quod nihil ponit ante se ut sui principium, necesse est si fit, quod fiat ex nihilo : et quod fit ex nihilo, creatum est: ens autem nihil ponit ante se: ens ergo creatum est, et est primum quod fluit a prima causa: unum autem, verum, et bonum, determinant ens, et dicunt ens forma unitatis, veritatis, et bonitatis determinatum et formatum : oportet ergo, quod fiant per informationem : et sic videtur, quod non convertantur.
4. Adhuc, Quod habet oppositum, forma oppositionis est determinatum et etiam specificatum. Unum, verum, et bonum, habent opposita, multum scilicet, falsum, et malum. Ergo unum, verum,et bonum, forma oppositionis determinata sunt. Ens autem indeterminatum est, cum nec diversum nec oppositum habeat. Ergo unum, verum, bonum, cum ente converti non possunt.
3. Similiter, Objicitur de uno et vero, et de uno et bono. Quecumque enim diversa forma oppositionis determinantur, ad invicem converti non possunt. Unum et verum diversa forma oppositionis determinantur : quia unum formam oppositionis habet ad multum, verum formam oppositionis habet ad falsum, et bonum formam oppositionis habet ad malum. Ergo videtur, quod non convertuntur. .
1. Quod dicit Boetius in Consolatione philosophie, quod "quidguid contendit ad esse, contendit ad hoc quod unum sit." Idem ergo est esse, et esse unum. Per eamdem rationem probatur, quod verum sit, et bonum : quia quidquid contendit ad esse, contendit ad hoc quod verum sit, et ad hoc quod bonum sit: et sic videtur, quod idem sit esse, et verum esse, et esse unum, et esse bonum.
2. Si quis dicat, quod haec convertuntur secundum supposita, et non secundum intentionem. Videtur falsum esse: unitivum enim et uniens est faciens esse : et sic unum est in intentione entis, sine quo non est id quod est. Unde omne quod est, ideo est, quia unum est, ut dicit Boetius.
Similiter videtur verum in intentione unius et entis esse. Omne enim quod est, et quod unum est, ideo est et unum est, quia verum est et verum esse habet: ergo in intentione entis et unius videtur esse verum. Quod ex opposito probatur : quia falsum nec est, nec unum est. Et ex hoc eodem sequitur, quod verum sit ante unum et ens secundum intellectum.
Eodem modo. objicitur de bono. Bo- num enim, ut dicit Dionysius, diffusivum esse est et vocativum : diffusivum autem est ante diffusum - et sic bonum videtur esse ante ens et unum et verum, et non convertitur cum ipsis.
3. Adhuc, Proclus dicit, quod unitivum salvativum est, salvativum autem bonum: unum autem unitivum est, et uniendo salvat: ergo unum principium est, quo unum est id quod bonum est, et sic unum erit ante bonum,
4. Adhuc, Non contendit ad bonum nisi quod est ens, unum, et verum: vide- tur ergo, quod ante bonum sit ens, unum ot verum.
Solutio. Dicendum, quod ista quatuor, ens, unum, verum, bonum, convertuntur secundum supposita, sed non secundum intentiones nominum: quamvis unumquodque ipsorum aliquo modo inducat rationem alterius secundum modum existendi quem habet. Unde etiam unum,verum, et bonum, non addunt super ens nisi modos quosdam existendi, vel qui consistunt in negatione vel in elfectu consequente. Tamen primus intellectus est entis, circa quem ut modi quidam essendi ponuntur intellectus aliorum, scilicet unius, veri, et boni. Est enim primum ens ut objectum est. Esse autem entis potest accipi ut absolutum, aut relatum ad ipsius esse principium. Si accipitur ut absolutum : tunc est intelleclus esse et entis. Si accipiatur ut principium esse relatum: aut refertur ad principium formale, vel finale: licet enim hoc unum sit, tamen intentiones principiandi non sunt unum. Si refertur ad principium formale: aut refertur ad ipsum secundum actum proprium formalis principii, aut secundum actum consequentem. Si primo modo: sic est intellectus unius : proprius enim actus principii formalis est terminare id quod ost: terminatum autem esse indivisum est in se, et ab aliis divisum per hoc ipsum, quod in esse terminatum est. Kit sic patet, quod proximus intellectus ad ens, est intellectus wnius. Si vero referatur ad actum consequentem formalis principii, intellectus consequens est, quo. discernitur in esse. Et iste est intellectus ver?. Et quod dico, quo discernitur, secundum habitum: intelligitur hoc quod discernibile est in esse: ct ideo intellectus veri consequitur intellectum entis et unius. Si autem referatur ad principium finale: tunc est intellectus dont. Et quia ista quatuor in omni sunt quod est, et in causa, et in causato, et in universali, et in particu- lari, nec potest aliquid intelligi esse nisi statim occurrant ista quatuor inesse ipsi : ideo ista quatuor convertuntur secundum supposita : et ideo dicit Dionysius, quod "non est aliquid existentium quod non participet uno,: et quod non participet bono." Et per eamdem rationem non est aliquid existentium quod non participet vero : quia esse uniuscujusque sive caus# sive causati, sive principii sive: principiati, sive particularis sive universalis, sive substantia sive accidentis, sive potentiae sive actus, secundum modos essendi significatur per unum, verum, bonum : absolutum autem significatur per ens.
Ad TRIA enim prima jam patet solutio. Unum enim, verum, bonum, non antecedunt ad ens, nec sunt secunda creata, nec sunt per informationem dicta propter naturam aliquam suppositam quam addant super ens, sed propter modum essendi quem procul dubio ponunt circa esse entis.
Ad aliud dicendum, quod eo quod addunt super ens, forma oppositionis determinantur. In hoc autem est modus essendi, et non natura aliqua, ut jam dictum est.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod dictum Boetii non probat, quod convertantur secundum intentiones, sed secundum supposita tantum : modi enim illi essendi a nullo esse separabiles sunt.
Ad id quod ulterius queritur de dicto quorumdam, dicendum, quod licet ista non convertantur secundum intentiones, tamen secundum aliquem actum ipsorum unumquodque istorum se habet ad alterum ut principium : sed hoc est in aliquo esse, et non inesse_ simpliciter. Unde unum constitutivum est alicujus esse, sed non esse simpliciter : sicut verum in principio constitutivum est esse in principiato, et bonum in causa diffusivum est esse in causato : esse tamen simpliciter est ante quodlibet istorum. Av victum Procli dicendum, quod unum per aclum quemdam est ante bonum. Si autem modi essendi considerentur quos dicunt unum et bonum, tunc convertuntur ad invicem secundum supposita, et unum per actum illum et nomen et rationem boni induit.
On this page