Text List

Praeambulum

Praeambulum

TRACTATUS IX. DE RELATIONIBUS ET NOTIONIBUS QUIBUS PERSON DISTINGUUNTUR AB INVICEM.

Deinde, Queritur de relalionibus et notionibus quibus persone distinguuntur ab invicem. Et querenda sunt in universali tria, scilicet de relationibus distinguentibus personas. Et quia ex distinctione personarum ex relatione originis causatur ordo natures in divinis, ideo secundo querendum est de ordine nature, quo alter est ex altero. Quia vero distinctio sive divisio est causa numeri, ut dicit Damascenus, tertio querendum est de numero quiest in divinis personis. De relationibus autem distinguentibus personas queremus quatuor, an scilicet in divinis sit relatio ? Secundo, Que et quot sunt relationes in divinis? Tertio, De nominibus distinctivis, que distinctionem relationis significant. Quarto, De nominibus diversificativis inter personas differentias significantibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum