Quaestio 3
Quaestio 3
De quo sit theologia ut de subjecto
Et de hoc sunt quatuor positiones. Una est Augustini in libro I de Doc trina Christiania, quam sequitur Magister in Sententiis, que est, quod "qui diligenter legit continentiam nove et veteris legis, inveniet eam circa res et signa versarl."
Secunda est Hugonis de sancto Victore in libro Sententiarum suarum, que dicit, quod "materia divinarum Secripturarum sunt opera reparationis aliarum vero scientiarum materia sunt opera conditionis."
Tertia, In principio Glosse Psalterii dicitur, quod "nihil est in Scriptura divina, quod non ad Christum vel Heclesiam pertineat." Ergo caput et corpus, sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia subjectum sunt sacre Scripture, hoc est, totus Christus integer.
Alia positio est, quod Deus sit subjectum sacre Scripture, sicut et per no- men significatur quo ¢heologia vocatur.
Sed quia per subjectum scientia est una vel plures, secundo queritur, utrum theologia scientia sit una vel plures? et, Qua unitate est una, si una est ?
Adhuc, Ex subjecto habet quod sit universalis vel particularis. Et ideo quarlo queritur, utrum universalis vel particularis est scientia ?
Membrum 1
De subjecto theologiae secundum quatuor positiones assignatas.
Hoc enim probatur sic : Jam enim habitum est, quod theologia est scientia de his que ad salutem hominis pertinent : ergo erit de his que salutem faciunt effective, et sunt objecta salutis, et de his que ad salutem disponunt, et de ipso homine percipiente salutem secundum quod salutis est perceptibilis. Erit ergo de rebus quibus fruimur tantum, in quibus salutis est complementum. Et erit de utilibus disponentibus ad hoc. Et hoc dupliciter, scilicet ex parte intellectus, et ex parte affectus. Ex parle quidem intellectus significando ut signa. Ex parte autem affectus ut disponentia ad salutem per se vel per accidens in recessu a malo, vel in accessu ad bonum : et hac sunt utilia. Et hac ratione dixit Augustinus?, quod tota theologia versatur aut circa res quibus fruendum est, que sunt Pater, Filius, et Spiritus sanctus : aut circa res quibus utendum est, significando vel disponendo ad salutem : aut circa res fruentes vel utentes, que sunt salutis perceptibiles, ut homo. Sic enim signum ad rem utilem reducitur, secundum quod uti est, ut dicit Augustinus, aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre significando vel disponendo.
Sed contra hanc opinionem videtur esse, quod 1. Signa et res non videntur esse ordinabilia sub uno genere subjecti. Unde in aliis scientiis, scientie de signis ut de sermonibus, distinguuntur a scientiis de rebus. Sermotionales enim a realibus scientiis distinguuntur. Ergo videtur, quod in ista scientia non possit esse una scientia de rebus et de signis.
2. Adhuc, Signa valde multiplicia sunt: quedam enim sunt signa per allezoriam, quedam vero per modum sacramentalem : et illa in una parte scientiae non continentur : alia enim scienlia sacramentalis est, et alia symbolica. Et ita videtur, quod res et signa materia non possunt esse sacre Scripture.
3. Adhuc, Res valde ample accepta est secundum quod ad unam scientiam non videtur posse reduci. Res enim quibus utimur et fruimur, omnia continent : omnibus enim quot sunt in ceelo et in terra utimur vel fruimur : ergo videtur, quod theologia sit de omnibus : et consequenter tunc aliis scientiis non indigeremus.
1. Statim in principio Genesis theologia est de operibus conditionis : ergo non videtur materia sacre Scripture tantum esse de operibus reparationis.
2. Adhuc, Sacra theologia est de causa operum conditionis et reparationis : non ergo videtur, quod sit de operibus reparationis tantum ut de subjecto.
Contra positionem tertiam sic objicitur : quia 1. Multa sunt in sacra Scriptura que nec de Christo sunt, nec de Ecclesia, sicut quod Deus creavit in principio cclum et terram, quod diluvium inductum est, quod lingue divise sunt, et alia multa que de ceelis, elementis, et Angelis scribuntur. Videtur ergo, quod totus Christus non sit materia sacre Scripture.
2. Prwterea, Mali sive in via, sive in inferno, et diabolus, non sunt de capite, nec de corpore: et tamen de illis etiam sub differentiis eorum in sacra Scriptura determinatur.
Contra quartam positionem objicitur per hoc, quod i. Multa tractantur in sacra Scriptura que non sunt Deus, nec de Deo probantur ut de subjecto.
2. Adhuc, Quia dicit Boetius in libro de Trinitate, quod "Deus subjectum esse non potest :" ergo non potest esse subjectum theologia.
Solutio. Ad haec et similia dicendum, quod subjectum in scientiis tripliciter assignatur, scilicet quod principaliter intenditur et in principali parte scientia, sicut Deus dicitur esse subjectum prime philosophie, quia in principali parte ejus de Deo intenditur et de substantiis divinis que separate sunt, a quo etiam ab antiquis Philosophis theologia vocabatur ; denominatio enim debet fieri ab ultimo et optimo,
Secundo modo assignatur subjectum in scientiis, de quo et de cujus partibus probantur passio nes : sicut ens subjectum esse dicitur prime philosophie, quia unum et multa, potentia et actus, et ens necesse et ens possibile probantur de ente.
Tertio modo assignatur subjectum scientiae, circa quod est continentia ejus propter bonitatem et claritatem doctrine, et talia sunt quecumque sunt adminiculativa ad subjectum primo modo vel secundo modo dictum, per que declaratur in prima vel in secunda intentione subjectum, sicut prima philosophia est circa positiones antiquorum, et circa principia demonstrabilium, et circa uno modo vel multipliciter dicta, etiam circa definitiones secundum se, vel physicam, et circa principia definilionis utriusque,
Dicimus igitur, quod si assignetur subjectam theologiae secundum quod principaliter est intentum, et propter quod cognoscendum tractatur de omnibus aliis, Deus est subjectum theologia, et ab ipso denominatur. Si vero dicitur subjectum secundo modo de quo probantur passiones, et quod per passiones determinatur, Christus et Ecclesia est subjectum, vel Verbum incarnatum cum omnibus sacramentis que perficit in Ecclesia. Et hoc est idem dicere, quod opera reparationis sunt subjectum : haec enim de capite probantur ut de influente, de Ecclesia autem ut de eo cui influuntur. Et hac declarant Deum prout est res qua perfecte quis fruitur. Si vero tertio modo assignatur subjectum, prout subjectum est ‘circa quod ut adminiculans ad hoc, est sacra Scriptura : tunc sacra Scriptura habet res et signa.
Ad id ergo quod primo contra hanc positionem objicitur, dicendum quod alia scienti# considerant signa secundum principia que signa faciunt esse signa, et non secundum principia secundum que signa fiunt signata : et ideo divisa est consideratio signorum a signatis. Theologia autem considerat signum sub ratione utilis rei, et ideo in generali consideratione signum comprehendit cum re : et si distinguit ab ipsa particulari consideratione, hoc facit, quia particularis consideratio scientiam secundum se in species non dividit.
Ad aliud dicendum, quod theologia hoc modo est de omnibus, non sub ratione diversa qua differunt singula, sed sub una ratione, que est utile esse significando vel disponendo ad id quo fruendum est. Et sic non sequitur, quod non indigeamus aliis scientiis : ill enim tractant de rebus secundum differentias essentiales quibus differunt ab invicem,
Ad i quod objicitur contra secundam positionem, jam patet solutio. Sacra enim theologia non est de operibus conditionis nisi ut de subjecto circa quod : accipit enim ea ut adminiculantia per modum signi vel usus ad id quo fruen- dum est, et ad opera restaurationis vel reparationis, que de Christo et Ecclesia demonstrantur. Non enim optime sciretur qualiter homo reparatus est, nisi sciretur quantus et qualis fuit lapsus ejus.
Quantitas autem lapsus nesciretur bene, nisi sciretur a quo lapsus est: hoc enim scitur ex hoc, quod ostenditur bonum ejus in quo conditus est in seipso et omnibus que creata sunt propter ipsum : el sic inducitur de opere conditionis et creationis mundi.
Ad aliud dicendum, quod est de causa conditionis et reparationis : sed causa non sufficieuter innotescit secundum hoc quod causa est, nisi per opera sive effectus : et ideo oportet, quod in sacra Scriptura etiam de operibus tractetur conditionis et reparationis. Et sic Christus ut causa et materia et ut finis est sacre Scripture. Jam enim ante diximus, quod non est inconveniens, quod materia circa quam sit et efficiens et finisin quibusdam, licet inconveniens sit in materia ex qua. Sic prima fidei veritas materia est circa quam et efficiens et finis.
Ad id quod contra tertiam positionem objicitur, dicendum quod sacra Scriptura de illis agit secundum tertium modum accipiendi subjectum. Adminiculantia enim sunt ad judicium Dei cognoscendum, et sic per modum fuge inclinantia ad opera reparationis et ad res quibus fruendum est.
Per em patet solutio ad sequens. Malum enim detestatione sui fugam inducit, et accessum ad bonum : et sic consideratur in scientia que secundum pietatem est.
Ad id quod contra quartam positionem objicitur, dicendum quod Deus est subjectum in primo modo sumendi subjectum : et quecumque alia in sacra Scriptura tractantur, sunt de subjecto tertio modo dicto, et assumuntur ut adminiculantia ad cognitionem ipsius.
Ad aliud dicendum, quod dictum Boetil intelligitur, quod Deus in genere cause non potest esse subjectum. Est enim in genere cause efficientis, formalis, et finalis, que numquam in eamdem rem coincidunt cum materia subjecta. Intelligitur etiam, quod in genere entis non potest esse subjectum. Subjectum enim in genere entis est substans, vel nature essentiali, vel accidenteli : et si primo modo esset subjectum, esset in ipso universale et particulare : quod est inconveniens. Si secundo modo, esset in ipso accidens, et esset mutabilis : quod iterum esset inconveniens. Sed non intellexit Boetius, quin posset esse subjectum de quo multa probantur, que per modum relationis et attributionis conveniunt ei : talia enim multa etiam Philosophi probaverunt de Deo, sicut quod sit simplex, et eternus, et principium, et hujusmodi alia que de ipso ut de subjecto probata sunt.
Membrum 2
Utrum theologia sit scientia una, vel plures ? Et, Qua unitate sit una, st una est?
Juxta hoc secundo queritur, Utrum theologia sit una, vel plures, et qua unitate sit una, si una est ?
Videtur, quod non sit una. 1. Dicit enim Aristoteles in I Posteriorum?, quod una scientia est, que est unius generis subjecti. Et est sensus, quod una scientia est de uno subjecto in genere, ad cujus ambitum predicationis reducuntur omnia que sicut partes sunt in totalitate subjecti. Sicut geometria de quantitate continua est, ad cujus communitatem omnia reducuntur que considerat geometria. Et sic arithmetica una scientia est, que est de numeris. Et non tantum hoc est in realibus, sed etiam in logica, que de syllogismo est et partibus syllogismi, ad cujus formam omnes aliz rationes reducuntur. Ad unum autem tale commune res et signa reduci non pos- sunt, nec Christus et opera reparationis. Crucifixio enim et mors passiones sunt: resurrectio vero et ascensio actiones : actio vero et passio ad unum commune genus non reducuntur. Similiter caput et corpus, et actiones capitis et corporis, in uno communi genere non continentur cum passionibus eorumdem.
2. Adhuc, Deus in nullo genere est, nec genus alicujus rei. Que ergo tractantur in sacra Scriptura, ad nullum unum genus reduci possunt. Ergo sacra Scriptura una scientia non est.
3. Adhuc, Etiamsi signa reducantur ad res, secundum quod res dicitur ens ratum : tamen res utiles et fruibiles ad unum genus nullo modo possunt reduci, eo quod fruibile nec genus est, nec cum aliqua re in uno genere. Relinquitur ergo, quod de fruibili et utili non potest esse una scientia.
In contrarium hujus est, quod 1. Sancti loquuntur de theologia sicut de scientia una. Dicit enim Augustinus in libro XIV de Trinitate quod "sacra Scriptura est de his que ad salutem hominis pertinent."
2. Adhuc, Si non est una, sequitur quod est plures : et sic sunt plures theologie, subjectis passionibus et principiis a se invicem divise.
Solutio, Ad hoc dixerunt quidam, quod omnia que tractantur in sacra Scriptura sub una ratione stant, que est revelabile esse : et sic de ipsis est sacra Scriptura ut una. Et quod hoc falsum sit, statim patet. In sacra enim Scriptura tractatur de historiis, parabolis, moribus, et potentiis anime : et non secundum quod accipiuntur per revelationem, Adhuc autem de Deo secundum quod via rationis investigatur : que quamvis communi nomine revelatio vocatur, 1 ad Co rinth. u, 10: "Nobis revelavit Deus": tamen haec scientia non est forma uniens scientias vel scibilia sub una forma coarclans : alioquin omnis scientia esset una scientia. Dicit enim Ambrosius, et ponitur super epist. I ad Corinth. xu, 3, super illud : Nemo potest dicere : Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto, quod "omne verum a quocumque dicatur, a Spirita sancto est." Adhuc, Forma que unit scientiam secundum Aristotelem, forma est que subjectum facit unum et solum et totam causam passionis, ita quod passio per se vel sub disjunctione dicitur de subjecto per se et de omni totalitate subjecti et temporis et secundum quod ipsum, sicut triangulus rectilineus subjectum est ejus quod est habere tres ingulos equos duobus rectis, et convenit omni triangulo per se et semper et secundum quod ipsum. Nisi enim talis forma uniret subjectum, omnia que demonstrantur de subjecto, demonstrarentur per accidens. Revelatio autem sive revelabilitas non est forma sic uniens ea quz in sacra Scriptura determinantur. Kevelatio enim non est aliquid ponens in eo quod revelatur, sed in eo cui fit revelatio. Ergo nihil est dicere, quod ab unitate revelationis wna dicatur scientia. Alii vero dixerunt, quod non oportet ita stricte quarere subjectum in sacra Scriptura, eo quod est scientia generalis, omnia quodammodo considerans. Contra quos objicitur : quia in metaphysica, qua scientia generalis est, talis requiritur unitas subjecti. Nisi enim talis sit, procul dubio quacumque de subjecto ustenduntur, per accidens ostenduntur, sive superiora, sive inferiora sint subjeclo, Sicut habere tres angulos, per accidens ostenditur de isoscele, eo quod accidit triangulo isoscelem esse : et per accidens de figura, quia accidit figure \riangulum esse. Et hec unitas requiritur in metaphysica sicut in aliis scientiis. Haec autem que concludunt de necesxilale, concedimus dicentes quod theolovia una est scientia ab unitate forme unum = facientis subjectum, secundum quod substat et causa est passionum que determinantur de subjecto, quod secundum primam intentionem subjecti dicitur. Jam enim habitum est, quod signum refertur ad utile : utile autem refertur ad fruibile. Dicit enim Philosophus, quod ubi unum propter alterum, utrobique unum. Et est sensus, quod finis et non aliud quam finis inspicitur et queritur et in seipso et in eo quod est ad ipsum : et sic utrobique quaritur finis : et sic in utili queritur fruibile, et stat sub forma fruibilis. Et haecc unitas non est generis, nec speciei, sed principii : quod simpliciter est in uno et in aliis secundum modum quo respiciunt in ipsum per analogiam unicuique determinatam : et talis unitas est prime philosophia et theologie.
Ad primum igitur dicendum, quod cum dicit Philosophus, quod una scientia est que est unius generis subjecti, intelligitur unum genus in communi ad unitatem generis et unitatem proportionis sive analogiz. Unitas enim generis facit unitatem scientiae specialis : unitas autem analogie facit unitatem scientia communis.
Ad aliud dicendum, quod licet Deus in nullo genere sit predicabili cum aliquo, eo quod nec est genus, nec est species, nec particulare : est tamen in multis sicut per analogiam communibus. Tale enim commune in uno simpliciter est, et in aliis non sunt nisi modi ejus, qui sunt extra ipsum, et realiter sunt in his que respiciunt ad ipsum. Et sic in forma fruibilis est utile et signum, et in forma cause est et opus conditioniis et opus reparationis : nihil enim queritur in eo quod est ad finem, nisi finis.
Membrum 3
Utrum theologia sit scientia practica vel theorica
Deinde queritur juxta idem, Utrum sit scientia practica vel theorica? Hoc enim a modo subjecti habet determinare.
4. Dicit autem Aristoteles in I de Anima, quod practice scientiae stant ad opus, speculative autem ad causam et ad verum, Ista autem scientia ad opus stat sicutad ultimum perfectivum. Jacobi,1,25 : Qui perspexerit in legem perfectam hbertatis, et permanserit in ea, non auditur obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Videtur ergo, quod id ad quod stat Scriptura, factum sit et opus : ergo practica est.
2. Adhuc, In operibus traditur, et in historicis, et in parabolicis, et praeceptis legalibus, et in Evangellis, et propheticis, et epistolis Apostolorum : omnes enim ille admonitorie sunt et exhortativee ad opera.
Adhuc, Ad Titum, i, 1 : Secundum jidem electorum Dei, et agnitionem veritatis que secundum pictatem est. Ergo theologia non est veritatis ut veritatis, sed veritatis ut est inclinativa pietatem : slat ergo ad opus, et non ad verum : videtur ergo, quod practica sit.
Iy contrarium hujus videtur esse, quod sacra doctrina est de Deo et operibus ejus, in quibus opus nostrum non requiritur, sed requiritur verum quod est in eis. In omnibus autem practicis sive liberalibus sive mechanicis opus nostrum requiritur videtur ergo; quod hac scientia sit theorica et non practica.
Solutio. Ad hoc dicendum, quod in veritate sacra Scriptura practica est, et stat in opere virtutis vel theologice vel cardinalis : quia si etiam verum in re fruibili vel utili inquirit, hoc ipsum refert ad affectum, ut scilicet in fide vel in eo quod succedit fidei fruatur per affectum vel intellectum affectivum summa veritate, per speciem vel spei succedens summe beatificante, per charitatem summa bonitate. Historice autem proposita et preceptive in lege et parabolice ad opus refert meritorium. Hymnidice autem ut in Psalmis descripta, ad atfectum refert pietatis : et verum quod inquirit, de Deo et operibus ejus inquirit, non ut verum simpliciter, sed ut summe beatificans, in quod referat totam pietatis intentionem in affectu et opere. Sicut etiam Aristoteles in X Lthicorum felicitatem contemplativam determinat, ut ad finem ad quem referantur actus virtutum intellectualium et moralium et heroicarum: propter quod et ipsa que tractat de felicitate contemplativa, moralis sive practica est sicut et ceteree partes moralis scientia. Differt tamen ab allis practicis quas Philosophus considerat. Allie enim practice stant ad opus perfectum perfectione virtutis acquisile : ista autem stat ad opus perfectum perfectione virtutis infuse per gratiam. Et per hoc patet solutio ad totum.
Membrum 4
Utrum theologia sit scientia universalis, vel particularis
Et videtur, quod universalis. 1. Est enim de universali subjecto quod omnia comprehendit, et est de omnibus, sicut jam ante habitum est quod autem de omnibus est, universale est.
2. Adhuc, Aristoteles in II prime philosophiae dicit, quod est scientia que considerat ens in quantum ens: et hac est hon una de scientiis particularibus, sed est scientia universalis. A simili ergo et ista universalis est, que considerat omne ens,
3. Adhuc, Si particularis scientia dicilur a particulari subjecto, et universalis ab universali, videtur haec esse universalis, quia nihil relinquit quod non consideret sive in practicis scientiis sive in theoricis : hoc enim facere non potest nisi sub aliquo communi subjecto ad omnia.
In contrarium hujus est, quod sicut ens particulare in principio est in ente universali, sic principia entis particularis sunt in principiis entis universalis sicut in primis essentiantibus ipsa, sive sint complexa, sive incomplexa : incomplexa, sicut subjectum et passio : complexa, sicut dignitates et principia que sunt propositiones sive virtute sive subjecto syllogismum ingredientes. Sicut ergo omnes particulares scientie principia sua accipiunt a scientia universali que est prima philosophia, sic a theologia accipient,si ipsa est scientia universalis : hoc autem falsum est : ergo theologia non est scientia universalis. Solutio. Ad hoc dicendum, quod theologia proprie loquendo non est particularis, nec universalis. Proprie enim universalis est, que est de ente quod universale est essentialiter omnibus. Particularis autem, que est de aliqua. specie entis sive parte ejus per formam substantialem coarctati sub ente communi sicut sub principio, et non sub genere. Theologia autem non est de ente ut ens est, nec de partibus entis est ut entis partes sunt: sed est de ente determinato per formam analogie ad id quo fruendum est, et de partibus ejus secundum quod specialem habet analogiam ad illud. Et ideo non simpliciter est universalis vel particularis, sed quodammodo universalis et particularis, sicut et ethica que quodammodo de omnibus est et moralibus et fortuitis, ut de potentatu, et divitiis, et partibus utriusque istorum, prout organice vel condecorative ad felicitatem civilem faciunt. Quia enim in ratione speciali de omnibus est, propter hoc non potest esse scientia universalis. Et quia haec ratio specialis omnibus applicabilis est per modum diversum signi vel utilis vel fruibilis, ideo proprie particularis esse non potest: propter quod etiam aliae scientie ab ipsa principia sua accipere non possunt : non enim considerat id quod commune essentialiter omnibus particularibus est per principia essentialia,sed per analogiam, secundum quod dictum est.