Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

De frui.

QUAESTIO VII. De frui.

Membrum 1

De frui

MEMBRUM I. Quid sit frui genere, utrum scilicet actio, vel passio ?

Quaeremus ergo primo, Quid sit fruit genere, utrum actio, vel passio?

Et videtur passio esse : 1. Frui enim delectabiliter, pasci est, et intus refici, et quasi saginari : pasci autem et refici et saginari, passiones sunt et non actiones : ergo frui in genere passionis est

2. Adhuc, Ratione delectationis intus saginantis dicitur fruitio : delectatio au tem omnis passio est : ergo fruitio est passio

8. Adhuc. Fruitio est illatio in fruenlem, agente in eum fruibili passio autem est effectus illatioque actionis, ut in Sex principiis dicitur : ergo frui pati est, et fruitio passio.

4, Adhuc, Fructuum sive fructibilium est fruitionem facere : et ideo fructus dicuntur, quia delectant sancta et sincera delectatione possessores suos. Non autem faciunt nisi in fruente. Cum ergo fruentis sit frui, frui erit pati et non agere.

5. Adhuc, Ad Galat. v, 22, super illud: Fructus autem Spiritus, dicit Ambriosius in Glossa, quod "virtutes / rauclus dicuntur, quia delectant sancta et sincera delectatione possessores suos." Id autem quod delectat, delectationem agit in eum qui delectatur. Et qui delectatur, facta in se delectatione delectatur, et eo ipso fruitur: sic autem patitur : Cum autem fruitio sit ejus qui delectatur, fruitio passio est, et non actio, cum delectatio actio delectantis sit in eum qui delectatur.

6. Adhuce, Jacobi, v, 7: Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terre, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Videtur ex hoc elici, quod fructus sit pastura in ultimo quod intenditur per laborem. Ultimum ergo dulce intentum agens est fruitionem : et illius non est frui, sed potius fruentis eo est frui : et cum in illo frui sit pati, frui pati est, et fruitio passio.

Iv contrAnioM esse videtur, quod 1. Frui felicitas est, ut quidam dicunt: felicitas autem operatio est et actio, ut dicit Philosophus in I Ethicorum + ergo frui operari est et agere.

2. Adhuc, Ultima perfectio uniuscujusque non potest esse passio, sed actio : quia passio dispositio est imperfecti, actio autem perfecti.Cum ergo frui situltimo perfecto et ultima perfectione, videtur quod frui actio sit, et non passio.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod secundum substantiam et esse, frui pro cer to passio est : sed est passio circa operationem sanctam. Cum enim intellectus sive intellectualis natura sublimata per gratiam et gloriam in ultimum finem bonise extendit, ita quod immediate per intellectum contingit primum et optimum et dulcissimum, et in toto opere intentum : tunc in intrinsecus sui sugens illud, et intus se reficiens et saginans fruitur : et sic fruitio est passio circa operationem intellectus : cum tamen substantia et esse fruitionis in ratione passiosionis consistat, et non actionis, nisi hoc modo sicut circa quod est.

Et per hoc jam patet solutio ad objecta.

Ad primum ergo dicendum, quod hoc modo quo frui passio est, in primo delectabili passio est, circa operationem tamen intellectus : quia primum delectabile per intellectum conjungitur,

SIMiiiTer ad secundum dicendum, quod’ ratione delectationis que passio est illata: a delectabili, fruitio est passio, et frui optime pati.

Similiter dicendum ad tertium : illatio enim est agentis, et sic passio.

Ad quartum dicendum, quod fructuum est facere passionem delectationis.: sed’ fructus dicitur hoc modo fruibile, quo quis fruitur et ingerit delectationem.

Ad quintum dicendum, quod hoc modo virtutes dicuntur sructus secundum Ambrosium : quia talem ingerunt delectationem, qué passio est in fruente: sed hac est fruitio quo, sive secundum quid, et non simpliciter. Simpliciter enim frui non contingit nisi simpliciter optimo, quod solus Deus est.

Ad ultimum dicendum, quod per auctoritatem Jacobi non potest haberi, nisi quod fruitio est in ultimo bono et delectabili per omnes operationes intento: et jam hoc concessum est.

Ad illud quod objicitur in contrarium, dicendum quod felicitas secundum suum nomen et rationem non est fruitio : felicitas enim sive sit activa, sive contemplativa, ab optima et optima virtutis quae connaturalis et propria est, perficitur operatione et nominatur et definitur. Fruitio autem determinatur a passione que est circa illam : et illa est talem operationem consequens, ut notat Philosophus in X Ethicorum, ubi dicit, quod delectatio que est ex contemplatione diametri, quod est asimeter coste, non habet contrarium : non enim esset delectatio ex tali intellectuali operatione, nisi esset ad ipsam. Unde quando dicit Philosophus, quod delectatio est operatio proprii et connaturalis habitus non impedita, definitio data est per causam. Per intellectus enim operationem intelligibile in luce intelligentia secundum actionem factum, summe conveniens est intellectui : quia facit ipsum in forma optimi perfectivi ipsius : et ideo tunc fruitur et delectatur : quia dicit Dionysius, quod "delectatio est convenientis cum convenienti." Cum enim recipit conveniens per intellectum, undique dilatat se et diffundit, ut undique in intimis recipiat : et ubicumque recipit, floret in recepto, in hoc quod ad similitudinem recepti formatur. Et ideo dicit Michael Ephesius, quod "delectatio est dilatatio et diffusio et refloritio nature super conveniens receptum,"

Membrum 2

Quid sit in specie frui

MEMBRUM II. Quid sit in specie frui ?

Secundo queritur, Quid sit in specie frui ?

1. Ex quo enim circa operationem est, erit circa aliquam operationem. Et videtur, quod sit circa operationem intelleclus.

Ex quo etiam optima passio est, erit circa optimam et connaturalissimam operationem : haec autem intellectualis est : ergo fruitio passio est circa intellectualem operationem.

2. Adhuc, Dicit Augustinus, quod "visio est tota merces." Merces autem consistit in fruitione. Ergo frui circa visionem est: et non circa sensibilem : ergo circa intellectualem.

3. Adhuc, Hoc jam in prehabito membro probatum est.

In conTRARIUM: 1. Dicit Augustinus in libro X de Trinitate: "Fruimur cognitis, in quibus ipsis propter se voluntas delectata conquiescit," Ergo frui secundum operationem voluntatis est, et non intellectus contemplativi, ut dictum est.

2. Adhuc, Frui dicit quietationem appetitus et desiderii : non quietatur autem appetitus nisi in optimo appetibili : antequam enim sit in uno illo, semper procedit ab uno in alterum. Cum ergo ultimum et optimum appetibile non sit objectum intellectus, sed voluntatis, videtur quod frui circa operationem voluntatis est, ef non intellectus.

Soxutio. Hoc solvere non est difficile : voluntas enim in rationali natura intellectui conjuncta est, sicut conjunctum est id quod facit motum ei, quod nuntiat et determinat ad quod movendum sit ei quod movetur. Unde sicut in sensibili natura apprehendens et estimans de nocivo vel convenienti nuntiat et determinat id ad quod movendum sit, vel a quo fugiendum, et conjunctum sibi appetitum movet ad illud, vel fugit ab eo, movetur autem impetum faciendo in illud : ita ex parte intellectualis nature intellectus nuntiat, et voluntas impetum facit. Unde Philosophus in Yopicis et in I] de Anima: "Inratione voluntas fit, in sensu autem desiderium et animus." Et cum intellectus non nuntiat sibi nisi per intelligibile apprehensum, et per hoc nun tium fit voluntati, oportet quod intellectus et voluntas unum sint in radice. nde frui prout passio est, voluntatis est: prout autem consideratur in operatione circa quam est, intellectus est: et non nomen accipit et speciem a passione voluntatis nisi prout relata est ad operationem intellectus : et ideo nomine unius alicujus potentie non potest nominari : non enim dicitur esse intellectus, vel voluntatis : sicut nec scientia nomine alicujus potenti nominatur : non enim ralionis est simpliciter et absolute, sed est rationis formate ex principiis. Et similiter frui passio est voluntatis, sed.intellectus operatione formate.

Et sic patet solutio qualiter supreme et optime potentie est actus.

Ad secunpuM dicendum est, quod hoc modo visio per intellectum tota merces est : hoc enim intelligitur de visione que conjunctam habet delectationem : et haec est visio amati et habiti, que est secundum aliquid in intellectu secundum substantiam ejus quo fruimur: secundum esse tamen et formale fruitio in voluntate est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

QUAESTIO INCIDENS. Qua virtute fruitur qui fruitur, et qua potentia anime ?

Juxta hoc queritur, Que virlute sive habitu fruitur qui fruitur ?

Et videtur, 1. Quod charitate : eo quod dicit Auvuslinus in libro [de Dectrina Christiana, quod "frui est amore alicui inherere rei propter seipsam ‘." Quod autem amore fil, actu charitatis fit. Videtur ergo, quod qui fruitur, charitate fruatur.

2. Adhuc, Proprie loquendo frui est palria, et non vie : delectabile enim non impeditum conjungi non potest nisi per modum patria : fides autem et spes non manent in patria secundum speciem et aclus suos: ergo secundum fidem et spem Iruitio Heri non potest. Nec potest fieri secundum aliquam cardinalem virtutem : quia illa non movent in finem, sed in ea qua sunt ad finem. Si ergo fit secundum virtutem, relinquitur quod fiat secundum charitatem.

3. Adhuc, Videtur quod secundum nullam specialiter fiat, sed secundum totam beatitudinem : quia dicit Augustinus, quod "fruimur his rebus que nos beatos faciunt :" que autem nos beatos faciunt, faciunt nos omni congregatione bonorum perfectos, et ita potentes ad fruendum. Cum ergo una virtute beati non sumus, nulla una virtute videmur frui, sed omni.

Solutio. Ad hac et hujusmodi solvere non est difficile. Sicut enim in felicitate est,quod quamvis felicitas sit in uno actu perfectissime et optime et connaturalissime virtutis, tamen multa sunt organice ministrantia, ut potentatus, divitie, sine quorum ministerio operatio expedita non est: et quedam removentia prohibens, ut optime fortunc : et quedam decorantia felicitatem, ut nobilitas, et pulcherrima species. Ita est in fruitione : unde fruitio proprie secundum inhesionem charitatis est: organice autem deserviunt comprehensio que deservit spei, et aperta visio que succedit fidei. Visio enim que per beatam delectationem pascens est,visio est immediate amati et habiti: nisi enim esset immediati, non inhereret,sed a medio ad extremum transiret : et nisi esset habiti, adhuc ulterius se extenderet ad habendum : et nisi esset amati, non arderet,sedrefrigeraret. Aliarum autem virtutum cardinalium est sicut disponentium ad perfectum, secundum quod dicit Philosophus, quod "virtus est dispositio perfecti ad optimum." Et sic alie virtutes operantur, sicut removentes prohibens vel impediens, et ad perfectissimum disponentes. Tamen ipsa fruitio proprie amoris est, secundum quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus ex Terotheo sumens auctoritatem, quod exstasim est faciens divinus amor, non sinens ipsos amantes esse sulipsotum. Facit autem exstasim, quando quasi transponit amantem in amatum, ut totus sitamati, et sine ipso nusquam et numquam sit amatum in amante, ut totum amantis sit ad nutum ab ipso possessum. Et hoc Augustinus vocat inhesionem: sic enim amans inheret amato propter se. Et per hoc patet solutio ad totum.

Patet etiam ulterius solutio ad id quod queri posset, Qua potentia anime fruitur qui fuitur 1? eo quod in libro de Spiritu et anima dicitur, quod sensus vertetur in rationem, et ratio in intellectum, et intellectus in intelligentiam.

Constat enim ex predictis, quod intel_ lectu affectivo fruitur qui fruitur. Ile enim intellectus conjunctus est voluntati, et objectum ejus proprium est primum verum et bonum : et illud idem finis ejus est in quo stat et cuiinheret. In inferioribus autem potentiis non est nisi per redundantiam a superioribus in ipsas, sicut et beatitudo corporis secundum aliquos redundantia est beatitudinis anime. Sicut enim in via superiores potentie ab inferioribus accipiunt species apprehensionum : ita e converso in patria superiores refundunt in inferiores delectationes fruitionum. Et sicut in via id quod accipit potentia superior ab inferiori, non accipit secundum potestatem inferiorum, sed secundum potestatem propriam : unde intellectus a sensibili accipit intellectualiter,et non sensibiliter : ita in patria e converso inferiores a superiori accipiunt secundum potestatem inferiorum, et non superiorum. Et ideo delectatio fruitionis que in superiori est intellectualiter, in inferiori efficitur sensibiliter. Quia sicut dicit Philosophus in VI £thicorum, "omne quod est in aliquo, est secundum potestatem ejus cui inest, et non secundum potestatem ejus quod inest, sicut lumen in pariele color efficitur et non lumen propter parietis potestatem." Et hoc intendit ille qui dixit, quod "sensus vertitur in rationem."

Membrum 3

Quid sit frui diffinitione

MEMBRUM III, Quid sit frui diffinitione?

Tertio queritur, Quid sit definitione frui?

1. Dicit autem Augustinus in libro I de Doctrina Christiana quod "frui est amore inherere alicui rei propter se." Hoc autem valde multis videtur conve nire. Sic enim, ut idem Augustinus dicit, pecora cibis inherent propter se, et fruuntur eis. Sic etiam peccator homo multis inheret propter se, scilicet in quibuscumque propter se delectatur, ad aliud non referendo. Sic etiam homo in via delectatione naturali multa diligit propter se, sicut amicos, et virtutes, et hujusmodi: et propter hoc non dicitur malus, sed bonus. Ex quibus omnibus sequitur, quod frui tunc non erit proprium patrie, sed etiam viae.

2. Adhuc, ‘Aliter definit Augustinus frui dicens, quod "frui est uti cum gaudio, non adhuc spei, sed jam rei!." Et sic videtur, quod uti genus sit ad frui, et utile ad fruibile : et si hoc est, male ex opposito dividuntur.

3. Adhuc, Aristotelis objectio est in Topicis, quod cum unius rei unicum sit esse quod indicatur definitione, inconveniens est unius rei esse plures definitiones.

Solutio. Ad hoc dicendum, quod frui dicitur dupliciter, proprie scilicet et simpliciter, et improprie et secundum quid. Proprie dicitur frui et simpliciter, quando aliquid inheret inhesione delectationis et dilectionis alicujus rei per se et non secundum accidens, et non propter aliud, inhesione operationis non, impedite. Quod non contingit nisi in fruitione patriae : omnis enim alia inhesio vel per accidens est, vel per aliud, vel in aliqua parte impedita. De omnibus enim hoc verum est quod dicitur, Proverb. xiv, 13°: Risus dolore miscebitur, et extrema gaudi luctus occupat. Unde delectatio qua pecora fruuntur cibis, et qua peccator fruitur delectabili, delectationes sunt secundum quid et per accidens in hoc quod inherent ei quod hic et nunc delectabile est et non simpliciter. Delectatio autem ejus qui naturali delectatione alicui inheret, delectatio impedita est, et est delectatio secundum quid, et non simpliciter sive perfecta. Frui autem dicit delectationem perfectam et ultimam e¢ optimam.

Et per Hoc jam patet solutio ad omnia que quesita sunt. Non enim potest frui nisi id quod dispositum et perfectum est ad inhesionem pascentem perfectissimi et optimi boni : hoc autem non est nisi quod natura intellectualis est habitu optimo gratiae et gloria disposita ad perfectum et optimum. Sensibilis enim delectatio contrarium habet, naturalis autem imperfectionem : et ea que est peccatoris, habet impedimentum in fruente.

PrevBack to TopNext