Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

De uti

QUAESTIO VIII. De uti.

Circa uti queruntur tria, scilicet primo, Quid sit uti genere, specie, et definitione ?

Secundo, Cujus sit uti sicut potentie, et cujus sicut habitus ? Et tertio, Ad quid? ©

Membrum 1

Quid sit uti genere, specie, et definitione

MEMBRUM I. Quid sit uti genere, specie, et definitione?

Primo queritur, Quid sit uti genere? 1. Cum autem wii sit agere, videtur quod in genere sit actionis. Uti enim est per utile agere ad finem intentionis quasi per instrumentum.

2. Adhuc, Uti est aliquid referre et ordinare ad aliud quod obtineatur per ipsum : ordinare autem et referre actiones sunt : uti ergo in genere actionis est : ergo wéi est actio.

3. Adhuc, Secundum nomen hujus quod est wz, tunc uti dicit actionem quam per utile perficimus : secundum nomen ergo dicit actionem : in genere ergo actionis est.

Responsto. Uti multipliciter dicitur, et in omni genere multiplicitatis agere est. Unde simpliciter uti agere est, et usus in genere actionis est. Dicitur enim wéi vel usus actus elicitus de potentia vel facultate cujuslibet rei propter quam habetur, relatus ad commodum vel delectationem hominis, sicut equitare dicitur usus equi, et vehere dicitur usus carruce. Et sic dicit Boetius in commento super Topicam Tullii, qaod "cujus usus bonus est, ipsum quoque bonum est : et cujus usus malus est, ipsum quoque malum est." Et hoc modo in precedenti membro questionis septime dictunt est, quod usus fruibilis est frui et pasci ad delectationem’. Et hoc modo cadit wéz in detinitionem ejus quod est fra : sicut dicit Augustinus, quod "frui est cum gaudio uti :" quia usus fruibilis est frui eo cum gaudio.

Et propter hoc etiam plures de eo quod’ est frui Augustinus assignavit definitiones : eo quod, sicut dictum est, frui accipitur communiter, et proprie. Tales autem definitiones non proprie definitiones, sed assignationes sunt. Definitio enim assignatur de re simpliciter et proprie : descriptio autem sive assignatio assignatur aliquando per accidentalia propria, que convertibilia sunt sicut et essentialis causa : tamen quia multa sunt que uni rei sic accidunt, ideo de una et eadem re plures aliquando tales assignantur descriptiones.

Secundo dicitur wét, rei exercitium ad inducendum habitum, secundum quod dicit Victorinus in Rhetoricis suis, quod "natura habilem facit, ars potentem, usus facilem."

Tertio dicitur wi, actus utilis quod ut adminiculum refertur ad illud obtinendum quod intenditur ut finis, sicut refertur equus ad velocitatem motus, et velox motus ad debitoris consecutionem, debitoris consecutio ad accipiendum pecuniam, et ibi sistitur. Et sicut referuntur lapides ad domum, et domus ad _protectionem a caumatibus et imbribus, et ibi sistitur. Hoc enim modo mundus iste refertur ad Dei cognitionem, cognitio Dei ad fidem, fides ad visionem per speciem,. visio Dei ad fruitionem, et ibi sistitur. Quod uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre quo fruendum est ®.

Patet ergo, quod omni modo uti est agere, et usus in genere actionis.

Patet jam etiam clarius solutio quorumdam eorum que in precedenti membro precedentis questionis quesita et determinata sunt.

Et per hoc patet quid sit wéi genere, specie, et definitione secundum quamlibet acceptionem ejus quod est wéz.

Membrum 2

Cuius potentiae anime sit uti, et cusus habitus virtutis

MEMBRUM II.

Cujus potentiae anime sit uti, et cusus habitus virtutis ?

Secundo queritur, Cujus potentia anime sit uti, et cujus virtutis sit habitus ?

Videtur autem, quod rationis. 1. Ordinare enim rationis est. Quia dicit Isaac in libro de Definitionibus, quod ratio est virtus sive causa, faciens currere causam in causatum. Et intelligit de causa communi ad consequens quocumque modo. Talis autem ordinalio in omnibus illis est quorum unum ordinatur in alterum, ita quod unum acquiratur ex altero : hoc autem uti est, ut patet per definitionem Augustini : ergo uti rationis actus est.

2. Adhuc, Usus est aut collatio, aut non. Non sine collatione : collatio autem omnis ratio est: ergo uti lrationis actus est.

3. Adhuc, Bonum dividitur in tria, ut ilicit Aristoteles, honestum, delectabile, et utile : et cum honestum et delectabile, sint fines, utile erit eorum que sunt ad finem. Ergo utile non intelligitur nisi per rationem eorum gue sunt ad finem, et ulile secundum actum est relatum ad finem obtinendum per ipsum : secundum aclum autem relatum non potest esse sine comparatione unius ad alterum et ordinatione. Hoc autem non est simplicis intellectus, sed componentis et discursam disciplinam accipientis, dicente Maximo super primum capitulum Ce@lestis hierarthie : "Discurse discipline sunt probationes eorum que spiritualia sunt per visibilia, et per res latiores efficiuntur que perenniter et repente intellectibus immituntur." Taliter autem componens in tellectus medium ad extremum, et eliciens quod sequitur, rationis nomen habet. Uti ergo actus rationis est.

Quod procul dubio concedendum est. Quamvis in contrarium esse videatur quod dicit Augustinus in libro X de Trinilate, quod "uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ipsum ad aliud referre':" et per hoc videatur esse uti voluntatis, et non rationis.

Juxta hoc ulterius queritur, Cujus virtutis sit sicut habitus ati?

Non enim potest esse virtutis moralis : quia illarum nulla collativa est, sed simpliciter unius sicut finis ut natura : talis enim habitus, ut dicit Tullius, in modum nature rationi est consentaneus. Erit ergo alicujus habitus intellectualis : non autem nisi electivi, quia electio est eorum que sunt ad finem, ut dicit Aristoteles in II Ethicorum : electio autem non nisi prudentiae est : uti ergo prudentie est. Electivum autem voco habitum eum, cujus actus electio est, non eum qui ab actu voluntario vel {electivo generatur : quia sic omnis actus moralis habitus electivus est, ut dicit Aristoteles in Ill Fthicorum. Electio autem, ut dicit Damascenus, est duobus vel pluribus prepositis unum alteri preoptare. Hoc autem prudentia est, ut dicit Augustinus in libro de Moribus Fecelesiae, sic diffiniens prudentiam : "Prudentia est amor, ea quibus adjuvatur ab his a quibus impeditur, sagaciter eligens." Uti ergo prudentie actus est.

Contra hoc autem esse videtur, quod Augustinus dicit, quod uti voluntatis est : ergo est alicujus habitus in voluntate consistentis : prudentia autem in voluntate non est : uti ergo prudentie non est.

Solutio. Concedendum, quod uti prudentiae et rationis actus est. Et quod dicit Augustinus, quod uti est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre, dicendum quod aliud est facultas, et aliud voluntas. Facultas enim facilis potestas est et prompta habens omnia ex quibus potest tendere in volitum. Hec autem potestas prompta causatur ex ordine rationis et prudentie-componentis et conferentis omnia que sunt ad finem facile consequendum, et omnia illa referentis ad finem, ex quibus efficitur facilis potestas ad proficiendum sive tendendum in finem, eo modo quo tendit in finem quiimpetum facit quo in finem proficit. Quod autem ita sit, probatur ex dicto Aristotelis in VI Ethicorum, ubi dicit, quod virtus moralis quantum ad finem in quem tendit et inclinat, per se finis est, sicut et voluntas, et non eorum que sunt ad finem. Cui tamen prudentia necessaria est propter electionem eorum que sunt ad finem, quorum virlutis moralis electiva non est. Unde talis facultas rationis est et prudentiae sicut agentis, voluntatis autem sicut per ipsam expedite et disposite ad tendendum in finem. Et cum dicitur facultas rationis et facultas voluntatis, facultas cum eo quod dicitur rafionis, construitur in habitudine cause efficientis : cum eo quod dicitur voluntatis, construitur inhabitudine dispositionis et forme. Et fallacia amphibologiw est in argumento.

Et quod quidam dicunt ex Anselmo sumentes, quod cum dicitur, quod wii est aliquid in facultatem voluntatis assumere, quod voluntas ibi sumitur prout voluntas est generalis motor omnium potentiarum anime ad agendum, perfectam rationem veritatis non habet. Hoc enim non est voluntatis, sed libertatis. Dicit enim Avicenna in sexto de Naturalibus, quod omnis potentia anime sensibilis et rationalis in potestate suae libertatis habet agere et non agere, et agere hoc et contrarium hujus, ut videre et non videre, videre album et videre nigrum, Et haec est intentio Augustini.

Membrum 2

Ad quid sit uti

MEMBRUM II. Ad quid sit uti ?

Tertio queritur, Ad quid sit uéi ? 4. Et videtur secundum rationem nominis, quod sit ad omne illud quod intenditur acquiri. Utd enim est aliquid in facultatem voluntatis assumere, et ad aliud referre: quod sepe fit in malis, sicut jocalia referuntur ad virginem obtinendain et corrumpendam.

2. Adhuc, Sicut dicitur wétle, sic et uti: utile autem in malis est: ergo et uti. Quod autem utile in malis sit, probatur, I} Reg. xvi, 14: Domini auiem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalon malum. Ergo et utile videtur in malis esse. ,

Contra hoc est quod dicit Augustinus in libro I de Doctrina Christiana : "Un est id quod in usum venerit, referre ad obtinendum illud quo fruendum est : alias abuti est, non uti : nam usus illicitus abusus vel abusio nominari debet ‘."

Juxta hoc queritur, Quare. dicitur frui et fructus in bonis, et non abfrut vel abfructus in malis : sicut uti et usus in bonis, et abuéi et abusus in malis ? cum dicat Augustinus, quod "omnis perversitas humana est uti fruendis, et frui utendis:" et ita videatur malus fructus vel mala fruitio que privationem dicit vere fruitionis, sicut abusus privationem veri usus ??

Solutio. Dicendum, quod accipiendo uli proprie et simpliciter, uti non est nisi in bonis, secundum quod accipitur in terlia significatione superius, scilicet secundum quod uli est ad aliud quid obtinendum utile referre, Et hujus ratio est, quia utile rationem habet cujusdam boni, secundum quod bonum dividitur in honestum, utile, et delectabile. Sic enim dicitur wéile quod utenti utile est et non hocivum, et cum hoc quod expediens ost ad consequendum id quod intenditur. Kix his enim duobus conficitur ratio utilis, scilicet quod confert quod adjuvat ulentem : et quia promovet et expedit, hoc est, pedes in prompto ponit ad con sequendum intentum. In malis autem primam partem amittit sue significationis ; quia licet expediat ad intentum, tamen nihil confert utenti, sed nocet. Unde propter unam partem significationis sue dicitur consilium Achitophel utile. Quiatamen simpliciter rationem utilis perfectam non habet, ideo de operibus malorum dicitur, Sapient.1v, 3: Fructus eorum inutiles et acerbi ad manducandum.Et talium usus abusus est: eo quod non perfectam rationem habet usus. Unde de talibus dicunt impii, Sapient. v,.8:. Quid nobis profuit superbia ? aut divitiarum jaclantia quid contulit nobis ? Ac si dicant: Kitsi superbia et divitia tunc deservierunt ad consequendum id quod male intendimus : tamen nil boni conferentis contulerunt nobis, sed plurimum nocuerunt. Et hac est causa quare dicitur abusus per causam sue aperte significationis. -

Cum autem ratio ejus quod est frui, imponatur in termino : inherere autem alicui propter se, inhesionem in termino

dicit : ante terminum autem nihil est : ideo ratio ejus quod est frui-sic dividi non potest, ut per amissionem partis rationis dicatur abfrui vel abfructus, sicut dicitur abuti vel abusus. Omnis enim qui fruitur, simpliciter et. perfecta ratione fruitionis fruitur. Et ideo dividitur fruitio in bonam et malam, et non frui perfect rationis et imperfecta.

Si tamen cum dicitur, quod refertur utile ab obtinendum id quo fruendum est, accipiatur guo fruendum est simpliciter ut ullimo et optimo bono : tunc utile quod refertur ad illud, non erit nisi duplex. Non enim refertur ad illud nisi quod confert ad signandum illud ut cognoscatur et sic obtineatur per intellectum. Vel quod refertur ad illud ut habeatur, hoc est, quod causa est habendi ipsum : et hoc modo referuntur virtutes et gratia et opera, per que sicut causas meritorias obtineatur id quo fruendum est. Et sic strictissime accipiendo, non ulimur nisi signis et causis fruitionis ejus quo fruendum est. Signa autem sunt dupliciter, scilicet res hujus mundi in quibus, sicut dicitur in libro XI de Civitate Dei, "Deus sue signilicationis sparsit indicia ‘." Et signa que dicuntur sacramenta veteris et nove legis : que signa sunt gratie causantis in nobis fruitionem ejus quo fruendum est. Et hoc modo wii non est nisi referre ad id quod obtinendum est signa vel causas salutis. Et hoc modo utile et fruibile dividunt et determinant id circa quod est sacra Scriptura : circa talia enim est, et non circa alia.

Et per hoc patet solutio ad omnia: quesita de hoc membro.

PrevBack to TopNext