Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum solo Deo fruendum sit?
Et videtur, quod non : quia 1. Dicit Augustinus, quod "illis fruendum est rebus que nos beatos faciunt :" beatitudo autem creata beatos facit : ergo beatitudine creata fruendum est : non ergo solo Deo.
2. Adhuc, Ilo fruendum est quod non propter aliud, sed propter seipsum diligitur, ut dicit idem Augustinus. Felicitas vel beatitudo propter seipsam queritur et diligitur, et non propter aliud, ut in I Ethicorum dicit Philosophus. Ergo felicitate vel beatitudine fruendum est, que tamen non est Deus.
3. Adhuc, In epistola ad Philemonem Paulus dicit : Jta, frater, ego te fruar in Domino *. Homine ergo frui contingit, qui non est Deus.
4, Adhuc, ad Roman. xv, 24: Spero quod preteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. Ergo contingit frui sanctis.
5. Adhuc Tullius ante finem prime rhetorice : "Honestum est, quod sua vi nos trahit, et sua dignitate nos allicit." Quod autem propria vi trahit ad amorem, illi amore propter se inhwrendum est : et quod propria dignitate allicit ad delectationem, illo fruimur propter se, et non propter aliud. Ergo honesto fruendum est, quod tamen non est Deus,
6. Adhuc, Ad Galat. v, 22, super illud: "Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax", dicit Ambrosius in Glossa : "Hee non nominat opera, sed fructus : quia propter se appetenda sunt." Ulis autem fruendum est que propter se appetenda sunt. Ergo virtutibus fruendum est, tam cardinalibus, quam theologicis : non ergo solo Deo.
7. Ulterius, Videtur quod peccatis quis fruitur. Augustinus in libro II Confessionum narrat qualiter furatus fuit poma que meliora erant in horto patris sui. Et dicit, quod in isto furto non fruebatur nisi iniquitate. Ergo iniquitate vel peccato frui contingit.
Solutio. Ad haec et hujusmodi dicendum est, quod sicut in antehabitis determinatum est, si /rud accipitur simpliciter et perfecte prout dicit pascentem delectationem non impeditam circa summam et nobilissimam operationem intellectus, que summi boni immediata apprehensio est, non contingit frui nisi sammo bono quod est Deus. Et hoc modo intelligitur quod dicit Augustinus, quod illo fruimur in quo ponitur dilectionis terminus, et in quo figitur dilectionis gressus. Si autem /rui accipiatur communiter, prout dictum est, quod frui est cum gaudio uti quocumque modo, hoc est, in bono cum gaudio pasci, sic multis contingit frui que non sunt Deus.
Ab primum ergo dicendum, quod cum dicitur, quod fruimur his quae nos beatos faciunt, intelligitur de his quae nos beatos faciunt effective et ut objectum et finis. Beatitudo autem creata beatos nos non facit, nisi formaliter et dispositive : sicut etiam actu beatitudinis vel fruitionis instrumentaliter frui dicimur.
Ad aliud dicendum, quod felicitas vel heatitudo creata licet non referatur ad aliud sui generis, ad aliud tamen extra genus, quia ad Deum refertur. Id autem quo simpliciter froendum est, ad nihil referri potest.
Quon objicitur de Apostolo ad Philemonem et ad Romanos, solvit Augustinus libro I de Doctrina Christiana, dicens : "Cum homine in Deo frueris, Deo polius quam homine frueris '." Homo cnim in Deo dicitur esse, et Deus in homine per conformitatem inhabitantis gralin. Sic autem Deus resultat in homine ul summum bonum et optimum : et talis ilectio ab homine incipit, et in Deo gressum figit et finem ponit. Et ideo in homine usus est hoc modo quo frui est uti cum gaudio, In Deo autem vera fruitio est. Et ideo dicit : "Cum homine in Deo frueris, Deo potius quam homine frucris."
Ad aliud dicendum, quod Tullius vocat sua vitrahere et sua dignitate allicere, quod per se trahit et allicit et secundum ipsum, hoc est, quod in se et essentialiter habet et secundum ipsum ut trahat et alliciat, sicut subjectum per se et secundui ipsum habet in se passionem : quia x essentialibus subjecti fluit passio : et ipsum subjectum secundum seipsum tota cnusa est passionis : tale autem magis est per se quam propter se, nisi propter di- cat habitudinem cause efficientis, et non finalis. Quando autem dicitur, quod fruimur eo quod propter se diligimus, propter dicit habitudinem cause finalis. Unde honestum quod propter se delectat vel queritur, eo quod propter se queri— tur et diligitur, nihil prohibet ad aliud referre propter quod queratur sicut propter finem.
Per iiup patet solutio ad sequens. Cum enim dicit Ambrosius, quod virtutes propter se querende sunt vel appetendx, intelligit propler se et pro se, secundum quod propter dicit habitudinem cause efficientis et forme, et non finalis : et hoc bene refertur ad aliud, et non ponttur in eo dilectionis terminus.
Ad iLu1up quod ulterius queritur, dicendum quod secundum quod fruz dicit non impeditam operationem delectationis fruibilis infruentem, nemo peccato frui potest : eo quod malum, ut dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus *, est preter intentionem, et preter voluntatem, et incausale, et infoecundum, et pigrum. Propter quod dicit Augustinus, quod est incidens ex defectu boni : unde sinceram et sanctam et perfectam delectationem non infert.
Et quod dicit Augustinus, quod fruebatur iniquitate vel peccato, intelligit frut prout dicitur uti cum gaudio quocumque, et prout wf secundum aliquid sue rationis est in abusu: non tamen adhuc quis fruitur malitia vel iniquitate, sed potius eo quod est malum vel iniquum vel peccatum ratione delectationis adjuncte.
On this page