Quaestio 10
Quaestio 10
Utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto?
Juxta hoc queritur ulterius, Cum dicat Augustiuus, quod res quibus fruendum est, sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, utrum una fruitione fruamur Patre et Filio et Spiritu sancto ?
Videtur, quod non : quia 1. Tres persone sunt distincte : distinctas ergo inferunt delectationes in fruente : ergo tribus fruitionibus, tribus fruimur personis.
2. Si quis dicat, quod Deo fruimur ut Deo, et non sub distinctione persone. Contra est, quod fruitio circa operationem intellectus est determinata : determinatur autem in persona fruitio : ergo est ex apprehensione Dei in persona.
3. Adhuc, Hoc videtur esse desiderium sanctorum, Joan. xiv, 8 : Domine, ostende nobis Patrem, et suffictt nobis. Ergo videtur, quod ex visione Dei in persona determinata fruimur.
4. Adhuc, Si hoc concedatur, videtur quod una persona sine alia non fruimur : quia Pater ducit in Filium, et Filius in Patrem, et Pater et Filius in Spiritum sanctum, et Spiritus sanctus in Patrem et Fihum. Joan. xiv, 9: Qui videt me, videt et Patrem. Et,ibidem, y. 10 : Hao in Patre, et Pater in me est. Relativa enim non habent in uno stantem et quiescentem intellectum.
5. Sed tunc videtur, quod Filio et Spiritu sancto fruimur in Patre : quia persona procedens a persona, omne quod est et habet, refert in personam a qua procedit. Ergo Spiritus sanctus refert in Filium, et Filius et Spiritus sanctus referunt in Patrem omne quod sunt et habent. In illo autem fruimur, in quod sicut in ultimum omnia bona referuntur. Ergo bono quod est Filius, et bono quod est Spiritus sanctus, fruimur in Patre.
Ix conrrariuM hujus est, quod licet Deus multa habeat attributa, tamen tantum in ratione summi boni diligitur, et in eo terminus dilectionis ponitur. Ergo tantum in ratione summi_ boni fruimur eo. Unum autem summum bonum et indivisum numero est Pater et Filius et Spiritus sanctus. Una ergo fruitione fruimur Patre et Filio et Spiritu sancto.
Et hoc concedendum est. Per hoc patet solutio ad primum. Licet enim personalibus proprietatibus tres persone distmguantur, non tamen in quantum sic distinct sunt, objectum sunt fruitionis, sed in quantum sunt unum summum bonum.
Ad aliud dicendum, quod nec fruimur Deo ut Deo, nec sub distinctione persone, sed Deo et personis in quantum sunt unum summum bonum.
Ad aliud dicendum, quod Philippus non desideravit sibi ostendi Patrem ut objectum fruitionis, sed ut principium totius divinitatis, quod sufficiens reputa vit ad cognitionem Trinitatis et unitatis, et ad processum personarum ab uno quod est principium non de principio.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum esset, si fruilionis objectum esset Pater: in quantum Pater, vel Filius in quantum Filius. Hoc autem non est verum. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus sunt objectum fruitionis in quantum unum summum bonum. Fallacia autem accidentis est in argumento.
Ad aliud quod ulterius queritar, dicendum quod relatio qua persona proce dens in personam a qua procedit, refert id quod est aut quod habéet, non facit summum bonum secundum rationem intelligendi, sed facit essentiae indifferentiam quam totam accipit persona procedens a persona a qua procedit. Et ideo essentia in quantum est summum_ bonum, sive sit non de principio, sicut in Patre, sive sit accepta de principio, sicut in Filio et Spiritu sancto, in quantum summum bonum est, unum objectum fruitionis est.
On this page