Quaestio 11
Quaestio 11
Utrum omnibus quae sunt in mundo utendum sit
Deinde queritur de utili, Utrum omnibus que sunt in mundo, utendum est ? sicut dicit Augustinus in libro de Doctrina Christiana, quod "utendum est hoc mundo, non fruendum, ut invisibilia Dei per ea que facta sunt, intellecta conspiciantur ." Et ibidem: "In omnibus rebus ille tantum sunt quibus fruendum est, que #terne et incommutabiles sunt : ceteris autem utendum est, ut ad illarum perfruitionem perveniatur ?." Omnibus ergo operibus nature, grativ, et gloria, utendum est, et non fruendum.
Contra hoc est, quod 1. Uti perficitur ab opere nostro. Non autem omnes res nature, gratia, et glorie, subjacent operi nostro : non enim sunt operabiles per nos: non ergo omnes res mundi subjacent ei quod est uti.
2. Adhuc, Quedam creature videntur contrariari usui. Sapient. xiv, 14: Creature Dei in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Creature ergo quedam impediunt usum.
3. Adhuc, Omnis actus voluntatis creatura est : referendus est ergo ad aliud obtinendum quo fruendum est. Aut ergo referibilis est, et refertur : et tunc meritorius est. Aut nec referibilis, nec refertur : et tunc peccatum mortale est : quia quo aliquis non utitur, illo fruitur si diligit illud, ut dicit Augustinus. Aliter enim non diligeret illud. Et sic sequitur, quod nullus actus voluntatis sit veniale vel indifferens, quod est inconveniens.
4, Adhuc, I ad Corinth. x, 31: Sive manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Det facite. Hoc est preceptum : omnia ergo referenda sunt ad gloriam Dei: si non referantur, abusus est. Abusus autem et perversitas humane vite peccatum est : peccatum est ergo quidquid de creaturis ad gloriam Dei non'refertur quod in usum venit. Si enim diligitur, ut dicit Augustinus, aut diligitur dilectione fruitionis, aut usus. Si diligitur dilectione fruitionis, perversitas est. Si autem non refertur, abusus est, et sic semper peccatum est.
Soxutio. Dicendum, quod omni creatura utendum est, dummodo sit simpliciter creatura terminus actus creationis, et non sit peccato depravata, per quod usui contrariatur, sicut diabolus, et peccatum secundum quod peccatum in actu vel habitu consistit, dicunt ens vitio depravatum : que depravatio repugnat usui, In nulla enim creatura finis dilectionis ponendus est : eo quod finis non est, sed vanitati subjecta. Ad Roman. vin, 20 : Vanitati creatura subjecta est. Unde in quantum tali depravationi subjacet, quae est peccatum, ad summum bonum obtinendum referri non potest : et ideo hoc modo utendum non est creatura. Per accidens et ex casu tamen uti quis potest peceato vel diabolo in quantum per penitentiam peccatum ad memoriam revocatum, acutiorem facit compunctionem, et diabolus vel tyrannus affligens auget patientia meritum, ef eminere facit virtutem ad majoris meriti coronam. De primo, ad Roman. vu, 28 : Scimus guoniam diligentibus Deum omnia coonerantur in bonum. Glossa : Etiam peccatum. De secundo, Jacob. 1, 12: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuertt, accipiet coronam vite. Beatus Bernardus, Serm. 17 super Cantica : "Jucundum judicium, ut superbus ille humilium malleator, eisdem ipsis nesciens fabricet coronas perpetuas, impugnando omnes et omnibus succumbendo," Ad primum ergo dicendum, quod licet quedam creature mundi operibus nostris non subjaceant quantum ad_ essentie productionem, et quantum ad effectus et operationes suas : subjacent tamen in quantum circa eas operamur sicut circa signa et dispositiones ad beatitudinem, et ulimur eis, et utiles sunt.
Ad aliud dicendum, quod creature in quantum creature, hoc est, in quantum substant actui creationis, non contrariantur usui. Genes. 1, 31 Vidit Deus cuncta que fecerat : et erant valde bona. Sed aliquando habent pronitatem ad malum ex parte nostra, in quantum scilicet concupiscibiles sunt, vel instrumenta deceptionis. Et sic non ex se, sed ex nobis factas sunt in odium, hocest, ut homines odiosi fiant ex eis, et in muscipulam sive deceptionem pedibus insipientium, et non sapientium. Hujus exemplum est formosa mulier, que nullum allicit ad peccandum : que tamen adspecta propter pravitatem alterius efficitur occasio libidinis et fomitum.
Ad aliud dicendum, quod omnis actus voluntatis vilio non depravatus, referibilis est ad gloriam Dei: et si refertur, meritorius est. Sed si nec referibilis est, habens in se contrarium relationi, nec refertur, peccatum mortale est. Si autem non refertur, et referibilis est, non habens in se contrarium relationi, sed dispositionem ad contrarium, que impedit actualem relationem, non habitualem, peccatum veniale est. Si vero non refertur, nee formam habet virtutis qua de necessitate referatur, nec tamen habet contrarium relationi, nec dispositionem. ad contrarium, actus otiosus vel indifferens est. Cujus exemplum dicit Boetius esse motum digiti sine causa necessitatis vel utilitatis. Hoc tamen in theologia peccatum esse dicitur hoc modo, quo vanum dicitur esse peccatum et otiosum. Matth. xu, 36: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Gregorius super idem verbum : "Otiosum est, quod caret ratione juste necessitatis et pia utilitatis." Apud ethicum tamen et tmaxime civilem hoc indifferens est.
Ad aliud dicendum, quod verbum Apostoli non sonat preceptum, sed ordinem et habitudinem eorum que referen da sunt in Deum, hoc est, quod nihil fiat quod contrarium sit reldtioni. Et ideo si non referatur aliquando, non sequitur, quod sit mortale peccatum : habet enim dispositionem ad contrarium, et non semper formam contrarii.
On this page