Prologus
Prologus
D. ALBERTI MAGNI, RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRADICATORUM ; SEGUNDA PARS SUMMA THEOLOGLE. PROLOGUS.
Exodi, xxxiv, 29, dicitur, quod cum descenderet Moyses de monte Sinai, ignorabat quod cornuta, sive splendida, esset facies sua ex consortio sermonis Domini ;: ita ut non possent filii Israel in faciem ejus intendere. Utinam et nobis descendentibus de monte, hoc est, de altitudine contemplationis trinitatis ef unitatis, qui mons veri luminis est, in quo, sicut dicitur, Matth.xvu, 2, Dominus coram discipulis ad formam incircumscriptiluminis transfiguratus est : facies mentis nostre ita resplenduerit, quod in eamdem formam lucis et imaginem transformati, et inferiora creata que ab illo sicut ab uno principio processerunt, discutere valeamus, et vere, et fideliter, et luculenter ! Sic enim dicitur de Doctoribus, 11 ad Corinth. 11, 18: Nos omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem, scilicet luminis, transformamur, a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. Sie enim verificatur in nobis quod dicit Psalmista, Psal. xxxv, 10 : Domine, in lumine tuo videbimus lumen. Sicut enim in naturis unum est, quod est lux corporalis, qua actualiter illustrante omnia visibilia videntur : sic in divinis, ut dicit Augustinus in libro Solloquiorum, una est lux veritatis divine, qua de omni vero judicamus : que cum jam in precedenti libro, licet non quantum voluimus, tamen quantum valuimus, sit stabilita, sic vere fideliter et luculen ter eadem luce utentes pro principio, ad considerationem creaturarum est transeundum.
Librum ergo de consideratione creaturarum in duo dividimus, ut primo consideremus de principio creaturarum secundum quod principium est. Secundo, de creatis sive principiatis.
On this page