Quaestio 22
Quaestio 22
A quo Angelus malus ceciderit
Et videtur, quod a gratia. 1. Anselmus in libro II Cur Deus homo, sic dicit: "Rationalis natura ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum : ac amaret et diligeret bonum, et magis bonum magis diligeret, et maxime bonum maxime. Aliter namque frustra dedisset illi Deus potestatem hane discernendi, quia in va num discerneret, si secundum discretionem non amaret bonum, et vilaret malum." Sed non convenit, ut Deus frustra potestatem dederit. Ad hoc itaque factam rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et diligerer, non propter aliud, sed propter ipsum. Sed hoc facere Angelus sine gratia non potuit : et cecidit a bono quod accepit : ergo cecidit a gratia.
2. Adhuc, Anselmus, ibidem, "Rationalis natura summum bonum summe amare non potuit nisi justa." Ut igitur frustra rationalis non sit, ad hoc rationalis et justa facta est. Sed justa non potuit esse nisi per gratiam : et cccidit a bono in quo fuit : ergo cecidit a gratia.
3. Adhuc, Ibidem, Anselmus, "Quamdiu rationalis natura eligendo el amando bonum summum justa faciet, ad quod facta est misera erit, quia indigens erit, contra voluntalem non habendo quod desiderat. Gratia autem indiget ut summum bonum summe amet." Ergo videtur, quod gratiam tunc habuit quando creata fuit : et cecidit a bono in quo fuit : ergo cecidit a bono gratie.
4. Adhuc, Augustinus in libro HI saper Genesim ad litteram sic dicit "Quemadmodum ratio qua creatura conditur, prior est in Verbo Dei quam ipsa que conditur : ita ejusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, que peccato non obtenebrata est : ac deinde ipsa cognitio creature in genere proprio. Neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam Dei proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei per ea que facta sunt, intellecta, conspicerent * : qui ex quo creati sunt, ipsa verbi eternitate pia et sancta contemplatione perfruuntur ?." Sed tali contemplatione non poterant perfrui sine gratia: ct ceciderunt a bono quod habuerunt : ergo ceciderunt a bonitateet Verbi contemplatione,
5. Adhuc, Anselmus in libro de Casy diaboli : "Prius Angelus habuit voluntatem beatitudinis et justitiam et voluntatem perseverandi in utroque." Et ab hoc cecidit diabolus : ergo cecidil a gratia.
Contra : Augustinus in libro super Genesim ad litteram, super illud : Jn principio creavit Deus celum eé terram >: dicit quod per ccelum intelligitur natura angelica informis, que postea cum dicitur: Fiat luz, formata est, per conversionem ad Verbum. Sed si habuisset gratiam, informis esse non posset : ergo Angelus bonus ante confirmationem, et Angelus malus ante casum a gratia cadere non potuit.
Solutio Dicendum, quod sicut supra notatum est *, circa hoc fuerunt due opiniones antiquorum. Quidam enim Angelos mox in creatione dixerunt simul accepisse naturam et gratiam,. Et secundum hos procedit prima pars objectionum : et concedunt, quod a gratia ceciderunt demones. Alii dixerunt, quod in solis naturalibus conditi sunt. Et illi dicunt, quod a bono naturali ceciderunt, quod est innocentia et innocentiz justitia : et non ceciderunt a gratia, nisi quam accepturi erant si stetissent.
On this page